Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 445 --

865/866 etiam ἐπιούσιον , de quo diximus Matth. 6. b. 11. quod postea usurpare non dubitarunt disertissimi etiam Theologi, ut Chrysost. Nazianzenus, etc. Ad Ephesios 1 est similis locus, et idem Petri verbum περιποίησις : Qui est [?: -rr--abo ] haereditatis nostrae, in liberationem acquisitionis aut peculii, ad laudem gloriae ipsius. id est, qui est pignus, quod perducemur in caelestem haereditatem, [?: -musque ] singulare quoddam peculium Dei, ad gloriam ipsius. περιποιεῖσθαι enim est, proprium facere, et veluti supra acquirere: quasi si acquiras aliquid ultra quotidianam necessitatem, ultra quam quotidie absumis, quod reponas tanquam singulariter dilectum, ut supra de voce περιποίας dictum est. Est vero vox haec ingentis consolationis plenissima, quod Deus nos pro suis habet: et non tantum in aliarum suarum rerum numero computet aut reponat, sed veluti in singulari quodam ac longe gratissimo thesauro, tanquam omnium gratissimas et preciosissimas opes.

PECUNIA, in Hebraeo plerunque כסף Keseph, argentum, a כסף desiderando. Plena pecunia habere possessionem alicuius loci, Gen. 23, est iusto precio vendere eam, nihil detrahendo aut donando amicitiae gratia. Fructum terrae comedere absque pecunia, Iob 31 Si fructum terrae meae comedi absque pecunia. id est non reddita mercede cultoribus. Argentum aut pecuniam nostram, id est, precium nostrum: Gen. 31, Nonne peregrinae reputatae sumus ei, quandoquidem vendidit nos, et argentum nostrum comedit: id est, precium nostrum a marito nostro longo tempore serviendo depensum, in suum commodum convertit, perinde ac si ei servas vendidisset, non filias nuptui dedisset.

PECUS, non habet per se aliquam obscuram significationem, nisi quod interdum per metaphoram significat ipsos pios, de qua significatione in voce OVIS et GREX dictum est. Verum phrases quasdam aliquanto obscuriores gignit, quarum praecipuas percurram. Pecus , aut rem pecuariam facere, est vacare rei pecuariae. Ezechielis trigesimo octavo: Pecoris conculcatio, id est, depastio. Isaiae septimo: Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris: id est, illuc propellentur pastum armenta et greges. Simile est illud Zophoniae secundo. Erit regio maritima in habitacula caularum pastorum. et septa pecudum. Pecoris viri, est idem quod pastores. Genesis quadragesimo sexto: Illi autem homines pastores ovium. nam homines pecoris sunt. Pecudes manus Dei, aut pascua eius. Psalmo nonagesimo quinto: Nos populus pascuae eius, et pecudes manus eius. Id est, quos ipse alit, fovet ac tuetur, sicut bonus pastor suum dilectum gregem. Manus ibi pro cura ac de sensione ponitur. Sic Psal. 74, Ut quid fumat furor tuus contra pecudes pascuae tuae? id est, contra nos qui tui ac velutituae oves sumus? Deducere populum sicut pecudes per manum Moysi, Psal. 77. id est, perinde populum tuum summa cura duxisti et fovisti, sicut solet bonus pastor suas oves molliter curare. Pecus Bosra, pro frequenti et copiosa repecuaria. Mich. 2. Colligendo colligam residuum Israel, simul ponam illum veluti pecus Bosra, tanquam gregem in medio caulae suae. id est, Sic spiritualem Israelem in unam Ecclesiam coadunabo, sicut in pascuis Bosra civitatis Idumaeae greges coadunari, et diligenter regi ac curari solent. Pecuaria piscine Ioan. 5, varie hic locus exponitur, aut etiam obscuratur ab Interpretibus. Ego non taxabo, aut etiam corrigam singulorum expositiones aut versiones: tantum meam sententiam adscribam. Puto vertendum esse locum hoc modo: Est autem Ierosolymis ad pecuariam piscinam-, ea quae Hebraice cognominatur Bethesda, id est, hospitale, quinque porticus habens, in qua iacebat multitudo magna variorum aegrotorum. Sentio autem, piscinam aut lacum vocatum esse ideo pecuarium aut ovillum, quod oves in templo offerendae ibi prius lavabantur, ubi forte et alia sordida templi in effluente aqua laverunt. Ad vel iuxta eam piscinam erat etiam ea domus, quae Hebraice vocari solet Bethesda, id est, hospitale, aut locus eleemosynae: sic dicta, non solum quod ibi pauperes aegroti utcunque fovebantur, sed etiam quod ibi stipem aut eleemosynam aegrotis homines erogabant. Certe separanda est vox et res Bethesda, a piscina. quae non potuit habere porticus: aut si fuisset porticus super aquam, nemo in eis iacere potuisset. Alia itaque res aut locus fuit lacus ovinus, alia domus Bethesda in quinque porticus distributa, ubi aegrotorum turba iacuit, quae haud dubie longe fuerunt, et ad piscinam respicientes, ut inde auram et refrigerium in illis aestuosis locis captarent, ut solent porticus in illis feruentibus locis strui. Nec est quod quenquam offendat articulus femininus, quasi non possit subintelligi nomen οἶκος , quod est masculini generis. respicit enim ille articulus ad nomen femininum Hebraeum בית Baith aut Beth chesed, quod mox sequitur ibidem. Huc etiam facit, quod praepositio super ἐπὶ saepe significat ad vel iuxta, sicut in praecedenti Capite habetur, Iesus sedebat super puteum: id est, ad vel iuxta de qua significatione vide supra.

PEIERARE, ut et Cicero Offic. 3. monet, significat, non statim initio falsum iurare: sed, quod initio iuramento promiseris, id postea non praestare. de tali per iurio legitur Levitici decimonono, et Matth. quinto: Non peierabis, sed reddes Domino iuramenta tua. Aliquando tamen accipitur idem verbum peierandi, etiam de iuramento falso initio facto. Levitici sexto: Anima inficians insuper peieraverit.

PENNA, et ALA, in Sacris aliquando idem est: in Hebraeo sane plerumque est כנף canapf, ala, quod Vulgata crebro transtulit pennam. Volare super pennas venti, et ambulare super pennas venti, et equitare in nubibus dicitur Deus, sive communi quadam vulgi ac imperitorum opinione, quod ibi audiuntur tonitrua eius: sive etiam ut indicetur (ut ita dicam) ubiquitas eius, quia nubes et venti velociter complent et percurrunt aerem. Sic Psalmo 18, et 2 Sam. 22 legitur: Equitavit super Cherub, et volavit super pennas venti. Et Psal. 104 Qui ponit nubes vehiculum suum, et deambulat super pennas venti. Est sane alioqui in omnibus linguis usitatum, ut cum cuperemus alicubi celeriter esse, optemus nobis alas contingere: sicut et Ovidius optat, quo posset Romam subito revisere. Ponuntur ergo Pennae, pro celerrimo motu. Sic et David loquitur Psal. 54, Quis dabit mihi pennas columbae, ut avolarem, et tuto quiescerem, procul aufugiendo morarer in deserto? Et Psal. 138, Si sumpsero pennas aurorae, et consedero in novissimo mari, etiam ibi manus tua apprehendet me, etc. Ubi duplex figura est: altera a pennis sumpta: altera ab aurora, quae subito ab oriente in occidentem transuolat, totumque nostrum horizontem suo splendore complet. Simili figura videtur a Salomone dici Prover. 23, quod opes iniuste partae sibi facient alas, et sicut aquila avolabunt: id est, subito â Deo auferentur. Iniustae enim opes non sunt firmae. Per aliam porro metaphoram pennae et alae significant praesidium, idque amicum, ac plane maternum: sumpta similitudine a gallinis, aut etiam aliis avibus, quae suos pullos alis fovent contra iniuriam aeris, et etiam defendunt contra adversarias aves. Plenam similitudinem Christus expressit Matt. 23, et Luc. 13. Ierusalem Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis? Psal. 91 aliquanto brevius metaphora haec proponitur: Ipse liberabit te a laqueo venatoris, et a peste noxia: sub ala sua protegette, et sub pennis eius fiduciam habebis, pro

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.