Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 441 --

857/858 quia, ut Paulus eo ipso in loco testatur, Corpora nostra ex Christi membris scorti membra facit: quia coniungens se scorto, unum corpus cum eo fiat: quae sententia non inconcinna est. Quidam et de ebriositate disserunt, quod sit peccatum in proprium corpus, quia tum deformet, tum laedat ac destruat proprium corpus. XI. Est Peccatum nostrum, seu proprium: et Alicuiem, 1. ad Timotheum quinto. Manus ne cui cito imposueris, ne communices peccatis alienis. Epist. 2. Iohann. Quisquis enim Ave dixerit illi, communicat operibus eius malis. Apocalyp. decimooctavo, Exite de illa populus meus, ne participes sitis delictorum eius.

¶ Hactenus de multiplici Actualis peccati divisione. Caeterum et partes quaedam eius commemorantur. In peccato Originali inesse dicuntur, 1. Materiale, seu Fundamentum: et Formale, seu Terminus. Materiale dicunt ipsam pravam indolem, seu naturam hominis perversam, seu imaginem diaboli. Formale vero, reatum, et offensionem Dei inde progredientem. Hoc igitur posterius nempe Formale seu reatum, in Baptismo tolli: illud vero prius debilitari tantum aut attenuari, dicunt. Ac de reatu quidem recte id dicitur respectu prioris seu praeteriti temporis, quod videlicet remissa sit omnis prior offensio ac ira. At de futuro tempore certa tantum promissio accipitur, quod quoties fide ad thronum gratiae accesserimus, vi et efficacia initi cum Deo foederis, in baptismo peccatum omne remittatur. Subinde enim pestis illa nobis ingenita, novam nobis conciliat ac contrahit offensam, reatum, ac iram Dei, etiam sine actualibus peccatis: quare et perpetua remissione opus habet. De futuro igitur tempore reatus peccati originalis, non actu, sed potentia tantum aut iure tollitur in baptismo. Caeterum Formale peccati Originalis, aliud essentiale, accidentale aliud constituunt: quorum illud est ipsa deformitas, seu ataxia: hoc vero, de quo modo diximus, reatus. Porro in peccato actuali quatuor inesse dicuntur. I. Ipsa prava actio, quae semel peracta, tandem evanescit. II. Ipsa facti seu actionis iniquitas, quae in conspectu Dei firmiter permanet, diligenterque observatur, et ipsam etiam conscientiam indesinenter arguit et accusat. III. Reatus ex illa iniquitate progrediens: quod scilicet Deus, lex, propriaque conscientia talem dignum poena esse constituit ac decernit. cui reatui connexa est ira Dei, aut iusta commotio contra peccatorem. IV. Ipsa poena. Operaeprecium autem est observasse, ubi et quando has partes notet Scriptura. De culpa itaque simul ac reatu haec testimonia loquuntur. Genesis tertio. Sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Exodi trigesimosecundo. Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Deuteronomii vigesimoquarto: Ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo. Libera me de sanguinibus. Et, Tu remisisti iniquitatem peccati mei. De reatu tantum haec dicta loquuntur: Genesis vigesimo, Induxisti superme et regnum meum peccatum grande. Genesis quadragesimotertio, Nisi reduxero et reddidero tibi, ero peccati reus omni tempore. Sic Deuteronomii nono, vitulus vocatur peccatum, quia per illum peccarunt. Peccatum, inquit, vestrum quod perpetrastis, nempe vitulum, tuli. 3. Regum primo, Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. Et duodecimo capite. Et factum est verbum hoc in peccatum. Hinc et victimae expiatoriae, quia peccata populi in eas transcribi dicebantur, Peccata vocantur, Exodi vigesimonono. Levit. quarto, et sexto. Num. octavo , et saepe alias. Oseae quarto, Peccata populi mei comedunt: id est, hostias pro peccato. Usurpat autem Scriptura duo vocabula in hoc usu, nempe חטאה chataha, et אשם ascham: in quorum etymo aut ratione appellationis diligenter observandum est, ideo illas hostias sic vocari, quia in ipsas peccata populi reatusque, ira ac poenae Dei suo quodammodo per imputationem transferebantur: non quia verbum חטה chitta expiare significat. Usurpat hoc nomen etiam Paulus de Christo 2. Corinthiorum quinto, inquiens: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum pro nobis, aut nostro loco, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso, aut per ipsum. ubi non recte exponunt posterius Peccatum per vocem hostiae pro peccato: quod ipsa antithesis, Non novit peccatum, indicat. Sensus enim est, quod non existentem reipsa peccatorem aut iniustum, Deus per imputationem fecerit peccatorem aut iniustum, reum, Deo exosum, et ab ipso puniendum nostro loco, ut vicissim eius iustitia in nos per imputationem transferretur. Respexit autem in hoc loco Paulus ad 53. Isaiae quod licet Christus fuerit innocentissimus, et nos gravissime peccaverimus: tamen Deus omnium nostrum peccata poenasque in eum concurrere fecerit, ut quasi uno impetu in eum irruerint. Unde liquido apparet, eum ideo dici peccatum, quia nostris peccatis oneratus est. Sic et Galat. 3 Christus dicitur factus pro nobis maledictum aut execratio: quod idem est ac peccatum, aut res detestanda. Ob eandem peccatorum ab hominibus ad victimas translationem, etiam Latina lingua ambiguam significationem quibusdam religiosis vocabulis tribuit, ut est sacrum et piaculum: ut iam pro re sancta, ac Deo accepta offerendaque, iam pro detestanda, utpote peccatis nostris onerata, accipiatur.

¶ Hactenus species et partes peccati varias enumeravimus, earumque appellationes breviter explicuimus: maioris autem perspicuitatis, simul et memoriae gratia, in Tabella totam rem subiiciemus.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.