Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 429 --

833/834 [?: ] ostenderet illorum vaticinia in Christum competere. At ego malo haec ita accipere, ut contineant explicationem eorum quae dixit, prophetas futura praedicisse: ita ut εἰ non pro an, sed pro ὅτι , et quidem εἰδικῶς , ponatur: nimirum ad explicandum per species, quod in genere tantum proposuerat. Ideo addidi particulam NEMPE. Coniunctionem autem εἰ pro ὅτι usurpari apud idoneos etiam scriptores, doctiss. Budaeus in Comment. observavit: et particulam εἰ etiam εἰδικῶς usurpatam, comperio a Graecis interpretibus interdum per ἐάν converti: ut Iob 22. Postremo quod vetus interpres παθητὸν convertit Passibilem, non videtur convenire. Quamvis enim παθητὸς proprie declaret eum qui patibili sit natura: tamen sententia ipsa postulat, ut accipiatur pro eo qui non modo pati potuerit, sed etiam passurus fuerit, atque adeo poenis ac suppliciis perferendis destinatus: i. ut non sit δυνάμεως duntaxat, sed etiam ἐνεργείας σημαντικὸν . Neque enim ambigebant Iudaei, quin Messias esset verus homo futurus: adeo quidem, ut pauci sibi persuaderent Deum fore, quod etiamnum hodie illis videtur incredibile. Sed Messiam animo conceperant, qualem hodie quoque imaginantur: i. cuius regnum esset ex hoc mundo. Dicit contra Paulus, praedictum esse a prophetis Messiam fore παθησὲν : i. ferendis nostris calamitatib. ac peccatorum nostrorum poenis destinatum: qui tamen in aeternam gloriam primus esset resurrecturus, quam postea cum suis communicaret. Modicum passos ipse sarciat, corroboret et confirmet vos: 1 Pet. 5. i. paululum afflictos aut cruciatos. Siquidem. n. crux ista cum futura gloria aut Christi passione conferatur, modica sane est. Non patietur vos tentari supra quam ferre possitis. 1 Corinthiorum decimo. pro, non permittet. nota phrasis est.

PATER, catachrestice Hebraei saepe usurpant pro avo, proavo, et omnib. maiorib per rectam lineam. Sic Laban vocatur filius Nahor, cum esset nepos eius ex Batuele filio. Sic et Abraham dicitur esse pater Levi, Hebr. 7. Sic Iacobus Gen. 31, vocat Abrahamum patrem suum: Nisi Deus patris mei Abraham. Sic Dan. 5. Nabuchodonosor dicitur pater Belsazer: cum fuerit pater Evilmerodachi, evius filius fuit Belsazer. Secundo, valde multas metaphoricas significationes habet. Ponitur enim pro authore aliquorum, Gen. 4, Iabal fuit pater habitantiam tabernacula, Iubal fuit pater canentium cithara. Possis dicere, significare doctorem. Significat eum, unde aliqui originem trahunt. Gen. 22. Kamuel fuit pater Syrorum. i. Syri ab eo originem habuerunt. Sic mox 36, Pater Edon. Indicat interdum magistrum, aut doctorem. Sic vocantur filii prophetarum. Et Elisaeus clamat ad Eliam: Pater mi, pater mi, currus et equites Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut filii Ecclesiae fuerunt. Interdum principe denotat. 1 Par. 2, Pater Gilead: pro, princeps eius regionis, vel etiam autor gentis. Sic pater Gibeon, 1. Paral. 8 accipitur, Sic in priore loco, Ipse fuit pater Zaph: Ios. 14. Capita patrum tribuum Israel: i. principes familiarum. Sic et Homerus vocat Iovem patrem hominum et deorum. i. principem, dum et gubernatorem. [?: Pa- ] aliquando in omnibus linguis denotat eum, qui [?: a-e ] et benevolentia, beneficiis et etiam authoritate [?: ] se patrem praestat. Sic Genes. 45 dicit Ioseph ad [?: -es ] , et patri eos referre praecipit, inquiens: Deus [?: ] posuit Pharaoni in patrem. id est, ego rego ac servo, Deo ita per me agente, regem et regnum Aegypti. Sic videtur Helisaeus vocare Heliam non tantum suum, sed et regni totius patrem, non tantum praeceptorem. Sic et Iob cap. 29 inquit, Pater eram pauperibus: id est paterno affectu et beneficiis eos fovi. Sic Psal. 68, Deus dicitur pater orphanorum et viduarum. Isa. 63. Tu es pater noster, Abraham non cognovit nos, neque Israel, id est, tu serva nos paterna cura. Hanc suam paternitatem prolixe inculcat Deus Isa. 46, dicens: se Israelem in utero gestasse, et porro gestaturum esse. Hoc modo in Eccelesia Patres vocamus illos summos doctores Ecclesiae, qui olim floruerunt. Sic credo Latinos Patrem patriae dixisse, summum benefactorem et conservatorem patriae. Pater et mater aliquando quosvis intimos denotat, ut etiam supra monui. Sic Psal. 27 dicitur: Pater meus et mater mea deseruerunt me, Dominus autem suscepit me. id est, intimi ac coniunctissimi mei. Sic videtur Iobus loqui cap. 17. Putre dini dixi, Pater meus es tu. id est, foetores et putrefactiones haemeae, sunt mei intimi, cum quibus solis versor et ago. Patres, saepe quivis maiores et antecessores nostri. Psal. 22, In te speraverunt patres nostri. Psal. 39. Peregrinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. Psalm. 44, Patres nostri nunciaverunt nobis. id est, maiores nostri. Psalm. 106, Peccavimus cum patribus nostris, etc. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua. Sic saepe alias. In hac significatione accipitur Pater, cum variis locutionibus mors indicatur. Aggregari ad patres. Iudic. 2. Introire in progeniem patrum suorum, Psalmo 49. Ire cum patribus. 1 Par. 17. Ingredi ad patres suos, Genesis 15. Recolligi ad patres, 2 Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulchra tua. id est, moriendo associabere tuis maioribus, tum corpore in eadem sepulchra maiorum posito, tum anima in sinum Abrahae translata. Sic aliqui putant patrem Ioseph vocari Heli, cum fuerit eius socer. Deus dicitur pater piorum, multiplici ratione. Primum, quia ex semine eius nascuntur, ut Scriptura loquitur. Secundo, quia sunt membra unigeniti filii eius: Caro de carne eius, et os de ossibus. Tertio, quia eos sibi adoptat in filios. Quarto, quia eos paterno amore, officiis ac beneficiis fovet. Quinto, quia instaurata in eis imagine Dei, eum aliquo modo repraesentant, eique similes sunt. Sexto, multiplicem paternitatem etiam Spiritus sanctus agnoscit in corde nostro, eoque clamat Abba pater: et spiritui nostro testimonium praebet, quod filii Dei simus. Christus Ioan. 8 dicit, diabolum esse patrem impiorum, et mendacem. Pater ergo ille impiorum est multipliciter. Primum, quia dominus ac gubernator eorum factus est post lapsum. Secundo, quia eos ex imagine Dei in suae horrendam larvam transmutavit, et veluti infuso infernalem fermento ex caelesti massa in suam veluti transformavit, aut transelementavit, perinde ac si dulcem massam in fermentum, salutarem cibum in venenum, optimum vinum in acetum aut vappam, et auream massam in scoriam aut carbones (quibus similitudinib. etiam Scriptura utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo, tum et hominem ab eo abducens, veritatemque cultus ac religionis corrumpens, et denique omnis generis peccata ac scelera tum initio inveniens, tum et quotidie propagans ac promovens. Abraham dicitur pater gentium multipliciter, quia est exemplum fidei ac iustificationis: quia est magnus ac illustris instaurator verae doctrinae ac religionis: quia est Meschiae pater: quia promissionê haereditatis aeternae sibi et nobis accepit: et denique quia omnes pii in eius sinum, aut ad eius mensam congregari dicuntur.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.