Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 465 --

905/906 per synecdochen omnigena externa beneficia significat. Sic Christus dicit Deum dare suam pluviam super bonos et malos: id est, omnigena externa bona. Zach. 14. Qui non ascenderit ad adorandum regem Israel, non erit super eum pluvia. quod posset etiam de externis Dei beneficiis intelligi, multo tamen melius de spirituali rigatione verbi ac Spiritus sancti, de quo effundetur Meschias super omnem carnem. Statutum pluviae. Iob 20, Dum faceret statutum pluviae: pro, dum praescriberet ei leges. De metaphorica significatione dixi, quod denotet saepe doctrinae puritatem, aliaque Dei, praesertim Spiritualia beneficia: sicut et in Isaia confertur verbum Dei pluviae, ac nivi agrum irriganti. Pluvere aliquando castigationem poenasque Dei significat, facta allusione ad pluviam Sodomitarum. Psalmo 11, Pluet Deus super peccatores laqueos, ignem et sulphur: id est, perdet eos tristissimis modis, iniiciendo caelitus in eos omnis generis calamitates. Iob 20, Pluet super impium Deus, et in carnem eius. id est, tristissimas plagas ac poenas ei caelitus iniiciet. Porro ab eodem themate ירה deducuntur significationes pluendi et docendi, ob similitudinem ipsarum rerum. De quo etiam in verbo Stillare aliquid dicetur.

POCULUM, vide supra Calix.

POENITENTIA, sicut ipsa re maximi momenti est, plurimusque de ea sermo in Sacris literis habetur: ita et significationes ac phrases multas habet, quas operaeprecium est diligenter explicare. Primum igitur, quod ad Hebraeam vocem attinet, ea est תשובה Thesuba, a verbo Sab rediit, reversus: sicut etiam ab eodem themate est vox Mesuba, quae significat aversionem. Est vero simplex ac perspicua ratio huius vocis. Quia enim homo est ita ad imaginem et cultum Dei conditus, ut apud eum perpetuo manere et cum eo versari deberet, sicut servus cum suo hero: seductus ac deficiens a Deo ad diabolum, recte dicitur aversus: et nunc vicissim per poenitentiam ad Deum ac sanitatem regrediens, dicitur reversus, et ipsa poenitentia Thesuba, quasi quaedam pia salutarisque reversio ac regressio ad Deum conditorem, a quo impie defecerat: sicut haec ipsa res ac vocabulum depingitur in reversione perditi filii ad patrem benignissimum, Lucae decimoquinto. Secundo, Graeca vocabula sunt duo potissimum, quibus poenitentia notari videtur: nempe μετάνοια et μεταμέλεται , quae explicare operaeprecium fuerit. Μετανοία igitur, et μετανοεῖν , quibus multum Scriptura utitur (nam alterum μεταμέλεσθαι non perinde crebrum est) plerique verterunt poenitentiam, et poenitere. Possis autem triplicem rationem huius etymologiae, aut etiam compositionis reddere: quarum prima sit, ut significet post factum vel intelligere aut animadvertere erratum, vel considerare ac cogitare. nam utrumque indicare potest. Solent enim, iuxta proverbium, plerunque posteriores cogitationes meliores ac sapientiores esse. Secunda, quod significet cogitatione revolvere factum, sicut haec praepositio μετὰ aliquando idem valet quod trans aut denuo: ut μεταμορφοῦν transformare, transfigu rare: μετανοῖαν, μεταπλατεῖν , reficere aut refingere opus, quasi dicas, id quod antea ἐνόησας cogitasti, μετανοεῖν denuo et aliter cogitare ac considerare, et veluti animo ac mente recoquere, et quasi in aliam formam refundere aut refingere. Tertia, ut idem valeat hic quoque haec praepositio, quod CUM, sicut crebro usurpatur: sitque μετανοεῖν , cum animo aliquid reputare: sicut et Latini dicunt, Suo cum animo aliquid considerare, non temere ac sine cogitatione aliquid agere, sicut antea in pecundo factum fuit. Quamcunque demum harum trium rationum etymologiae compositionisque huius verbi ac nominis secutus fueris, apte naturam Poenitentiae explicabis. Nam poenitentia post malefactum rem considerat, et eam secum refingit ac reformat, cuperetque ab initio eam aliter formatam, aut ad aliam ideam compositam fuisse: et denique magis advertit illi rei animum, attentiusque eam expendit: cum antea veluti sine mente, cogitatione ac ratione egerit, habens oculos non non videntes, nec aures audientes, aut cor intelligens. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce duabus vocibus, quo tum res magis illustretur, tum Lectori veritatis indagandae cupido plenius satisfiat.

RESIPISCITE, μετανεοεῖτε .) Vulg. Poenitentiam agite. Erasm. quoque eodem modo: sed addidit, Vitae prioris, quam interpretationem multas ob causas repudio: sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem hinc arripuerint falsarum opinionum de satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. Caeterum μετανοεῖν , quum est verbum absolutum proprie significat post factum sapere, et de errore admisso ita dolere ut corrigas: quod (ut opinor) Latinis proprie significat resipiscere. Itaque nunquam ponitur nisi in bono: ut (meo quidem iudicio) Ausonius in illo suo Epigrammate omnibus noto, μεταμέλειαν potius quam μετάνοιαν dicturus fuerit, si versus pentametri ratio permisisset. Semper enim μετανοίᾳ cohaeret ὁ σωφρονισμὸς , sicut haec duo recte coniunguntur a Plutarcho in Dialogo, πότερα τῶν ζῶων φρονιμώτερα. μεταμέλεσθαι vero declarat, post rem aliquam factam sollicitum esse, et anxium, quod Latini dicunt poenitere: atque etiam usurpari potest in vitio. Neque enim proprie complectitur vitae et consilii mutationem in melius, quod tamen nonnulli tradunt: sed simpliciter sollicitudinem quandam, καὶ δυσαρέστησιν , id est displicentiam exprimit, quae facit ut rem factam, seu bona seu mala sit, infectam esse velimus, etiam quum non est novo consilio locus relictus. Itaque Matthaeus de Iuda proditore loquens, μεταμεληθεὶς (inquit) ἀπέστρεψε , non μετανοηθεὶς : tristiciam significans, a qua est absorptus. Sic etiam apud Paulum 2. Corinth. 7, μεταμέλεσθαι declarat, dolorem capere ex eo quod factum erat. et Romanorum 11, dona Dei dicuntur ἀμεταμέλητα . id est, eiusmodi ut non possint ipsi displicere, quum semel placuerunt. quod Hebraeis declarat vocabulum נחם : quum μετανοεῖν potius significetur verbo, שוב unde תשובה . id est conversio. Quamobrem etiam Petrus Act. 3, quum μετανοήσατε dixisset, statim subiungit, καὶ ἐπιστρέψατε , ut illud explicaret. Idem facit Paulus Act. 26. Ergo μετανοεῖν et μετάνοιαν , ubique interpretabimur resipiscere et resipiscentiam (ita enim hic nobis loqui liceat) μεταμέλεσθαι vero, poenitere. De voce μεταμελείας forte non est operae precium nimium accurate disceptare, cum hoc verbum et nomen in Sacris literis rarius sit. Sed tamen observandum est, etiam de vera poenitentia usurpari: ut cum Matthaei 21. senior filius, qui recusaverat proficisci ad opus in vineam patre iubente, dicitur ὕστερον μεταμεληθεὶς abiisse in vineam laboratum: ubi talis est prioris facti aut recusationis cura, quae et damnet illud et mutatum cupiat, et animum ac factum in melius sanitatemque reducat. Porro etiam vocabula Poenitentiam et Poenitere mutari in resipiscentiam, aut alia qualiacunque, in versionibus aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur totam vitam et omnes actiones, quae ex animo sanato dependent aut proficiscuntur. Quare Hebraea vox Thesuba non tantum aptior, sed et plenior est, meliusque omnia interna et externa hominis complectitur. Poenitentia

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.