Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 379 --

733/734 Quare verba Novi, Scio, Nescio et Ignoro, significant etiam sequentes motus bonos aut malos: alias approbo, curo, foveo, iuvo, alias contra. Sic accipiendum est quod Paulus ait 2. Tim. 2 firmum fundamentum esse, Novit Dominus suos: id est, Haec est basis fidei nostrae, omnis nostra securitas ac firmitas, quod virtute aut manu Dei custodimur ad salutem, eaque fovemur ac iuvamur: ex aqua nemo nos rapiet. Non significat simplex novisse: alioqui Deus omnia novit. Sic Psal. 1, Novit Dominus [?: -iam ] iustorum, iter autem impiorum peribit: id est, Dominus probat viam et actiones piorum, eosque curat, iuvat, secundat, et laeto optatoque exitu ditat. Sicut et Psalmo 37 ait, Novit Dominus dies sincerorum: iter autem conatusve impiorum, utpote neglectus et damnatus ab eo, carebit successu, erit potius ipsis exitio quam emolumento. Hos. 3, Novi te in deserto, in terra sitibunda: pro, fovi et alui te. Sic Psa. 31. Agnovit in tribulatione animam meam: pro, curavit, fovit, servavit. Psal. 144, Quid est homo quod agnoscis eum, et filius hominis quod memor sis eius? Sic Paulus 1. Thessal. 5, iubet doctores agnosci: id est, foveri, iuvari. Cum igitur Christus dicit Iohan. 17, Haec est vita aeterna, ut te agnoscant, et quem misisti Iesum: item cum Isa. cap. 53 ait de Meschia, Noticia sua iustificabit multos: non est intelligendum de quadam speculativa tantum noticia, qualem habent hypocritae: non etiam de tali, qualem habent daemones: sed de noticia vere agnoscente hunc fontem salutis, cumque ardenter desiderante aut expetente, haurienteque, ac denique in eo certa fiducia acquiescente: haec enim est vera fides. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum: 1. Cor. 1, id est plene cognoscam. Cognosci autem, non tantum perfectionem noticiae, sed curam, amorem ac protectionem notat, ut initio dixi. 2. Tim. 2, Sigillum Dei est, novit Dominus suos. 1. Cor. 8. Qui diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Vicini sensus sunt, quod Christus dicit Iohan. 10, se nosse oves suas, et agnosci ab eis. Gal. 4, At nunc cognoscentes Deum, vel potius cogniti ab eo. Contrariae locutiones habent contrariam significationem: ut cum Christus dicit hypocritis, Non novi vos. id est, nunquam vere vos pro meis habui, probavi, amavi, curavi. Sic et Petri abiuratio accipienda est, cum dicit ad ancillam, se Christum non nosse: non quod simpliciter eum de facie aut nomine non norit (omnes enim eum toties publice visum auditumque noverant) sed quod nunquam ei fuerit coniunctus, eum amaverit aut curaverit. Sic et Latinis noticia pro amicitia ponitur, ex noticia enim amicitia oritur: sicut Graeci dicunt, ex visu amor, ἐκ τὸν ὁραν γίνεται τὸ ἐραν . Elongasti notos meos a me, Psal. 8. id est, amici me deseruerunt. Sic et illud dicitur: Qui ignorat, ignorabitur. id est, qui non vult agnoscere ac implorare misericordiam Dei, ille vicissim a Deo contemnetur, et in adversis destituetur. Psal. 79, Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum: id est, nec norunt nec curant te, tuamque religionem, etiamsi aliquando aliquid necessario de ea audiunt. Contra autem Psal. 9 dicitur, Confident in te, qui norunt nomen tuum. Sic dicitur Exod. 1, Excitatus novus rex, qui non norat Ioseph: id est, qui non expertus fuit beneficia Dei, quae per Ioseph Aegyptiis contulerat. Non nosse bonum et malum: Deut. 1, Qui non [?: no-at ] hodie bonum et malum: id est, neutrum, pedum [?: -um ] discrimina. Quod si quis sibi videtur aliquid scire nondum quicquam novit, sicut oportet nosse: 1. Cor. [?: ] id est: si quis turget opinione scientiae et sapiens est in oculis suis, is nimirum caret vera Dei noticia ac [?: ti-e ] , caret etiam dilectione proximi, sine quibus non potest esse vera ac practica noticia Christiani hominis. Porro etiam in malam partem verba noticiae aliquando accipiuntur, de quadam hostili ac laedente noticia. nam etiam hostiles motus noticiam sequuntur. Psa. 51. Quoniam peccatum meum ego cognosco, et iniquitas mea coram me est semper. Sic Gedeon Iud. 8 dicitur fecisse scire viros Suchot spinas ac tribulos. id est, flagellavit aut laceravit corpora eorum illis tam asperis dumis ac sentibus, ut experientia ipsa in corpore suo experirentur quid sint spinae. De tali aliqua tristi experimentalique noticia etiam illud cacodaemonis dictum ad exorcistas Act. 19 accipi debet, cum inquit: Christum novi, et Paulum scio, vos autem qui estis? Quasi dicat, Quid vos me territatis Christi a Paulo praedicati nomine? Ego sane cum illis multa habeo, tristiaque certamina, eorumque acerbas plagas quotidie experior, eoque illos metuo, Sed. vos mea misera nihilique mancipia non pili facio, nec quicquam in vobis scio quod mihi terrorem incutere possit. Novisse, pro possidere, est vicinum initio indicatae significationi. Psalm. 50, Novi omne volatile montium. Sic mox sequitur, Bestiae campestres mecum sunt: id est, in mea potestate. Et proxime praecessit, Meae sunt omnes bestiae sylvae, et animalia mille montium. Simile quid etiam illud est Gen. 39, Non noverat herus cum Iosepho, nisi panem quem comedebat: id est, nihil aliorum curabat, aut admodum attingebat: omnia erant in cura ac potestate Iosephi, non heri: tantum ille fruebatur, quibus opus erat corpori, illa sola possidebat. Possis etiam interpretari illud, herum non novisse cum Iosepho, non supputasse, non exegisse ab eo rationem administrationis rerum, ita ut non semel consideraret, quomodo hoc aut illud sese haberet, peractumve esset, omnia permittens libero Iosephi arbitrio. Quod notum est Dei, vertit vulgata Rom. 1. in Graeco est, τὸ γνωστὸν , Cognoscibile, aut Scibile, quod sciri potest, scilicet ex ordine effectuum et causarum per analysin, ut mox sequitur ibidem. Nosti, populus quod in malo sit: Exod. 32. id est, tu probe nosti, quomodo hic populus et totus mundus sit in maligno positus, sitque prorsus malus. Notus, pro celebri. Prov. 31, De mulieris industriae viro dicitur, quod sit notus in porta: id est, celebris in foro, in congressu aliorum virorum. Sic forte illud Psal. 74. Notus erat veluti afferens superne. Nosse, pro reipsa sentire ac experiri interdum accipi supra dictum est. Sic dicit Paulus Philip. 3, Ut cognoscam ipsum, et vim resurrectionis ipsius. Sic Marc. 5 dicitur Haemorrhoissa cognovisse in corpore suo, se sanatam esse: et de Christo ibidem dicitur, quod senserit ex se virtutem exisse. Talem quandam experimentalem cognitionem notat et illa phrasis, Nosse virum, nosse mulierem, Adam cognovit Evam, etc. Sic de experimentali cognitione exponendum est etiam, quod 1. Corinth. 4 inquit, Veniam et cognoscam non sermonem, sed virtutem istorum qui inflati sunt: id est, experiar quid possim spiritus virtute praestare. 2. Corinth. 2, In hoc ipsum scripsi ut cognoscerem probationem vestri: id est, experirer. Nosse interdum accipitur pro posse Isaiae 56, Canes fortes anima, seu impudentes non noverunt saturari, et ipsi pastores non noverunt intelligere: id est, nequeunt prae avaricia expleri, neque possunt res divinas intelligere, utpote imperiti. Matth. 7, Si vos, cum mali sitis, nostis bona dona dare filiis: id est, non obstante innata malitia, potestis nihilominus benefacere vestris: quanto magis pater vester, cum sit bonus, benefaciet? etc. Nosse igitur hic, posse, aut certe solere significat. Sic Germanice kennen notat utrumque, et nosse et posse. Novisse dicitur Mosen Deus de nomine, Exodi trigesimotertio. et de facie ad faciem, Deuteronomii trigesimoquarto. Utraque phrasis videtur ab humana consuetudine amicitiae sumpta esse, et significare summum Dei favorem erga Mosen. De priori dictum est modo in voce Nominis, et exponit eam ipsemet textus ibidem, addens: Invenisti gratiam coram me. Posterior, Nosse a facie ad faciem, familiarissimam conversationem

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.