Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 440 --

855/856 dominans, seu regnans: et Non dominans. Peccatum regnans est, innata originalisve corruptio, non mortificata per Spiritum sanctum cui non reluctamur ope Dei, sed potius membra nostra praebemus instrumenta ad omnem iniustitiam, pravaque opera, de quo genere Christus Iohan. octavo. Qui peccat, servus est peccati. Dominatur autem vel securitate, ut Amos sexto, Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritionem Ioseph. Vel excusatione, ut Esa. 3. Peccatum suum quasi Sodoma peccaverunt, nec absconderunt. Vel alias malitia: Oseae 4, Populus tuus sicut ii qui contradicunt. Appellatur idem hoc peccatum. Psal. 119, contumax peccatum. Item, maximum peccatum, quia nimirum accedit securitas vel defensio. VII. Est peccatum Mortale, et Veniale. Peccatum mortale est, omne peccatum in non credentibus, sive sit originale, sive actuale: sive subitum, sive perseveranter factum: sive a sciente, sive ab inscio patratum. Sed in piis, sola peccata contra conscientiam et contra Spiritum sanctum mortalia sunt. Dicuntur autem Mortalia, quia aeternum exitium certo afferunt patranti ea, nisi illum mox eorum poeniteat, et fide eorum remissionem consequatur. Peccata Venialia vocant Papistae quosdam minores lapsus ut ociosum sermonem, profusum risum, nimium somnum, largiorem sumptionem cibi aut potus, citra ebrietatem tamen. Nos autem vocamus Peccata Venialia, omnia piorum peccata, praeter ea quae sunt contra conscientiam ac Spiritum sanctum. Appellantur autem Venialia, quia non protinus eos ex vita ac gratia Dei in iram et damnationem aeternam transferunt, nec eos Spiritu sancto privant, sed perpetuo teguntur ac remittuntur petentibus eorum veniam ac condonationem. Talia sunt, remanens in sanctis corruptio, cui illi repugnant: subitae commotiones, subiti lapsus, et alia multa omissionis, negligentiae, et multa etiam per ignorantiam admissa, innumera etiam quotidiana humanae imbecillitatis delicta. VIII. Et peccatum Remissibile, et Irremissibile. Irremissibilia, quae Christus blasphemiam in Spiritum sanctum vocat: quaeque Ioannes dicit esse ad mortem et vetat pro talibus fieri preces, sunt omnis perseverans oppugnatio agnitae veritatis, et omnis finalis impoenitentia. Dicitur autem hoc genus peccati ideo peccatum in Spiritum sanctum, quia huius personae proprium officium est illustrare, praedicare, et propagare veritatem: ad hoc munus haec persona caelitus a patre et filio missa est, eaque se in docendi ac ministerii opere maxime patefacit. Blasphemantes igitur agnitam veritatem, huic sese opponunt. Alia porro omnia peccata Remissibilia esse dicuntur. inter quae numerari solet Peccatum contra conscientiami id est, cum scientes et volentes, perseveranter, non subito motu aliquid prave agimus contra Dei praescriptum, aut mandatum: quod genus in Sanctis negatur esse: sicut Ioannes ait, natos ex Deo non peccare, sed semetipsos a talibus lapsibus custodire. Talia peccata contra conscientiam sunt etiam, neglectio precum, item permittere regnare veterem Adamum, et omnino non sedulo conari obedire Deo. Haec peccata si admittantur a sanctis, ut a Davide adulterium et homicidium, excutiunt veram fidem, ac Spiritum sanctum, hominemque ex filio Dei filium gehennae et diaboli faciunt. Dicuntur autem contra conscientiam, quia conscientia reclamante et accusante patrantur. IX. Est peccatum Manens et Remissum. Peccatum manens vocat Christus Ioan. 9, omne peccatum non remissum: de quo etiam praecedenti capite inculcans repetit, In peccatis vestris moriemini. Ideo autem dicit, Peccatum vestrum manet: quia nec morbum agnoscere, nec medicum expetere volebant. non auferente ergo agno Dei peccata illorum, remanebant eis, extremumque exitium illis accersebant. X. Ratione obiecti est Peccatum in seu contra Deum: in Spiritum sanctum: in caelum: [?: ] homines: contra conscientiam: et in proprium corpus. Peccatum in Deum aliqui intelligunt de peccatis primi praecepti, aut certe primae tabulae. Sed David id videtur Psalmo 51, etiam de suo adulterio et caede exponere, inquiens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. quasi diceret: Tibi ipsi peccavi, nam vox Solus aliquado [?: ] significat Hebraeis, ac ipsemet: sicut et in lingua Illyrica, et aliis quibusdam vulgaribus: ut cum dicitur, Quod mihi imperas fac solus: pro, fac ipsemet, tutemet. Sed forte hoc ideo David dicit, quia eius peccatum fuit [?: ] sa multiplicium scandalorum, et dedit multis occasionem blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra ipsummet Deum peccasse, liquet tum ex synonymo: Malum coram te feci (quod est idem ac contra te) tum etiam ex confessione ipsius Davidis 2. Sam. duo decimo. ubi non simpliciter dicit, Peccavi: sed ait, Peccavi Domino. tametsi et Lutheri expositio valde mihi probetur, Tibi tantum sum peccatum: quae cum Paulo Romanorum tertio, totam naturam arguente, citato hoc ipso dicto, convenit longe melius. Porro de peccato in Deum loquitur Eli. 1. Samuel 2. ad filios suos, inquiens: Absit filii mei: non enim bona est fama, quam ego audio, quod praevaricari facitis populum Domini. Si peccaverit homo in hominem, arbitri poterunt esse iudices: si autem quis peccauerit in Deum, quis erit arbiter, aut conciliator? Ubi Eli ideo vocat illud peccatum contra Deum, quia religionem eius prophanabat, et in contemptum apud Israelitas adducebat. De Peccato in Spiritum sanctum dictum est supra distinct. octava. Peccata clamantia in caelis, seu ad Dominum, quatuor esse dicit Thomas, qui super Iacobum sic inquit: Notam dum, quôd quatuor [?: ] peccata, quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad Dominum: scilicet. I. Homicidium. Genes. 4. Ecce vox fratris tui Abel clamat ad me de terra. II. Peccatum contra naturam. Genes. 18, Clamor Sodomorum venit ad me. descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. III. Oppressio iustorum. Exod. 3, Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem qua ab Aegyptiis affliguntur. IV. Pauperum defraudatio. Iac. 5, Ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt regiones vestras, etc. clamat, et clamor eorum in aures Domini Zabaoth introivit. De Peccato in homines, est 1. Reg. 2. Si peccaverit vir in virum, placari ei poterit Deus: si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? De Peccato contra [?: ] scientiam dictum est supra distinctione quinta, et septima. De Peccato in proprium corpus, inquit Paulus. 1. Corinthiorum sexto. Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: sed qui scortatur, in proprium corpus peccat. Appellat igitur Scriptura peccatum in proprium corpus, scortationem: quod ideo fieri opinor, quod cum etiam legitima ac moderata Venus vehementer corpus laedat, necessario extreme perditae evertit valetudinem illa continua conversatio [?: ] spurcissimis mulieribus, ubi non tantum ille salacissimae bestiae, sed etiam Satan ipse modis omnibus ac sine intermissione suum illud miserum mancipium inflammant, sollicitant et exagitant, continuatis simul etiam helluationibus totoque illo furore per dies ac noctes: ita ut sanguinem, medullas, ac cerebrum ei [?: exugant ] , everso prorsus ventriculo. Hinc est quod tales plerunque tandem et afflictissimae valetudinis, et [?: se-- ] deliri fiunt. Sicut Scriptura dicit, Scortationem auferre mentem: et Latini, effeminare corpus et animum Accedit huc etiam, quod Deus scortatores gravissimis et foedissimis morbis punit. Quidam volunt [?: ] tationem ideo dici peccatum in proprium corpus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.