Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 404 --

783/784 similitudo, quod perinde est quoddam continens, et quoddam contentum. At Deus contra dicit, se eos extracturum esse ex illa olla aut loco munito: eosque in finib. Iudaeae, quo cum Zedekia rege profugerant: illos vero tantum in civitate perituros, quos ipsi ut persecutores innocentes in civitate iugularent. Mich. 3 depingitur summa crudelitas optimatum Israeliticorum, quod interfecerint miseros, excoriaverintque, et carnes ossaque eorum perinde conciderint, ac si vellent ea in olla aut caldario coquere. Mors est in olla. exclamat quispiam ex filiis prophetarum, ad Helisaeum, ob amaritudinem admixtae coloquintidis. qua [?: ] dicat, Sapor tristissimus indicat aliquid venenati esse in hac olla et pulmento. Psalm. 68 vertunt aliqui, Si iacueritis in medio ollarum, aut in loco ubi ollae collocari solent, pro, etiamsi eritis natura, et propter peccata vestra immundissimi: tamen beneficio Meschiae ita mundabimini, et supra nivem dealbabimini, ut sitis fulfuri sicut columbae albae, quae videntur argenteae esse, aut viridantis coloris, quae aureum quendam fulgorem aut corruscationem exhibent, praesertim sole eas illuminante. Verum longe commodius fuerit exponere, inter fines aut terminos regionum. est enim similitudo sumpta ab exercitibus castrametantibus et militantibus in finibus contra hostes, quorum arma a sole illuminata fulgent. Sic enim solent veri doctores perpetuo tum regnum Christi tueri, aclatius propagare: tum et regnum Satanae, eiusque errores ac corruptelas oppugnare et redarguere.

OLUS, et GRAMEN, solent aliquando impiorum sortem ac conditionem pingere. Haec enim primum, dum virent, adeo eximiam habent speciem, adeo etiam cito crescunt, ut nihil videatur fore illis maius aut speciosius. At paulo post, cum succiduntur, aut eruuntur, vel etiam nimio aestu aut frigore laeduntur, ita subito intereunt, arescunt, putrescunt, et ferme prorsus in nihilum rediguntur, ut nihil videatur illis vanius: sicut Plinius de talibus pronunciat: Terra flores odoresque de die in diem gignit, magna (ut palam est) admiratione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime evanescere. Sic et impii interdum ita florent, crescunt et tumultuantur. ut videantur omnia sibi subiecturi et oppressuri: sed repente ab ira Dei ita evertuntur, ut una cum suis opibus ac gloriis omnibus prorsus in nihilum redigantur. Psalmo 37, Impii tanquam gramen cito succidentur, et veluti olus germinis computrescent. Sic et Isaiae 37 Facti sunt velut herba agri, olus recens, et foenum tectorum. Genes. 9 dicit Deus Noacho, se ei perinde largiri usum et esum animalium, ac antea olera fuerat largitus. Tota vetustas apud Iudaeos et Ethnicos sensit, olerum cibum quasi sanctiorem et Deo gratiorem esse quam carnium. Hinc Pythagorici tantum terra nascentibus vescebantur: cuius tamen opinionis rationem in ipsorum errorem de μετεμψυχώσει , aut transmigratione animarum ex aliis corporibus in alia reiicimus. Israelitae porro potuerunt habere duas causas: tum, quod serius est concessus usus carnium: tum quod mactationes animalium non rite ac secundum ordinationem Dei factae (ut si vel sanguis non recte effluxisset, vel in loco immundo esset facta mactatio, vel animal esset suffocatum, aut a fera interfectum) videbantur etiam secundum ipsam legem Dei carnes illas immundas reddere. Qua de causa etiam Daniel cum sociis abstinebat a regiis cibis, et tantum terra nascentibus vescebatur. Forte etiam metuebant, ne contactu ipso aut admixtione carnium immundorum animalium, immundi essent facti cibi de regia mensa allati. Haec religiositas etiam abrogata ceremoniali lege primitivam Ecclesiam molestavit. Hinc est quod Paulus dicit Rom. 14, infirmos vesci oleribus, fortiores vero quibusvis. sicut autem ibi Paulus vult, ac severiter praecipit, ut fortiores illam superstitionem [?: imbecillis ] aliquandiu patienter tolerent: ita credo etiam Apostolicam synodum in gratiam imbecillium condidisse illud Decretum, de vitando suffocato et sanguine ad aliquod tempus. Exhac veteri opinione, quasi [?: ] minus sint mundae ac licitae terra nascentibus, progressa est illa superstitio et dogma daemoniorum, ut nominat Apostolus, de vitandis certo tempore carnibus et lacticiniis tanquam ex immundo progredientibus.

OMNIS, כול Col, plura significata habet apud Hebraeos, ut aliqua ex parte antea indicatum est. Accipitur enim collective et distributive, item de quantitate continua et discreta, valetque idem quod omnis, totus universus, singuli quilibet, quicunque, nemo non, nullus non. Significat etiam aliquando non simpliciter Omnes, sed solum maiorem partem quae vice totius est. Exod. 9. Mortua sunt omnia animalia. id est, pleraque, praesertim in agro relicta: nam postea habuerunt multos equos in exercitu. Omnis in concionibus legalibus et promissionibus. Evangelicis omnino debet universaliter accipi: ut ei omnes homines peccati accusantur et damnantur, [?: ] 3, Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Et contra, cum omnib. salus offertur, omnes credere iubentur, omnibusque credentib. certa salus promittitur. [?: ] universalitas facile ac firmiter ex Scriptura probat: [?: po ] test. Necessariissima vero est eadem, quia alioqui [?: co- ] entia ac fides non potest syllogismum in prima figura efficere, maiore non existente universali. Necesse aut est ad salutem habere hosce duos syllogismos. Primum [?: leg- ] Omnes homines, omni tempore in hac vita, post [?: ] etiam pii a lege Dei accusantur et redarguuntur, quid sint peccatores, et digni aeterno exitio, omnesque [?: ] peccatum concluduntur: Ego sum homo: Igitur et ego peccatum habeo, accusorque lege, et damnor. [?: D- ] hunc Evangelicum: Omnes peccatores ad [?: accipiend- ] Christi merita per Evangelium invitantur: Ego sum peccator: Igitur et ego invitor et vocor ad istud lautissime convivium. Item: Omnes credentes salvabuntur, [?: ] Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: Ego credo, et invoco: Igitur salvus ero. Aliquando hoc universale signum, sicut et contrarium Nullus, [?: opo-- ] restringi vel accommodari ad aliquam speciem aut [?: ] sens subiectum. sicut dictum est in Generalib. [?: Reg- ] de Sententiis Universalibus prolixissime. Aliquando tantum subiecti significatum excipitur, cum [?: praes- ] hoc signum praedicato additur ut, Caelum tegit omnis scilicet praeter se: Pater subiecit Christo omnis, [?: ] praeter se. Hunc Hebraismum nos docet Paulus 1. Cor. [?: ] . restringens illud dictum, quod pater filio omnia [?: sub- ] rit. Ambrosius super Rom. 3, disserit de vi universale sententiae, et signo universali: ac duplicem facit [?: ] sitatem, alteram bonorum, alteram malorum. Semper enim (inquit) duo populi sunt in una plebe. Affert exemplum ex Hieremia, inquiens: Istos omnes, etc. et [?: pro- ] ta Hieremias significat, dicens inter caetera: [?: T- ] nes insurrexerunt in Prophetam Domini, volentur cidere eum. Et sequitur: Omnis autem populus [?: ] misit. Illos ergo Omnes dicit, sed malos: et hosce omnes, sed bonos. Quidam Augustinum taxat, non [?: ] exponentem signum universale hisce verbis: Nec videtur obstare B. Aug. annotatio, in lib de Adult [?: ] disputantis atque volentis, per ea universalia signa QUICUNQUE et OMNIS, quibus et B. Marcus [?: ] et Lucas, includi omnem causam, etiam fornicationis: quod revera minime cogit. Per illa enim signa universalia, QUICUNQUE et OMNIS, omnis homo includitur: omnem autem causam includi non est necesse unde et Dominus excipiens causam adulterii, [?: ] illa voce QUICUNQUE, dum ait: Dico vobis, quicunque dimiserit uxorem suam nisi ex causa [?: ] tionis,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.