Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 452 --

879/880 de ullo illicito facto, ut qui ignoravi eam iam alteri maritatam esse: Gen. 20. In hac sinceritatis aut integritatis significatione usurpatur haec vox etiam a Paulo ad Colloss. 3: Charitas est vinculum perfectionis. id est, compages integritatis. Mutua enim dilectio prohibet, ne facile collegae, cives, aut membra eiusdem Ecclesiae a se invicem dissiliant, sed coniuncta inter se maneant. Contra, ubi non est mutuus amor, sed potius odium, ibi perfacile, levique occasione a se invicem dissiliunt, et exoritur schisma in coetu aut collegio. Ipsa quoque vox σύνδεσμος vinculum, facile indicat agi de colligatione partium, ne a sese mutuo recedant. At adversarii ex Vulgata versione, Charitas est vinculum perfectionis, volunt charitati summum iustificationis gradum vendicare: cum et rei veritas, et ipsae voces, praesertim metaphora Vinculi, ei interpretationi manifeste contradicat. Vertendum igitur fuisset, Charitas est vinculum aut compages integritatis: id est, servat aut connectit pios in vera unitate, ut sint unum in Christo sententiis ac animis. Ad declarationem huius Hebraismi, candidatis Hebraeae linguae profuerit et illud observasse, quod qui nunc Hebraeas Grammaticas Latine scribunt, verba primi ordinis, quae ab Hebraeis שלמום Schelemim dicuntur, vocant perfecta, cum potius Integra vocare deberent, ut quibus inter flectendum nulla prorsus radicalis litera decedat aut depereat, sicut aliis quae horum respectu quasi manca aut mutila inter coniugandum fiant, eoque Defectiva vocentur. Cum voce [?: Perfectio-- ] : saepe veritas aut fidelitas coniungitur, quae itidem integritatem ac sinceritatem notat. Sic Ezechias orat 2. Reg. 20, et Isaiae 38: Obsecro Domine, recordare quod ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et fecerim quod rectum est in oculis tuis. id est, sincero animo egi, et promovi veram religionem, et quaecunque tibi grata esse cognovi, etiamsi meis lapsibus ac peccatis nequaquam caruerim. Sic supra citavimus locum 2. Paralip. 19. Odio perfecto odi illos, Psal. 139. id est, vero ac serio odio odi hostes Dei: seu, ut alii vertunt, consummato. est enim vox תכלית tachlith ab alio themate, nempe a כלה . Dies perfecta, Proverb. 4: pro, integra, plena, ac lucida. Transmigratio perfecta, Hierem. 13: et Captivitas perfecta, cum omnes in captivitatem abducuntur, non tantum particula aliqua populi. Vir perfectus: pro, maturae iam aetatis, et iustae staturae, Ephes. 4 ait Paulus, Christum ad hoc dedisse nobis suos ministros ac doctores, ut illorum institutione crescamus, donec perveniamus omnes ad unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, et ad mensuram staturae plenitudinis Christi. Sic igitur passim in Novo testamento piorum perfectio plerunque integritatem, maturitatem, et quasi iustam usitatamque staturam piorum significat. Sic Paulus 1. Corinth. 2 dicit, se sapientiam loqui inter perfectos. id est, qui in spirituali perfectu non amplius sint infantes. Eodem modo et Hebraeorum quinto dicit, infantibus in Christianismo dari lac, sed perfectis solidum cibum: ubi perfectio iustam staturam, et quasi legitimam aetatem aut maturitatem Christiani hominis denotat, non summam quandam et omnibus modis laudatissimam perfectionem. Sic 1. Corinth. 14 opponit perfectionem pueritiae, et iubet nos malitia quidem pueros, intelligentia vero perfectos esse: id est, in male agendo rudes ac non idoneos esse, sed in vera piaque intelligentia virilem prudentiam habere. Sic et Iacobus iubet nos perfectos et integros esse, ita ut in nullo deficiamus. ubi posteriores voces satis indicant, quid per praecedens perfectum notet: nempe integrum, seu in nullo deficiens Aliquando tamen Perfectus absolutam quandam ac omnibus modis irreprehensibilem praestantiam notat. Deuter. 32, Dei perfecta sunt opera, et Philip. 3, Paulus primum negat se adhuc plene Christo confirmatum, metam apprehendisse, aut perfectum esse, sed omni studio ad eam metam tendere. Paulo post addit. Quicunque sumus perfecti, sic sentiamus. ubi perfectionem primum vocat illam summam absolutionem qua in altera vita Christo sua quadam ratione aut proportione similes erimus, ut 1. Iohan. 3 habetur. De qua perfectione alterius vitae, etiam Paulus 1. Corinth. 13. agit, inquiens: Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est abolebitur. Posterius vero dictum Pauli Philip. 3, loquitur de perfectione pii hominis, quae in hac vita aliquibus, atque adeo etiam multis contingit, quae est quaedam virilis maturitas, intelligentia ac constantia in rebus divinis, Christianaque religione et vita: cum Satanae, carni et mundo renunciavimus, Christo nos addiximus, ab eo omnem perfectionem quaerentes ac expectantes, et cum illis prioribus dominis belligerantes. Ita sunt pii in hac vita perfecti inferiori gradu, et contra imperfecti illo superiori. De ista summa perfectione intelligendum etiam est, quod Christus dicit Matth. 5: Sitis perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Et alibi in Scriptura saepe Deus inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus [?: ] . id est, contendite omni studio ad illam summam perfectionem ac sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest credentibus plenissimeque eos iustificat. Nec tantum ipse Christus dicitur sua illa iustitiae, obedientiae ac passionis praestatione perfectus factus esse, sed etiam nos credentes perfectos effecisse. Nam Hebr. 10 legitur, Unica oblatione perfectos fecit in perpetuum, eos qui sanctificantur: id est, iustificavit eos, cum Deo reconciliavit, ac vita aeterna donavit plene, et denique etiam renovare aut mutare incoepit. Quod vocabulum perfectionis, ac verbum τελειόω , prorsus male quidam per consecro convertit: quod de initiatione sacrorum, et non de perfectione iustitiae ibi agatur. Contra lex dicitur nihil potuisse perfectum aut consummatum efficere Hebr. 7. Nihil enim perfecit lex, etc. Et, Si enim per Leviticum sacerdotium fuisset perfectio aut consummatio, quid amplius erat opus alium exoriri sacerdotem? Hoc idem exponit uberius Hebr. 9 et 10, inquiens: quod lex et eius victimae non potuerint vere auferre peccata, aut remissionem peccatorum, iustificationemque hominibus consequi. Inquit enim nono capite: Sacrificia offeruntur, quae non possunt cultorem secundum conscientiam [?: perfect- ] facere. id est, vere ac spiritualiter iustificare. Corruperunt vero perniciose haec dicta quidam novi interpretes, qui ibi verbum τελειόω et τέλειος , Perfectum facis, et Perfectus, per verbum Consecro, aut initio sacris, [?: ex- ] runt. Lex enim initiavit nos quidem sacris, et in populum Dei per foedus circumcisionis adscripsit aut connumeravit: sed perficere, aut iustos acceptosque Deo, abolitis nostris peccatis, et placata ira Dei perficere non potuit. Omnes Christiani sunt initiati: sed non omnes consummati, aut iustificati. Non agitur autem in istis dictis de prima initiatione nostri, aut Christi: sed de ipsa consummatione, aut perfectione. Christus est

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.