Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 383 --

741/742 per metaphoram ergo Nox regnum impietatis in dicat, ubi nemo timet Deum, aut veretur verbi aliorumve fratrum reprehensionem, ideoque patrant scelera liberrime. Vicinum huic est quod Christus Iohan. 9 inquit: [?: ] oportet operari opera eius qui misit me, donec [?: di- ] est venit nox, cum nemo operari potest. ubi non tam ignorantiam veritatis, quam potestatem tenebrarum indicat: ut ipsemet alibi loquitur. Quare addit: Quandium sum in mundo, lux sum mundi: indicans nimirum, venturum aliquando illud, Modicum non videbitis: cum regnante Antichristo, aut grassantibus aliis seductoribus, sit futura ingens fames ac penuria audiendi verbi Dei, ut in Amos minatur, et Samuel in suo primo libro scribit. Foedus cum nocte ac die, Hierem. 33. Si po teritis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ita ut non sit amplius dies aut nox in tempore suo, etiam foedus meum cum Davide et Levitis dissolvetur. id est, tam certo regnabit posteritas Davidis (id est, Meschias) et Levitae (pii Christiani) ministrabunt mihi, quam certo adhuc dies et noctes erunt. Nox nocti indicat scientiam, Psalmo 19. id est, die ac nocte propagatur verbum ac veritas Evangelii. ponitur tempus, pro iis quae in tempore fiunt. Accidens in nocte, est pollutio nocturna. Deuter. 23, Qui non fuerit mundus ab accidente in nocte. Timor noctis, aut nocturnus: Psalmo 9, et Cantic. 3. Non time bis a timore noctis. Plerunque noctu et maiora pericula imminent, et homines sunt naturâ meticulosiores, putantque omnia pericula quae accidunt maiora esse quam revera sunt. contra, fere sunt noctu audaciores. Sed pollicetur Psal [?: -es ] pio a Deo protecto, quod non pavebit a timore nocturno. Noctu canticum Dei mecum, Psalmo 42. Interdiu promittebat Deus beneficentiam, et noctu canticum eius mecum: id est, mox post promissa praestabat beneficium, ut me oporteret ei gratias agere. Canticum hic gratiarum actionem significat. Noctu homines sese dedunt quieti, et contra bestiae et scelerati noctu magis saeviunt, magis item perterrefieri homines solent. Ad hanc igitur hominum noctis et latronum rationem ac morem Scriptura respicit, cum toties inculcat, diem Domini, aut ipsum Dominum venturum noctu, sicut [?: ] , cum homines in summa securitate stertunt, et [?: ] venturum minime putant, quando omnia erunt tristiora et terribiliora: Matth. 24, Marc. 13, 1. Thessal. 5. 2. Petr. 3. Apocal. 3. Hac eadem ratione Scriptura etiam in veteri Testamento minatur aliquibus intempestivum, subitum ac insperatum exitium: sicut et diviti dicitur Luc. 12, Stulte, hac nocte repetent animam tuam ad te. Iob 24, Nocte opprimet eum tempestas. Iob 34, Media nocte perturbabuntur. Sic in Isaia dicuntur noctu vastatae esse Ar, Moab et Kir. Surgere de noctu, vertit Vulgata verbum שכם Schacham. significat autem valde mane surgere, et indicat quandam vigilantiam ac diligentiam in agendo. Sic Genes. 20: Surgit Abimelech summo mane, et indicat servis suis nocturnam visionem, et minas Dei. Sic Abrahamus iussus offerre filium, summo mane surgit: Genes. 22. Sic Ierem. [?: ] alii prophetae dicuntur summo mane surrexisse, et [?: -nuisse ] populum: quibus verbis Deus indicat suam indigentiam et assiduitatem in revocandis hominibus, [?: ] paenitentiam ac salutem, a peccatis et exitio. Ier. 6. surgite, et ascendamus noctu, ut demoliamur palatia [?: ] . Nox observationum vocatur Exod. 12, ea nox, qua [?: ] sunt primogenita Aegyptiorum, et [?: conserva-litarum ] , quaque Israelitae ex Aegypto educti sunt: [?: ] Deus voluit eam esse memorabilem Israelitis, sin [?: -ue ] caeremonia Paschatis et aliarum [?: caeremoni-- ] eam in omnem posteritatem observari et custodiri, ut perpetuo tanti beneficii recordarentur: vel etiam multo magis, ut interea audirent, discerent ac meditarentur, qualis ac quantae liberationis illa omnia picturae typique essent, sicque vera fide verum pascha in salutem aeternam comederent. Vigilia nocturna, pro brevissimo tempore ponitur Psalm. 90, et comparantur cum ea mille anni coram Domino. Quid Vigilia sit, dictum est in voce CUSTODIA, et dicetur etiam in voce VIGILIA. Noctem esse sicut lucem aut diem Domino, est, eum omnia perspicere, nihil esse [?: -am ] absconditum quod ille non perspiciat: Psalmo 139. sed Hiob. 34 , eadem loquutione, ac in eodem sensu utendo, aliquanto obscurius loquitur. Noctu non extinguitur lucerna mulieris industriae ac laboriosae, Proverb. 31. id est, est assidua ac perpetua in opere, non stertit totas noctes, quin potius vigilat ac laborat, eoque indiget lucerna perpetuo ardente. Alias significat haec phrasis, quod aliqui in rebus adversis non succumbunt, sed consistunt. Umbra quasi nox id est, densissima umbra. Per metaphoram autem significat firmissimum praesidium. Umbra enim imitatur noctem, et nox a Mathematicis umbra terrae vere dicitur. Quanto porro densior est umbra, tanto magis tuetur ab aestu solis, talis est nox. Isaiae decimo quinto hortatur Deus Moabitas, ut tutissimum receptaculum ac refugium afflictis ac profugis Iudaeis praestent, inquiens: Moab pone quasi noctem umbram tuam in medio meridiei: absconde expulsos, et vagos ne prodas. Peregrinabuntur apud te eiecti mei Moab, tu sis illis latibulum a facie vastatoris. Noctu et interdiu, pro assidue, Psalm. primo, Meditabitur in lege Domini die ac nocte. Isaiae trigesimoquarto, Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: id est, nunquam. Filius hominis erit in corde terrae tres dies et tres noctes, Matth. 12: incomplete intelligendum est: sicut saepe integrarum rerum aut actionum vocabula pro incompletis ponuntur. Dicitur autem id propter collationem Ionae, qui tandiu fuit in ventre ceti.

NUBES, et NEBULA, idem sunt substantia: nempe vapor terrae humidus. loco tamen et effectu differunt: quia haec terrae incumbit, et non gignit pluviam: illa vero in mediam regionem aeris vi solis sublevata, solet pluviam, nivem, aut grandinem gignere. Nebulae vox non habet ullas admodum obscuras loquutiones: sed Nubes complures. Dicam tamen de Nebula primum. Illam densitatem aeris, quae circa Deum loquentem cum Israelitis apparuit, Vulgata versio iam nubem, iam nebulam vocat, ob similitudinem istorum meteororum. sed in Hebraeo est unica vox ענן Anan, sicut et Graeca νεϕέλη aliquando utrunque significat. Circumfudit vero sibi Deus illam quasi speciem nebulae aut nubis lucidae, ut habetur Matthaei decimoseptimo, quia alioqui Deus humanis oculis invisibilis est. caeterum in Mose ea causa ponitur, ne visa aliqua Dei specie, inde idolon fabricarent. Ab illis porro apparitionibus in exitu ex Aegypto, et quae postea in templo apparuerunt, sumuntur multae passim locutiones, aut ad illam speciem alludunt: ut mox dicetur clarius, propositis exemplis. 1. Regum 18, Factum est autem, cum egrederentur sacerdotes de sancto, ut nebula impleret domum Domini, nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: nam implevit gloria Domini, domum Domini. Tunc ait Salomon, Dominus dixit se habitaturum in caligine. Alii pro nebula vertunt nubem. Quod autem primum dixerat Anan, nubem aut nebulam: hoc mox dicit gloriam Domini, et densam caliginem. Ob tales apparitiones dicitur Deus iam habitare in nubibus, iam vehi aut equitare in nubibus tametsi ea loquutio et inde venire posset quod beneficium pluviae ex nubibus veniat, quodque ibi tonitrua audiantur, quae possint videri signa praesentiae Dei.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.