Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 467 --

909/910 [?: quum ] Deo poenitentiam tribuit, et dolorem: quae proprie in Deum ipsum non competunt, sed ad sensum nosrumt referuntur. Quia enim Deum apprehendere non possumus qualis est, necesse est ut se quodammodo nostra causa transfiguret. Quod non cadat in Deum poenitentia, hoc uno facile constat, quod nihil ei in [?: opina- ] vel non praevisum accidit. Est etiam natura immutabilis, nihil nisi certo consilio agens. Eiusdem rationis ac notae est, quod Gen. 6. dicitur, ET DOLUIT IN CORDE SUO. Certe non moeret Deus, vel tristatur, qui in caelesti et beata sua quiete perpetuo sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest quantum sit odium peccati in Deo, ideo se Spiritus ad captum nostrum format. Quemadmodum enim natura sic est comparatum, ut opus suum quisque artifex amet, et firmum esse cupiat: ita consequens est, ut nemo opifex suum ipsius opus, quod integrum durare cupiebat, citra doloris sensum poenitentia ductus, ipse destruat. Quoniam itaque opifex ille omnium, universum genus humanum, quod et condiderat et amaverat, incorrigibiliter corruptum de terra prorsus delevit: respectu facti huius, non respectu divinae naturae, tribuit hoc illi Moses, quod poenituerit eum quod hominem condidisset, et quod dolore cordis tactus consilium delendi illius caeperit. Quare nihil opus est spinosis et arduis quaestionibus nos involvere, quando perspicuum est, quorsum spectnt voces istae Poenitentiae et Doloris: nempe ut scimus, Deum, hominem, ex quo tantopere corruptus est, non censere inter creaturas suas. Ac si diceret: Non est hoc opus meum, non est homo ille qui ad imaginem meam formatus, et tam egregiis dotibus a me ornatus fuerat: hunc degenerem et adulterinum pro meo iam ignoscere dedignor. Huic affine est, quod de tristicia secundo loco ponitur: nempe atrocibus hominum peccatis non secus Deum offendi, quam si letali dolore cor eius vulnerarent. Subest igitur tacita antithesis inter naturam integram, qualis a Deo condita fuerat: et corruptionem, quae ex peccato orta est. Deus itaque ut effectus penetret in corda nostra, affectus nostros in [?: du- ] quodammodo. ¶ Dona Dei sunt sine poenitentia: [?: ] . Deum non poenitet, quod sua dona dederit, Rom. [?: ] . Verum sane, Deum per se non poenitet, quod dona Dominibus dederit: sed homines ea a se solent [?: repelle- ] , sequae illis indignos facere possunt et solent. Quare Paulus dicit, Quod si adhuc Iudaei ad Christum conversentur, promissiones Dei illis de Meschiae regno [?: fa- ] adhuc essent ratae. Ier. 18. aliquoties more humano scitur, quod Deum poenitebit suarum minarum aut promissionum, si homines coeperint esse boni aut mali: id est, non patietur eis evenire promissa bona, si defecerint: nee patietur accidere mala comminatione denunciata, si poenitentiam egerint. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum: Psal. 110. id est, certo et irrevocabiliter decrevit, promisit ac iuravit, quod filius sit futurus aeternus sacerdos Ecclesiae [?: ] . ¶ Porro quia Scriptura poenitentiam variis synonymis circuloqui solet, utile est ea quoque in promptu habere, nam inde etiam res ipsa tanto plenius [?: cogno- ] potest. Aequipollentia igitur, sive synonyma vocis poenitentiae, et verbi Poenitere sunt. Humiliari: 2. Paral. [?: ] et 32. Declinare a malo. Psalm. 37. Avertere se ab [?: impie- ] Ezech. 18. Si avertit se impius ab impietate sua [?: ] operatus est. Converti a viis suis, et a malitia, sua: Ezech., 18. Convertatur a viis suis. Actor. 3, Convertat cuiusquisque a malitia sua. Reverti a via sua mala, et [?: ] possima: Hos. 3. et 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur ususquisque a via sua mala. Convertere et Converti ad Dominum Deum: Ezech. 18. Convertimini ad me. Actor. 14. Ut ab his vanis ad Deum convertamini. 2. Corinth. 3. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 1. Pet. 2, Conversi estis ad pastorem et curatorem animarum vestrarum. Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: Deuter. 4. Hos. 3. Reverti ad Dominum Deum suum, et audire vocem eius: Deuter. 4. 4. Reg. 23. Iudic. 5. Thren. 3. Redire ad Deum: Hos. 11. Exquirere factem Dei, 2. Par. 7. Paulus 2. Corinth. 2, et 7: λύπην κατὰ θεὸν , Dolorem seu tristiciam secundum Deum vocat, seu quam Deus operatur per concionem poenitentiae. 1. Pet. 5, humilitatem animi appellare videtur. 1. Ioan. 4. timorem appellat. Caeterum obscurus est locus 2. Corinth. 7. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet, etiamsi poenituerit, etc. ubi mirum est illud quod addit, Etiamsi me poenituerit. Nam si fateamur Paulo displicuisse quod serius scripserat, sequitur non levis absurditas, inconsiderato magis impulsu scriptam fuisse superiorem epistolam, quam spiritus directione. At verbum Poenitendi improprie hic est positum, pro dolorem capere Paulus enim quum moerore afficeret Corinthios, doloris partem capiebat ipse quoque: ac saepe etiam postea, cogitans quod eos durius tractaverit doluit. Verum contra consolatus est se, bona spe fructus inde perventuri. Perinde ergo est ac si diceret: Tametsi invitus vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile vobis fuisse. Doluit ergo de ipsorum dolore, sed gavisus est de spe fructus: praesertim autem nunc, postquam laetus exitus contigit.

POLLUTUS, immundus, impurus, prophanus, communis, et similia, supra in voce CONTAMINATUS exponuntur.

PONDUS, et Ponderare verbum, saepe per metaphoram ad spiritualem aut alio qui invisibilem ponderationem, sicut et apud Latinos, nonnunquam etiam ad Dei regimen gubernationemque transfertur. Prov. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae dirigatur: non declines ad dexteram aut sinistram: remove pedem tuum a malo. ubi sequentia exponunt, quid sit praecedens Ponderare: nempe probare ac diiudicare, ut Paulus loquitur, et porro secundum rectum iudicium dirigere Prov. 5, Viam vitae non ponderabis: id est, non disces, nec ingredieris, scortum sequendo, in vitam ac felicitatem. Deus dicitur Ponderare Spiritus, Prov. 16. item [?: ] , Prov. 24. id est, cognoscere et diiudicare, aut examinare. Dicitur etiam Ponderare callem iusti, Prov. 26. pro, dirigere ac gubernare: quia in omni gubernatione, et omni actione, praecedit iudicium aut diiudicatio. Ponderare dicitur Deus semitam furori suo, Psalm. 48. pro munire, praeparare viam, ut expeditus celeriter progredi et sontes castigare possit. Est idem quod maturare poenas. Cape tibi stateram ponderis, Ezechiae quinto: pro, qua res ponderari solent. Pondus vel Onus potius, solet significare quasvis molestias nos prementes: sicut et apud Latinos. Eodem modo etiam Gravis et Gravare. Psalm. 55. Proiice super Dominum onus tuum, et ipse te sustentabit.

PONERE, varia significata in Sacris literis habet, ut ex sequentibus exemplis patebit. Multa tamen eorum ad nostrum verbum Facere reduci possent. Magna quoque ei verbo in Hebraeo sermone coniunctio cognatioque est cum verbo Dare, adeo ut saepe coniungantur, saepe etiam pro sese invicem ponantur: sicut in verbo Dare, et voce Mundus, supra dictum est. Aliquid ponere, aut in aliquid, idem est quod. Facere ut hoc sit illud, aut tale. Thren. 3. Abrasionem aut peripsema et reiectamentum posuisti nos in medio populorum. id est, fecisti ut essemus abrasio seu peripsema ac reiectamentum: seu ab omnib. haberemur pro tam vilibus fecibus, sordibus aut reiectamentis. Psalm. 89. Posuisti munitiones eius contritionem. id est, fecisti ut contererentur, aut destruerentur, seu etiam essent terrori inhabitantibus ipsis. Psalm. 52. Ecce vir,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.