Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 437 --

849/850 in singulari numero, praesertim cum articulo ἡ ἁμαρτὶα , Paulo plerunque illum summum regem aut caput peccati, nempe originalem corruptionem significat: in plurali autem αἱ ἁμαρτῖαι , fructus aut effectus eius, id est actualia peccata. Romanorum quinto: Sicut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors peru asit, in quo omnes peccarunt: non actionem, sed ipsum habituale, aut potius innatum et essentiale malum significat, quod nempe per Adamum omnes facti sint corrupti Satanaeque imaginem circumferant, eoque sint adversarii Deo, ei infensi et exosi, eique rei ac ab eo damnati, ut supra productis exemplis de hoc verbo ac nomine dixi. Aliquando tamen etiam plurali numero Originale peccatum notat, ut supra de Psalmo quinquagesimoprimo dixi. Omnes peccaverunt, et carent gloria Dei: Romanorum tertio, significat omnes esse peccatores ac reos, carere iustitia, ac omni gloriatione coram Deo de iustitia ac vita: sicut mox sequitur, Ubi gloriatio? Ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium peccatorum: Romanorum 3. id est, exhiberi iustitiam Dei aut obedientiae ac passionis Christi, et imputari credentibus in hunc finem ac usum, ut peccata condonentur. Peccatum saepe, ut supra dixi, in genere ipsam totam huius pestis molem aut massam, seu totam iniustitiam denotat. Sic Romanorum tertio dicuntur omnes sub peccato esse, et per legem esse cognitionem peccati. et Romanorum quarto, cui Dominus non imputavit peccatum. Eadem ferme significatione Romanorum quinto dicitur peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mors. Sic et cum Iohann. 9. Christus dicit, Peccatum vestrum manet vobis: totam iniustitiam complectitur. Et Iohan 16, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato: id est, de tota mole peccati, quod manet nobis, et non est per fidem ablatum: non tantum de una specie, seu de sola incredulitate loquitur, ut ex dictis (Peccatum vestrum manet nobis, etc. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini) patet. Alio qui plerique intelligunt de unico incredulitatis peccato. Sic Isaiae trigesimo quinto, Fecit Dominus in eo concurrere omnium nostrûm peccata: peccatum itidem omne in universum notatur. Huc et referantur appellationes, seu aequipollentes voces, quae omni in universum peccato competunt. cuiusmodi sunt in Veteri testamento, Delicta. Iob decimotertio, Scelera mea et delicta mea ostende mihi. Levit. 5. Adducat pro delicto suo domino. Item Levit. 6. Iniquitas et Iniquitates: Exod. 34, qui aufers iniquitatem, Deuteronomii quinquagesimo quarto, Non feret iniquitatem vestram, et peccata vestra. Iob 13, Quantas habeo iniquitates et peccata, etc. Esaiae quinto, Vae qui trahitis iniquitatem in funibus vanitatis, etc. Esa. quadragesimo secundo, Praebuisti mihi laborem in iniquitatibustuis. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Esaiae quinquagesimo, In iniquitatibus vestris venditi estis, etc. Oseae duodecimo, Nec invenietur in cunctis laboribus meis vel iniquitas, vel peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo, Ecce in iniquitatibus conceptus sum. Psalmo 85, Remisisti iniquitatem plebis tuae. Psalmo 32, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Impietas et Impietates: Iob trigesimo quarto, Absit [?: ] Deo ut faciat impietatem. Perversitas, Scelus, et Scelera. praevaricatio, et Praevaricationes: Levit. vigesimosexto, Pro praevaricatione sua. Item Iosuae 22. Ezech. 14, cum terta praevaricetur praevaricationem. Esaiae vigesimo quarto, Praevaricatores praevaricati sunt, praevaricatione praevaricatores praevaricati sunt. Psalmo 101, Facientes praevaricationes odivi. Transgressio, Malitia: Genes. 6, Vidit Deus quod multa malitia hominis esset. Genes. decimotertio, Viri Sodomitae erant mali. Ieremiae 1, Et loquar iudicia mea cum eis, super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me. Ionae primo, Ascendit malitia eorum ad conspectum eorum. Malum: Iudic. 3, Fecerunt filii Israel malum in oculis Domini. Iudic. 4, Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini. Item Iudic. 6 et 10, 2. Reg. 12. Quare contempsisti verbum meum, ut faceres malum in conspectu meo? 3. Reg. 14. Et fecit Iudas malum coram Domino. 3. Reg. 22, Fecit Ochosias malum in conspectu Domini. Item 3. Reg. 17. et 4. Reg. 3. Fecit malum coram Domino. 4. Reg. 13, Fecit malum Ioachatz coram Domino. Et 2. Paralip. 29. Proverbiorum quarto, Deflecto a malo. Esaiae sexagesimoquinto, Faciebatis malum in oculis meis. Item cap. 66. Ierem. 7 et 52, Fecit malum in oculis Domini. Abominationes: Levit. 18, Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. Ieremiae decimotertio, Super colles in agro vidi abominationes tuas. Ier. 16, Abominationibus suis impleverunt haereditatem meam, Ezech. 7, Et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et cap. 33, Fecistis abominationes. Aversio, et Aversiones: Ierem. 2, Aversiones tuae increpabunt te. Ezech. 9, Civitas repleta est aversione. Piaculum, Sanguines: id est, reatus, non tantum caedes, ut aliqui existimant, sed in genere omnia peccata morte digna vocantur: ut Psalmo vigesimo sexto, Non concludas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Item Oseae quarto, et alias saepe. Verbum pro peccato, aut absolute: ut 2. Reg. 11, Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino. 4. Reg. 17 Fecerunt filii Israel verba pessima. irritantes Dominum, Psalmo sexagesimo quinto, Verba delictorum (id est, res iniquae) praevaluerunt contra nos. Psalmo 101, Non ponam ante oculos meos verbum Belial: id est, rem iniustam. Fornicatio: Levit. 20, Consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch. Psalmo 73, Qui fornicantur ate. Via mala: Ierem. 25, Revertimini unusquisque a via sua mala. 3. Reg. 16. Tu ambulasti in via Ieroboam. Sic 3. Reg. 22. Benedicere, per antiphrasin pro peccare. Iob 1, Ne forte (ait Iob) peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Desideria cordis: Psalm 81, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Adinventiones: Psalm. 81. Ambulare ex adverso Deo: Levi. 26. Quod non placet Domino: 3. Regum 11, Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino. Stultum quid contra Deum agere: Iob primo, In omnibus his non peccavit Iob, neque stultum quid contra Deum locutus est. Caeterum in Novo testamento aequipollent τῆς ἁμαρτίας vocabulo (quod peccatum significat, et in Apostolorum scriptis omnium usitatissimum et frequentissimum est) ἀδικία iniustitia, qua voce utuntur Apostoli Act. 8, In felle enim amaritudinis, et colligatione iniustitiae video te esse. 1. Iohan. 1, Fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniustitia. 2. Pet. 2, Recipientes mercedem iniustitiae. Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent. Romanorum 3, Si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? Rom. 6, Neque praebete membra vestra arma iniustitiae peccato. Ἀνομία , hoc est, quiddam illegitimum, quod pugnat cum lege. Tit. 2, Christus dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni illegalitate. 1. Ioan. 3, Peccatum est iniquitas. Παράβασις , transgressio: Roman. 5, Qui non peccarunt ad similitudinem transgressionis Adam. Gal. 3 Lex propter transgressiones posita est. 1. Timoth. 2, Mulier obnoxia facta est transgressioni. Ἁμάρτημα : Rom. 3, Propter remissionem praecedentium delictorum, ἁμαρτημάτων : quae vox apud solum Paulum reperitur. Aut παράπτωμα : Rom. 4, Traditus est propter

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.