Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 55 --

85/86 Atque ex Matthaei 14, et Marc. 6, omnino apparet, eum esse ingressum navim, et sedata tempestate ab iis adoratum, qui una vehebantur. Ergo illa interpretatio non videtur convenire, quae scilicet videtur innuere, ipsos quidem paratos fuisse illum excipere, sed navim statim appulisse: quod non convenit cum aliorum Evangelistarum narratione. Puto igitur, verbum Voluerunt opponi illi quod ante dixerat, eos fuisse perterritos. Ex quo scilicet intelligitur, ipsos fuisse eum aversatos. Nunc igitur agnita eius voce, et mutatis animis, eum quem fugiebant, cupide accipiunt in navim. Nam τὸ θέλειν velle, saepe aliquid amplius significat, quam velle solum aut nudum: sicut in generalibus Regulis traditur, Verba affectuum, et omnino motuum animi, aliquando etiam consequentes affectus simul complecti. Velle, videtur etiam significare idem quod Probare. Psal. 5, Quoniam Deus non volens iniquitatem tu es: id est, non desiderans: ut sane in Hebraeo est Caphez. Voluntas aliquando ipsam sententiam, quam quis vult, significat. Hebr. 10, Ecce Deus adsum ut faciam voluntatem tuam: id est, tuum mandatum aut praescriptum. Sic Isaiae 23, Voluntas Domini per manum eius dirigetur: id est, institutum et propositum. sicut supra ostensum est, Beneplacitum aliquando hanc vim habere. Sic in precatione Dominica petimus, ut fiat voluntas patris in terra, sicut in caelo: id est, ea omnia, res aut facta, quae Deus vult ac praecipit. Hoc modo saepisime accipitur: sicut etiam cum Christus dicit, eam esse voluntatem patris, ut omnes sibi ab eo traditos servet: et cum petit, ut non sua, sed patris voluntas fiat: Sic etiam, cum dicitur facere voluntatem patris. Aliquid esse voluntatem Dei, significat ei placere. Proverb. 11, Lapis perfectus voluntas Dei: pro, placet Deo pondus iustum. Terminus voluntatis, id est, meta desiderata. Psal. 107, Laetantur quod deduxeris eos ad terminum voluntatis eorum. Voluntaria sacrificia, et similes locutiones, veniunt a Nadab themate: de quo vide in SPONTANEUS. Iohannes primo capite, definit eos esse filios Dei, qui Christum recipiunt: eos vero ait nasci non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri. Iudaei enim putabant, filios Dei eos esse, qui vel ex sanguine aut semine Abraam essent propagati, vel qui suo studio ex naturae bonitate sese pietati dedidissent: praesertim autem, si quid heroici ac praestantis animi et ingenii eis inesset, qui pleno impetu ad voluntatem ferrentur. Illos enim illo suo laudabili studio ac impetu ita paulatim in bonis honestisque actionibus, et in ipsa iustitia ac meritis coram Deo proficere, ut tandem omnibus virtutibus ornati, citra ullum dubium filii Dei, iusti ac vita aeterna digni censerentur. Verum Iohannes illas opiniones aut somnia adipiscendae virtutis ac iustitiae reiicit, et docet omnes oportere renasci, adeo esse malam eorum naturam: idque ex Deo, ac per receptionem Christi. Sicut et postea Iohan. 3. Christus contra Nicodemum de eadem re disserit, totam priorem nativitatem reiiciens ac damnans. 2. Tim. 2. dicuntur homines teneri a satana captivi ad eius voluntatem: id est, ut praestent ac perpetrent ea quae ipse vult, et ad quae illa sua mancipia pro libitu libidineque sua impellit. Petrus primae, cap. 4, dicit Christianos ante conversionem fecisse voluntatem gentium: id est, secundum voluntatem pravam ac turpem, seu secundum libidinem eorum victitasse, aut more gentilium vitam egisse.

BENIGNITAS, et Beneficentia, exponentur in voce Misericordiae.

BESTIA, ut Augustinus super Gen. ad literam sentit, significat omnes feras sylvestres: sicut saepe legitur Bestias agri. Civitas facta est habitaculum bestiae, Soph. 2. Plerunque tamen grandiores et crudeliores serae hoc nomine, sicut et apud Latinos, significantur. Genes. 37, Bestia mala devoravit filium meum. Prov. 30, Leo est fortissimus bestiarum. Hinc atrox illud supplicium, quo rei obiiciebantur bestiis: id est, pardis, pantheris leonibus, ursis. Ad quem morem alludit Paulus 1. Corinth. 15, cum dicit se Ephesi cum bestiis depugnasse: volens indicare, se in extremum discrimen venisse. nisi velis per metaphoram intelligere, cum bestialibus hominibus. Per metaphoram porro significantur gentes impiae, ferae, truces, aliquando etiam specialiter tyranni: ut Psal. 74, Ne tradas bestiis animas tuorum. Sic et Psal. 79. Hinc Paulus Cretenses vocat malas bestias. In Apocalypsi, bestia gestans meretricem, ipsum imperium Romanum est, aut etiam una et Antichristus: sicut et Dan. 7. quarta bestia. Hilarius super Psal. 74 et 118. hanc vocem exponit inquiens: Bestia quippe est daemon, bestia illius perfidiae imitator homo. Bestia tandem is est, qui cum multa pollicitus sit Deo, fregit fidem. Aretas Caesarien. super Apocal. Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae, etc. Varia est bestiae significatio. nam alicubi quidem Antichristus hac appellatione designatur: alias vero ipse satanas. Quare Antichristi bestiam vide supra in ANTICHRISTO. Variae bestiae in Scripturis, variis translationibus et collationibus serviunt: de quibus suo loco in Alphabetica hac serie dicitur. Bestia, pro Romano imperio, per papam instaurato, Apocal. 12 et 13: Datum est illi bestiae bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Item 16 et 17: Hi (reges Romani imperii) cum agno pugnabunt, et agnus vincet eos, etc. Apoc. 19, Vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos, ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo albo. Apoc. 14. Adorantes bestiam, eiusque imaginem, et suscipientes characterem bestiae, sunt ii qui magnum aut parva INTERIM, instaurante bestiae regnum suum Antichristo, ope Monarchae victoris acceperant.

BIBERE, notae significationis vox est: sed praeter propriam, plures habet figuratas. Primum, per metaphoram ad spiritualium beneficiorum perceptionem translata, significat idem quod frui. ut Christus dicit Iohan. 6, Omnes victuros oportere bibere eius sanguinem: id est, frui beneficiis sanguine ipsius partis. Et prius Ioh. 4, pollicitus erat Samaritanae aquam, de qua si quis biberet, non esset sititurus unquam. Et septimo capite, invitat omnes sitientes, ut veniant ac bibant. Sic Esaiae 55, invitat Deus omnes sitientes, ad fruendum aqua spirituali. Eodem modo et Esaiae 65. dicit Dominus: Servi mei comedent, et vos esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis. Sic Prover. 5 et 9. 1. Corinth. 10, Bibere spiritualem potum. De hoc significato vide supra in AQUA. Deinde, per quandam catachresin rapere significat: ut Iob 5, Bibent sitientes divitias eius. Esaiae 37. Ego fodi, et bibi aquam: id est, quae oppugnavi, ea diripui. Tertio, valet aliquando idem quod percipere aut discere, sicut et Latini sua metaphora Imbibere utuntur: ut Iob 15, Bibere iniquitatem. Et 34, Bibere subsannationem: id est, discere aut assuefieri ad scelera et derisionem hominum. Sic et Prov. 9, bibere pro discere accipitur. Apoc. 18, De vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes: id est, didicerunt ab ea idololatriam, contaminarunt se ea. Quarto bibere saepe significat pati, quae Proverbialis loquutio etiam Ethnicis fuit usitata: ut ostendit Erasmus Chiliade 1. Cent. 8. Prov. 81. Undecunque demum sit haec forma loquutionis desumpta, sive a bibendi certaminibus, ubi coguntur convivae ebibere certas mensuras, non sine fastidio, ac etiam corporis valetudinisque laesione: five ab iis qui metuunt venena: sive denique, quod sicut patresfam. soliti sunt olim singulis suum dimensum cibi ac potus distribuere, sic et Deus non tantum beneficia, sed et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.