Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 472 --

919/920 esse in luctu. Portas esse perpetuo apertas, Isa. 60, significat pacem profundam, et perpetuam frequentationem. Portas aereas confringere, Isaiae 45, est loca munita vastare. Portae fluminis apertae sunt, Nahum. 2. aliqui de ponte exponunt, sed rectius intelligetur de claustris aluei, et muro Ninives a flumine deiecto, de quo ita scribit Diodorus Siculus lib. 3. fabulosae historiae: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem caeperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res, et obsidionem tolerandam necessariae, regis cura ad id antea impensae, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum ocium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit, superque eam auro argentoque omni, veste insuper regia, impositis uxoribus quoque ac eunuchis in medio pyrae inclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa. Haec Diodorus. Hinc liquet, portas fluminis esse dicta illa eius claustra et vicina moenia, quibus prohibebatur introitus hostibus per flumen. Lata et angusta porta a Christo Matt. 7. et Luc. 13 proponitur, quae pictura aut metaphora indicat facilem et late patentem aditum ad exitium: et contra difficilem, ad gloriam ac vitam aeternam. Iosuae 6, In novissimo constitue portas eius: ubi indicatur a Iehosua, adeo maledictum ac puniendum a Deo fore eum qui reaedificaverit anathematizatam Iericho, ut cum primûm incoepit eam extruere, sit ei primogenitus moriturus: dumque eam struit, omnes morituros esse, ita ut minimus natu pereat, cum iam omnibus absolutis portas eius fabricaverit. quod etiam accidisse, primus liber Regum cap. 16 testatur. Duae portae. David dicitur sedisse inter duas portas, operiens exitum praelii: 2. Sam. 18. Credo id ideo dici, quia munitiores civitates et oppida plerunque duas portas habere solent, interiorem et exteriorem: aliquae etiam tres. Ostium aliquando idem significat quod porta: de quo suo loco dictum est. Ostium portae, aut Portarum, saepe idem est quod porta.

PORTENTUM, vide infra in Prodigio.

PORTIO, supra in voce Pars exposita est.

PORTO, varia habet significata, tum ipsum verbum per se, tum ratione adiunctarum vocum. Portare scutum et hastam, Periphrasis est armati. 2. Par. 14, Exercitus portans scutum et hastam: id est, illis armis munitus. Portare onus, res laboriosa ac molesta est. inde fit, ut verbum Portare saepe usurpetur pro perpeti, tolerare, aut sentire aliquid molestum, quod nos perinde gravet et premat, vel in conscientia, vel in fama, vel in valetudine, vel in fortunis, vel in alia re, ut grave onus corpus gestantis premit, fatigat et molestat ut Matth. 20: Portavimus pondus et aestum diei. id est, omnes molestias operis totius diei. Hinc est illa valde crebra in Sacris phrasis, Portare onus. pro, quamcunque molestiam perpeti. Lucae 11. Oneratis homines oneribus difficilibus portatu, vos autem ea digito attingere non vultis. id est, multas difficilesque traditiones et praecepta eis imponitis. Paulus Gal. 6 inquit: Alii aliorum onera portate, et sic implebitis legem Christi. ubi iubet, ut nos invicem perinde iuvemus in suffurendis et avertendis molestiis, ac qui una iter faciunt, nonnunquam sese invicem sublevit in ferendis sarcinulis, ut cum alius est nimium defatigatus aut debilis, alius aliquandiu eius onus gestet, et vicissim ille hunc, re postulante, iuvet. Praeclara et elegans est sententia Pauli Gal. 6. Unusquisque portabit onus suum. ubi duplicata metaphora, tum onus quamvis [?: ] molestam, et praesertim poenas ob peccata, tum verbi Portare perpeti significat. Indicat enim Paulus veluti proverbio, aut etiam aenigmate, fore ut quisque suorum benefactorum praemia accipiat, et contra malefactores poenas luat, patiaturque. Vicina est huic locutioni valde in Sacris usitata, Portare iniquitatem, aut peccatum [?: ] quae et ipsa in diversa significata subdividitur, usitatisima tamen illa est, Luet poenas suis iniquitatibus pro meritas. Habet hanc phrasin illa celebris sententia: Filius non portabit iniquitatem patris, neque pater filii id est, neque filius punietur propter patris peccata, nec pater propter filii. Cui contrarium est illud proverbiale dictum: Patres comederunt nuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Levit. 24: Quicunque maledixerit Deo, portabit iniquitatem aut peccatum suum. id est, punietur. sicut mox sequitur, quod lapidari debent Num. 14: Portabitis iniquitates vestras 40 añis. id est, perpetuis mortibus aut funeribus puniemini tanto tempore, donec omnis virilis aetas aboleatur. Aliquando proprie significat aliquem onerari peccatis. Facere peccare aliquem iniquitatem delicti, est onerare aliquem peccatis aut reatu. Levit. 22. Neque facient portare iniquitatem delicti. Non propriissime hic de poenis agitur, licet illae ultro ex culpa sequantur. Num. 30. Si dissolvendo dissolverit votum, postquam audivit, portabit iniquitatem eius. pro, ipsi imputabitur id peccatum. Num [?: ] Non portent iniquitatem ad movendum. id est, ne peccent, seque culpa onerent, propter quam morte puniantur. Levit 22: Custodiant igitur observationem meum, ne propter hoc portent peccatum, et moriantur propter illud. id est, ne se onerent peccatis, ob quae punianter. Aliquando significat gravamen conscientiae de peccato, aut reatum in conscientia sentire. Levit. 5: Si anima peccaverit, et fecerit aliquod ex praeceptis Domini quae fieri non debent, et nesciverit, et deliquerit, et portaverit iniquitatem suam, adducet arietem immaculatum, etc. omnino videtur sensus esse, quod si tandem delictum resciverit, et conscientiae gravamen senserit, [?: ] demum ea ratione quae sequitur, peccatum suum [?: exp- ] Portare peccata populi dicuntur etiam sacerdotes, dum victimis eorum peccata expiant, easque comedunt Levit 10: Deus dedit vobis hostiam pro peccato ut eam comedatis, et portetis iniquitatem populi, ac expietis coram Domino. Sic Aaron dicitur portare peccata sanctificatorum quae sanctificant filii Israel: Exod. 28: Quod si populus sua peccata in sacrificia transferret, et inde porro in summum sacerdotem sacrificia comedentes transferrentur. Sic et Num. 18 inquit Moyses ad Aronem: Tu et filii tui, et domus patris tui portabitis iniquitatem sanctuarii: Tu quoque et filii tui portabitis iniquitatem sacerdotii vestri. Et mox ibidem etiam Levitae dicuntur portare iniquitatem suam, dum exequiatur ministeria tabernaculi. Credo autem hanc loctionem tribui sacerdoti typice, quatenus refert figuram illius unici ac summi pontificis, qui solus vere peccata mundi in corpore suo tulit, et ferendo expiavit. Sic et hircus in desertum ablegatus, dicitur portare peccata populi: Levit. 16. ubi singulari caeremonia omnia peccata populi nominando, ac numerando ea, in hircum congerebantur. Omnia autem illa significabant verum ac aeternum sacerdotem, seu agnum, peccata mundi [?: ] lentem. Portare etiam dicuntur homines [?: s-- ] [?: ] Ezech. 16: Scelus tuum et abominationes tuas [?: p- ] sti. pro, afflicta fuisti ratione scelerum tuorum, et peccatorum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.