Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 428 --

831/832 ob astutiam et cautionem: ac a Latinis, ob salacitatem celebratur. Psal. 11. Quomodo dicitis animae meae, transuola in montem vestrum, aut vobis, sicut passer. Cuius similitudinis ea videtur esse ratio, quod sicut passer facile de loco in locum pellitur: sic vel seductores, vel etiam persecutores volebant depellere Davidem de vera religione, et sede sua ac Ecclesia. Hieronymus intelligit, ob prudentiam astutiamve passeris hoc dici. Psal. 84 dicit David, quod quemadmodum passer ac hirundo quaerat cupide, et valde amet locum nido, ubi pullos suos excludat et educet: sic etiam ipse summo desiderio cupiat esse ac vivere in vera Ecclesia ac religione, et omnino in cura, favore ac protectione Domini. quod alibi dicitur, habitare in monte aut tabernaculo Domini. Psal. 102, Sicut passer solitarius in tecto. Queritur pius homo in afflictione existens, ac inter alia comparat suas miserias passeri solitario in tecto. Est enim passer avicula gregalis, nec una sola oberrare solet. Cum igitur sola est, singulari quadam calamitate premi, ac veluti deseri ab aliis videtur. Psal. 124 legitur Anima nostra sicut passer evasit ex laqueo: Laqueus confractus est, et nos liberati sumus. id est, sicut passer aut alia avicula capta extremum exitium expectat: sic nos iam ad id destinati eramus. sed feliciter ac perfecte liberati sumus: sicut avicula semel evadens laqueum, non facile eo redibit. Prover. 26 comparatur iniusta maledictio passeri et hirundini avolanti, quae cum semel recessit, non facile amplius redit, nec scis quo pervenerit, ubi semel ex tuis oculis evanuerit: sic etiam mala imprecatio temere facta, evanescit, nec ad te insontem pervenit. Porro Christus volens curam caelestis patris circa nos monstrare, argumentatur a minori ad maius, sumpta collatione a vilissima avicula, cuius si Deus tantam curam gerat, ut eam alat ac conservet: multo magis sit pios, et iam filios suos factos, omnibus modis aliturus ac foturus.

PASSIO, et PATI, valde crebro ponitur pro supplicio affici: praesertim vero dicitur de Christi morte, atque adeo de tota illa humiliatione ac exinanitione, quam nostri caussa sustinuit, ex gloriosissima forma Dei, in ignominiosissimam servi, atque adeo peccatoris omnium maximi descendens. Haec passio saepe etiam mors et sanguis Christi vocatur, quia in hac passione sanguinem fundendo mortuus est. Est vero Hebraeis perusitatum, sanguinem pro violenta, et praesertim iniusta morte ponere, ut in voce SANGUINIS dicetur. Porro, qua ratione passione, morte ac sanguine Christi iustificari, salvari, redimi, mundari ac salvari dicamur, et quomodo passio eius nostra iustitia esse dicive queat, non est huius loci exponere. Dictum vero est de tota hac re in Libello maiore, titulo de Iustitia. Hac passione, dicit Epistola ad Hebr. cap. 2, Christum esse consummatum, aut perfectum factum, et ob eam gloria et honore coronatum, sicut et Philip. 2 dicitur. Passiones Christi vocantur etiam calamitates piorum, utpote qui membra sunt eius corporis, ut cum illi patiuntur, ipse pati videatur. 2 Corinth. 1. Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam abundat per Christum consolatio nostra. Philip. 3, Societatem passionum Christi, conformatus morti ipsius. Colos. 1, Gaudeo in passionib. meis pro vobis, et suppleo defectus passionum Christi in carne mea, pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Sunt igitur duplices passiones Christi: alterae, quae tantum in ipsomet divina ordinatione peractae sunt, quae sunt plane perfectae et absolutae, solaeque fuerunt sufficientissima propitiatio et expiatio peccatorum nostrorum: alterae porro, quae divina ordinatione in membris eius ac corpore, quod est Ecclesia, peragi debent, dum omnia membra suo quodam modo ac mensura per crucem Christo capiti corformantur. Hae nondum sunt plane perfectae, sed quotidie earum defectus supplentur ac [?: perf- ] tur, et supplebuntur usque ad extremam diem. Sic Apoc. cap. 6 martyribus pro vindicta clamantib. respondetur, ut expectent, donec eorum conservi per martyrium ad eos veniant. Hasce igitur posteriores [?: ma-c-que ] mystici corporis Christi passiones Paulus dicit, in membris suis supplere. Earundem passionum 1 Petri 4 mentio fit. Tertio, Passiones vocantur omnes calamitates ac cruces piorum, 2 Timoth. 3. Quarto, pas siones non raro in novo Testamento significant [?: pr- ] affectus, et alios improbandos animi motus, quos [?: ] ginalis innataque malitia perpetuo in homine ciet sicut et Philosophi interdum vehementiores affectus πάθος passionem vocant. Dicuntur autem ideo passiones, quia simul affligunt et turbant hominem, ut licet ab eo agantur, tamen simul ex eis quaedam molesta passio etiam ad homines perveniat. Rom. 7. Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, [?: ] gebant in membris nostris ad fructificandum morti: ubi internos illos pravos significari motus puto. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem supra hunc locum, quo etiam vox πάθημα tanto magis explicetur. Affectiones peccatorum, τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν . Pro eo quod videbatur Paulus scribere debuisse ἡ ἁμαρτία , substitur τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν , affectiones peccatorum: i. motus ad peccandum sollicitantes, quicunque tandem illi sint. Id autem fecisse videtur duab. de causis. Una est, quia [?: q- ] ἁμαρτία sit feminini generis, non satis accommode illi [?: ] bui posse videbatur mariti persona. Altera, quod explicandum etiam fuit qua ratione peccatum cum marito conferatur. Itaque affectus peccatorum sunt tanquam aculeus [?: pecca- ] , per quem s. gignit in nobis carnis opera velut partus: quorum catalogus contexitur Galat. 5. Caeterum [?: d- ] quoque hic notanda sunt: nempe παθημάτων nomen apud Paulum multo latius patere, quam apud philosophos: ut qui illam etiam ipsam rationem peccato obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters, παθήματα dici quatenus mens ab illis afficitur, suntque ab ipso peccato ingenerati motus, quibus intellectus patiens (quem vocant) agitatur, totumque secum hominem rapit quod quidem annotandum fuit, ne quis miretur illis tribui ἐνέργειαν , i. agendi vim: quae tamen παθήματα , i. ad verbum, perpessiones dicuntur. Sed et hoc eodem nomine saepe apud Paulum intelliguntur, quaecunque pietatis causa fideles perpetiuntur, ut infra cap. 8. Alibi, nempe Gal. 5 coniunguntur παθήματα et ἐπιθυμίαι . Eadem igitur vox est etiam Gal. 5, παθήματα , passiones carnis. [?: ] enim: Qui sunt Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et cupiditatib. eius. 1 Thes. 4, Unusquisque [?: vestr- ] versetur non in passione cupiditatis, sicut gentes quae ignorant Deum. ubi passionem cupiditatis vocat ipsam avariciam, sive habitualem, sive innatam: ut ex sequentibus clarius patet. Porro Rom. 1 videtur significare ipsos pravos turpissimorum scelerum habitus, una cum suis operibus aut effectibus. inquit. n. Tradidit eos Deus in passiones ignominiosas. nam et feminae earum [?: mut- ] turalem usum. Verbum Pati pro supplicio effici, nec [?: ] tinos, nec apud Graecos olim usurpatum fuit: sed in novo Testamento aliquoties reperitur. Luc. 22, [?: Desid- ] desideravi manducare hoc pascha vobiscum antequam [?: p- ] .i. extremo supplicio affectus moriar. Matth. 17, Sic et filius hominis passurus est ab eis. Luc. 24. Sic oportebat filium hominis [?: p-ti ] . Hebr. 9, Oportuisset Christum semper pati ab origine mundi. Et 13, Christus passus est extra portam. Act. 26 dicitur, Christum esse passibilem: quam non potentiam, sed actum passionis significat: non eum qui pati [?: ] potuerit, sed qui debuerit etiam. qua de re sic annotat quidam: Nempe quod Christus esset passurus, ἀπαθήτει χριτός . Vulg. Si passibilis Christus. Erasm. An [?: pass- ] fuerit Christus. Sic. n. inquit, disputabat ex prophetis,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.