Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 438 --

851/852 peccata παραπτώματα nostra. Romanorum 5. Sed non ut delictum, παράπτωμα , ita et gratia: ubi Paulus non tantum peccatum Adae, sed etiam posterorum eius, παραπτώματα appellat. Inquit enim paulo post: Gratia vero ex multis peccatis, ἐκ πολλῶν παραπτωμάτων , ad iustificationem. Idem Ephes. 2, Et vos eratis mortui τοῖς παραπτώμασι καὶ ταῖς ἁμαρτίαις , in delictis et peccatis, in quibus aliquando ambulastis. Haec vox Paulo est usitatissima, aliis non item: et praecipue actualia peccata significat. Etymon eius sonat praetercadere, cum scilicet ultra rectam iustitiae lineam cadimus. ἥπτημα quod ad verbum sonat Victum esse. peccata enim nostra sunt, succumbere satanae, aut vinci ab eo: 1. Corinthiorum sexto, Omnino delictum seu defectus in vobis est, quod lites habetis intervos invicem. et Rom. 11, Si lapsus illorum ( παράπτωμα ) sunt divitiae mundi, et ( ἥπτημα ) diminutio illorum seu detrimentum divitiae gentium. Interdum etiam appellationes speciales peccatorum generaliter usurpantur pro peccato: quales sunt, κακία , malitia, 1. Pet. 2, Deponite omnem malitiam. Idem, Non quasi velamen habentes malitiae libertatem. 1. Corinthiorum decimoquarto, Sed malitia parvuli estote. Ephes. 4, Omnis amaritudo, etc. tollatur a vobis, cum omni malitia. Iac. 1, Abiicientes omnem immundiciam, et abundantiam malitiae. Πονηρία . Rom. 1. Pleni malitia et versutia. 1. Corinthiorum 5, Non in fermento κακίας καὶ πονηρίας. Ἐπιθυμία , concupiscentia. 1. Ioan. 2, Omne quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis. 1. Pet. 2, Concupiscentiae, quae militant contra animam. 2. Pet. 1, Si refugeritis a corruptione, quae est in mundo per concupiscentiam.Et Paulus ad Tit. 2, Ut abnegata impietate, et mundanis concupiscentiis, sobrie et iuste et pie vivamus. Rom. 7, Peccatum non agnovissem, nisi per legem: concupiscentiam etiam non noveram, scilicet esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces, et Iacob 2 et 5. Incredulitas. nam quod Paulus Gal 3. dicit, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide daretur: idem Rom. 11. his verbis effert. Conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereretur. Peccata quoque dicuntur Debita, et revera sunt: idque duplici ratione. Primum enim peccata sunt, debitae obedientiae neglectio, aut non persolutio. Debet enim rationalis creatura creatori suo Deo perpetuam et perfectissimam obedientiam. Hoc suum debitum, tributum, aut censum deberet rationalis creatura omni momento integerrime praestare: si non facit, retinet quasi alienum quoddam aes invito domino, contra omne ius ac fas, eoque illi moles debiti veluti foenoris cuiusdam vehementissime cumulatur. Talis vero, ut dixi, debitae obedientiae non persolutio, sunt proprie nostra peccata. Secundo peccata nostra vocantur Debita, quia etiam debent Deo persolutionem poenae pro tot admissis culpis: quam persolutionem dum differimus, cumulamus nobis debitum, et (sicut Paulus loquitur) iram, in die irae. Sunt igitur peccata nostra vere debita quaedam, idque (uti ostensum est) duplici ratione. Haec igitur debita nobis condonari ac remitti, in oratione Dominica supplices petimus. Fit autem ista debiti abolitio, si nos quidem respicias, per meram condonationem: si vero mediatorem, fit per eius compensationem aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in Satanae larvam transmutatio: veluti si ex optimo auro aut argento scoria, et ex optimo vino aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim conceptione ac procreatione ex patre nostro transit. Similes enim ille sibi procreat: sicut Genes. quinto describitur, quod ad imaginem et similitudinem suam liberos Adam genuerit, non ad Dei similitudinem aut imaginem, ad quam initio formatus fuerat. Haec vero extrema [?: ] ditas et tristissima distorsio, nunquam, veluti [?: Eurip- ] quidam, caret suis pessimis aestibus etiam antequam [?: ] cogitationes aut actiones externas, vel etiam internas erumpat. Nam et caret omni vera cognitione, timore amore ac fiducia Dei: et contra, prave de Deo sentit, eumque ac eius voluntatem religionemque pro summa stulticia habet, atque adeo vehementissime odit idololatrias, res terrenas, omniaque iniusta ac prava serio amat et magnifacit, etc. Hosce igitur perpetuos aestus, exhalationes, fumos ac foetores corruptionis vestrae vocat Scriptura Concupiscentiam. Aliud enim est caro, aliud quod ea concupiscit contra Spiritum. Haec pestem nec corruptionem ipsam proprie, nec etiam actualia peccata recte dixeris: sed est quidam eins perpetuus aestus, aut agitatio. Huc et referantur appellationes peccati Originalis, quibus utitur Scriptura Re. 7. appellatur Peccatum, et Lex membrorum, et Concupiscentiae alibi, carentia iustitiae originalis, depravatio naturae, figmentum malum, fomes, languor naturae, lex carnis, etc. Appellatur et Peccatum militans, quia quantumvis iam in sanctis nonnihil mortificatum sit ac debilitatum: tamen adhuc potenter ac furenter militat contra novum hominem, summo studio eius pia vota conatusque impendiens, ne ea pie sancteque faciat ac praestet. quae cupit et studet: quinetiam non raro captivum rapit [?: ] hominem, ac in peccata tristesque lapsus protrudit: sicut Paulus Romanorum septimo de seipso miserabiliter queritur. Appellatur et Peccatum tenaciter inhaerens , quod etiam in sanctis pertinacissime haereat: quod Paulus Hebr. 12 deponere iubet. Deponunt autem, qui constanter originali illi pesti resistunt, ne per suos pessimos fructus in membris regnet: et insuper hydram illam omni studio, fide, invocatione, et aliis pietatis exercitiis sedulo mortificant ac debilitant, capita veluti [?: ] verbi Dei gladio amputando, et igne Spiritus sancti adurendo. Ex hoc incendio aut fervore [?: pra- ] humanae sequuntur Actualia peccata, tum interna [?: ] vorum motuum, affectuum, et cogitationum, sive [?: ] indulgeamus, sive resistamus: tum externa falsi aut alioqui perversi sermonis, pravorum conatuum, et denique operum quibus vel bona facienda, utpote a [?: ] mandata, negligimus, vel contraria facimus. De hoc peccato actuali loquuntur sequentia Scripturae testimonia. Genes. quadragesimo, Accidit ut peccarent [?: d- ] eunuchi. Genes. quadragesimoprimo, Cognosco peccatum meum. Exod. 9. Pharao adiecit adhuc peccare. Exod. 10. Remitte quaeso peccatum meum saltem [?: ] vice. Exod. 30, Et deprecabitur Aaron super coram altaris semel per annum in sanguine quod oblatum est

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.