Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 384 --

743/744 Nebulam sicut cinerem spargit, Psal. 147: in Hebraeo est, pruinam. Delevi sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nebulam peccata tua. Isaiae 44 elegans aptaque similitudo est. Nam et deformat nubes ac nebula caelum, aerem ac terram, et impedit oculos hominum, et nihil videtur ea firmius. Sed uno momento Deus utramque dissolvit aut fugat, et ita prorsus abolet, ut nec tenue quidem vestigium eius usquam appareat. Sic et peccata nostra Deus condonando adeo prorsus in profundum maris abiicit, ac si nunquam admissa fuissent. Elevare dicitur Deus nebulas (ut Vulgata habet: aut nubes, ut aliae) ab extremitate terrae, Hier. 10. Quod dicitur ob illas nubes, quas aut quibus Deus ex mari aquam sursum trahit, ut in historia Heliae habetur: et Physici scribunt, et denique experientia nautae norunt: Vapor nebulae de incenso ascendebat, Ezech 10. Sic enim solet, cum res idoneae ad suffitum igni imponuntur, ascendere fumus. Dominus, in turbine et tempestate via eius: nubes veluti pulvis pedum eius: Nahum 1. Describitur ibi Deus terribiliter, et hoc inter alia additur, ex illis tot visionibus ut supra dictum est, quo aliquid quasi oculis subiiciatur spectandum, eoque magis Deus praesens esse et terribilis appareat. Dies [?: nebul- ] et nubis, aut (ut Vulgata habet) nebulae et turbinis, Zoph. 1, dicitur dies tristis, qua Deus erat puniturus Iudaeos. inquit enim: Prope est dies Domini magna, prope inquam et accelerans valde. Vox diei Domini amara, ubi fortis vociferabitur: Dies in dignationis dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies desolationis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et nubis. Sic et Ezech. 30 et 32. minatur Deus Aegyptiis diem nubis. Eadem forma sermonis est et Ioel 2. Incommodae sunt, et tristiciam in hominibus excitant dies nubilae et nebulosae: ideo additur hoc amplificationis et hypotypo seos gratia, quo magis iam terrificae minae Dei humana corda ad resipiscentiam permoveant. Est alioqui hoc valde usitatum Scripturae, ut in descriptione tristium poenarum, totius rerum naturae facies tristis, minax ac horribilis depingatur: contra in descriptione rerum secundarum ac beneficentiae divinae omnia laeta esse, et veluti arridere nobis, ac nobiscum congaudere et exultare dicantur: de quo Hebraismo supra dixi. Ratio autem huius locutionis est, quia infelicibus omnia tristia apparent: contra laetis omnia speciosa, ac veluti applaudentia. Sicut et Germani dicunt, Er meinet das ihn dir ganze welt anlachet. Nebulae a turbinibus agitatae, 2. Petr. 2. vel potius nubes, ut sola Germanica habet: cum nebulae non perinde a ventis agitentur, et in Graeco sit νεφέλαι , non ὁμίχλαι , quod usitatius nubem quam nebulam significat. Petrus igitur ibi nubes agitatas vocat falsos doctores, ob inconstantiam forte, quod temere in doctrina, eiusque confessione fluctuent, sicut nubes a ventis agitatae. Posses dicere, ideo etiam eos vocari hoc nomine, quia sicut nubes circumagitatae, non perinde certam ac plenam pluviam effundunt: ita nec illi solide agrum aut vineam Domini verbo rigant, speciem alioqui eximiam prae se ferentes, et magnum quid de se pollicentes, sicut tales nubes. Ob eandem forte causam, eos etiam fontes arentes ibidem appellat Iudas in Epistola sua paulo clarius loquitur, inquiens: Isti sunt nubes aqua carentes, a ventis agitatae aut circumactae Prover. 25 comparatur nubes aqua carens cum hominibus, liberalitatem ac beneficentiam verbis pollicentibus, et re nihil praestantibus: in quo sunt istis bullis aut ampullis Pseudoapostolorum similes. Arcus in nubibus aliquoties repetitur Gen. 9. id est, iris quae in nubibus apparere solet, et curuitate sua arcum imitatur. Dicit autem Deus, se positurum arcum suum in nubibus: non quod tunc primum creaverit illud meteoron: sed quod tunc primum coepit esse Sacramentum aut testimonium divinae voluntatis ac promissionis, de non perdendo amplius per diluvium mortalium genere. Praecedebat Dominus Israelitas interdiu in columna nubis, et noctu in columna ignis: Exod. 13 et saepissime alias: inculcaturque, quod non sint profecti, nisi movente se illa columna. ideo vero interdiu fuit columna nubis, et noctu columna ignis, ut cerni posset: quia nec flamma interdiu ob lucem solis, nec nubes noctu, praesertim depressi valde, procul cerni potest. Quid porro significa vera exponit aliqua ex parte Paulus 1. Corint. 10. Simile beneficium pollicetur Isaias cap. 4, piis in novo Testamento, sed per metaphoram ad spiritualia bona voces transferens. Intelligit autem tum noticiam veritatis, tum et protectionem aut umbraculum ab aestu, ut mox ibi exponitur. Exod. 14 dicitur columna nubis antecedent Israelitas, retro eos abiisse, et constitisse inter Aegyptos et Israelitas, ne sese invicem accederent. Vocatur etiam ibidem tenebrae, et simul dicitur noctem illuminasse, ut propria quaedam aut singularis species eius columnae ea nocte fuerit. Conciliat vero verba loci eius Chaldaeus interpres, et rabi Abraham Sephradi, quod a latere Israelitarum fuerit lucida et fulgens, et a [?: ] Aegyptiorum tenebrosa et obscura, ut non potuerint videre aut aggredi Israelitas. Quod porro descenderat Deus in nube densa, et simul ignita super montem [?: ] na, et alioqui saepe in nube apparuerit, ut cum [?: Mo- ] et Israelitis ageret, loquereturque, habetur Exod. 19, et saepe alias. Ligat aquas in nubibus, nec rumpuntur [?: ] eis, Iob 26 inter mirabilia opera recensetur, quod [?: ] ta pondera aquarum in tam fragili vase contineantur. Alibi nubes vocantur lagenae aquarum. Nubes roris Isaiae 18, Sicut calor serenus post pluviam, et sicut nubes rorida in calore messis: ponitur pro re grata et [?: co- ] da. Nubes stillare iustitiam aut iustum: Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes stillent iustitiam: id est, meo beneficio doctrina simul et iustitia per Messiam [?: venie-- ] adeo copiose, ut terra hac caelesti pluvia rigata, et velati operta proferat salutem et iustitiam: id est, homines recte edocti et renovati, consequantur iustitiam et salutem et praestent novam obedientiam, haec simul crescent. Sicut nubes volant, Isaiae 60. Qui sunt isti, [?: qui- ] nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas: Comparat Apostolos nubibus tum ob rigationem salutaria doctrinae, quae alioqui crebro pluviae comparari [?: so- ] tum quia cito ac omnia vera doctrina complent: idque facit veluti collatione ad se aliosque prophetas, [?: qui- ] tantum angulo astricti alligatique erant, et veluti varium locum rigabant. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius, Hierem. 4. Eadem forma orationis est etiam Ezech. 38 de Gog et Magog, quod sicut nubes terram operiet suis copiis. Comparatur autem in priore loco adventus et exercitus Chaldaeorum vento, nubi et tempestati, ob subitaneam ac [?: insperata- ] leritatem: deinde et ob copiam, terrorem, et [?: per- ] Sicut enim nubes et procellae subito irruunt, [?: omn- ] cupant, terribiles apparent, omnia vastant: sic et ille exercitus. Eodem modo et per metaphoram nubes [?: ] piam significat: Hebr. 12. Cum igitur tanta nubes [?: ] nos circumstet: id est, copia sicut nubes, aut potius [?: -bula ] , nobis undique circumfunditur, omnia replent [?: ] tegens. Opposuisti tibi nubem, ne transeant [?: ] Thren. 3, est hypotyposis aut pictura quaedam [?: ] obiecta, qua pertinax ira Dei depingitur, quae cum semel exardescit, non mox saevire desinit, nec se precibus statim placari permittit: sicut prohibetur [?: Hierem- ] orare pro populo. Dies nubis et caliginis: Ezech. 34. Congregabo oves meas de omnibus locis, quo dispersae sunt in die nubis et caliginis. Solent tali tempore dispergi oves, nisi habeant diligentes pastores. Sed hic metaphora ovium et temporis dispersionis et collectionis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.