Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 403 --

781/782 peus Saulis, quasi no esset unctus oleo. id est, quasi esset alicuius imbellis homuncionis clypeus. Olim enim in ungebantur clypei in bello, ut lubricitas illa minus pateretur certo figi ictum in scuto, praesertim lapidis, aut similium crassorum telorum. Posses non male referre illam unctionem olei ad ipsummet Saulem, que Deus passus sit ibi miserabiliter interire, tanquam alium quem vis homuncionem. quasi non esset rex aut Messias Domini, iuxta illam cominationem Dei erga magistratum: Ego dixi, Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini, Oleo ungere significat per metaphoram, etiam Spiritu sancto regenerare, eiusque donis ornare. Sicut alibi Apostolus inquit, Docebituos unctio: ut supra dictum, et postea in voce UNCTIONIS dicetur. Sic autem vox olei accipitur Psalm. 45, Unxit eum oleo laetitiae, de quo loco supra est dictum, et Psalm. 89, Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. id est, Spiritu sancto, eiusque donis eum imbui: non tantum illa externa unctione Sam. Isaiae sexagesimoprimo dicit Messias, se tristem, ac miserandum statum hominum infelicem, sua redemptione commutaturum. ac inter alia ait, se illis pro luctu oleum laeticiae daturum. Qua autem ratione oleo laeticia aut exhilaratio tribuatur, supra ostendi. Hic agitur de metaphorico et spirituali oleo, ac gaudio. Oleum effusum nomen tuum, Canticorum primo. pro, perinde spargitur laetus sermo de te, tuisque factis, sicut oleum optimum cum funditur, fragrantiam de se late emittit. Dixi vero supra, Odorem per metaphoram pro fama poni. Terra exaudit oleum, Oseae secundo, Dominus exandiet caelos, aut eis respondebit: caeli exaudient terram: terra exaudiet frumentum, vinum et oleum. pro, Deus faciet caelum efficax, bonasque in eo tempestates constituet. et caelum adhibebit tempestivos calores et humectationes, quibus riget ac tepefaciat terram. Unde postremo fiet, et terra producat fructus. Est prosopopoeia quaedam, quasi arbores, vites aut fruges matris terrae implorent opem, illa caeli, et caelum Dei. Monstratur autem simul causarum primae et secundarum connexio. Quo sensu et Empedoclis versus citatur ab Aristotele, quod terra ardenti amore expetat a caelo pluviam. Confusum est vinum, elanguit oleum: Ioelis 1. pro, male provenit. Sic et Habacuc dicit capite tertio: Opus olei [?: -entietur ] . Olim soliti sunt Apostoli et alii presbyteri miraculosa sanatione adhibere unctionem olei, Marc. 6. Iacobi 5. sicut et Isaias adhibet ulceri Ezechiae, [?: ] . De parabola Virginum prudentum et fatuarum, quarum hae quidem non acceperant oleum, illae autem habebant Matth. 25, quaeri solet, quid ibi oleum significet. adversarii contendunt, charitatem: alii contra [?: -dem ] , quod est multo tolerabilius. fides enim mater et nutris est charitatis aliarumque virtutum, non contra. quae significatio vel ideo quoque probabilior est, quod [?: ] confessionem, celebrationem Dei et propagatione [?: ] doctrinae significat: ea autem provenit ex vera fide, non exbonis operibus, sicut lux ex oleo venit. Sed [?: ] est opus minutiore aut subtiliore quadam partium [?: ---icatione ] : vua illa generalis sufficit, quod Christus [?: ] longa concione et plurib, modis homines ad vigilantiam [?: ] recte expectadam extremam diem excitare conetur. Inter suas, sunt etiam tres parabolae: prima de servis in domo [?: ] , ut alii recte laborent, alii domum recte gubernent, omnia diligentissime agentes in adventum Domini [?: eo--ationes ] iudicaturo: secunda, de virginibus euntib. [?: ] lampadibus ad nuptias: tertia denique, de ser [?: ] sorte ad negociandum ablegatis. quarum omnis unicus finis ac scopus est, quod sicut illi se in [?: ] sui heri solicite parare recte omnia [?: expedi-- ] debebant: sic et omnes homines, in adventum [?: ] iudicis vivorum ac mortuorum, sperando, expectando, et etiam flagitando eius maturum gloriosumque adventum.

OLLA, alias ob suam nigredinem ab igne contractam, exprimit tristes et fuscas facies, ex ingenti calore, frigore aut inedia obscuratas. ut Ioel 2, Omnes vultus redigentur in ollam. et Nahum 2 Facies eorum sint nigrae ollae. Alias significat pravam et violentam machinationem, conatumque ut Hiere. 1, cruentum bellum ab Assyriis et Chaldaeis populo Iudaico imminens, per ollam bullientem ac ferventem, in visione figuratur ac depingitur: sive quia similiter fervent ac aestuant turbae et consilia bellica: sive quod perinde eos erat crudelis ille tyrannus excocturus, et veluti excarnificaturus, sicut olla carnes. Prioris metaphorae aut similitudinis formam Virgilius Aeneidos VII eleganter hisce versibus expressit:
Arma amens fremit arma toro tectisque requirit.
Saevit amor ferri, et scelerata insania belli,
Ira super: magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exultantque aestu latices, furit intus aquae vis
Fumidus, atque alte spumis exuberat amnis,
Neciam se capit unda, volat vapor ater ad auras. Olla lotionis, pro vilissimo instrumento. inter ollas enim sordidissima habetur, in qua a qua ad lotionem culinariam calefit. aut alio qui ad alias lotiones. Ezechielis vigesimoquarto prolixe admodum exponitur tristissima Hierosolymorum obsidio, per ollam coquentem carnes et ferventem vehementissime vide locum ipse Lector. Expositio eius forte haec est commodissima. PONE OLLAM) Significat olla urbem Hierusalem. apparitio eius est, obsidio civitatis: infusio aquae, oppugnatio: calamitas hoc est fames, pestis, et multiplex tribulatio, est ignis: caro olla iniecta, sunt qui ex reliquis civitatibus et locis confugerunt intra moenia urbis: pecus electum, et electiora ossa, sunt optimates regni. Loco lignorum sub olla, sunt piorum ossa: nam occisi innocentes, huius incendii et supplicii vim auxerunt. Ossa non facile ab igne comburuntur. sic hoc incendium per biennium duravit, propter bonos quosque viros, quos in urbe impii homines occiderunt. horum sanguis clamavit pro פרר ענות , id est, vindicta: ut Kimchico utar verbo, qui hanc pulchre edisserit parabolam. Et quando subditur, ollam tamdiu calefactam, ut deficientibus aquis etiam ossa intra ollam elixarentur: Kimchi per haec ossa intelligit נבורים , robustiores quosque, qui erant intra civitatem, quibus et vires corporis et commeatus suppetebant per biennium illud. Porro spumam exponit, peccata obstinationis, quae remanserunt cum obsessis. Frustulatim quoque extractae feruntur carnes, quod crebris excursionibus multi passim interierunt: vel quod partim fuerunt occisi, et partim in captivitatem abducti, nulla proiecta sorte, qui abducendi fuerint, aut relinquendi in terra. Et quod sanguinem fudisse referuntur super siccam petram, ubi sanguis non absorbetur, nec tegi potest pulvere: significat, illos publice et posito omni timore grassatos in pios homines, qui eorum noluerunt acquiescere impietati. Nisi quis hoc ultimum exponat de clamore conspicui sanguinis et irae Dei. Ezechielis undecimo, contemptores minarum propheticarum dicebant, non imminere adeo brevi illas calamitates: se debere aedificiis et munitionibus civitatem exornare, et in ea parare ad ferendam omnem sortem casumque et obsidionem. Utebantur igitur ista locutione aut parabola, Nos sumus caro, et civitas haec est olla. quasi dicant, Communis est nostra sors cum hac civitate, hic volumus expectare hostem, et ferre obsidionis difficultatem, sicut simul eodemque igne affligitur aut inflammatur olla et caro. Est etiam aliqua

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.