Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 476 --

927/928 ipse vult. ubi tamen simul etiam ius includitur. Matth. 9. Cum vero turba vidisset illud miraculum, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem potestatem hominibus. id est, vim tanta opera efficiendi. Luc. 10. Do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem vim inimici, et nihil vos laedet. In praecedenti Capite, ubi agit de potestate Apostolis data super daemonia, coniungit ista duo, δύναμιν et ἐξουσίαν . Sic et Luc. 22 dicit Christus militibus, eos nunquam antea potuisse sibi iniicere manus, cum quidem quotidie propalam ac inter eos versaretur: nunc vero id facere, quia eorum hora et potestas tenebrarum venerit. Id est, cum Deus laxavit frena Satanae et impiis, ut possent in Christum grassari. Iohan. 10. Habeo potestatem animam ponendi et sumendi. id est, possum meipsum resuscitare. Act. 1, Tempora et momenta temporum pater reposuit in sua potestate. id est, in suis, non hominum viribus. scientiam et vires rerum futurarum servavit. Sic et Apoc. 9 dicuntur locustae habere potestatem cruciandi homines. et Apocal. 13, quod draco dederit magnam potestatem bestiae, quodque ea bestia faciat omnem potestatem prioris. id est, mirabilia opera ac magnae potentiae facta. Haec igitur significatio vocis Potestatis valde crebra est, ut ipsas propriae vires ac robur agendi, seu efficiendi aliquid denotet: cui significationi aut eius exemplis saepe etiam ius aliquod includitur, praesertim cum aliquid a Deo aut nomine Dei fit. Secunda significatio est, cum Potestas ius quoddam ac legitimam potentiam notat, ut supra de verbo Possum dixi. Quae in valde multas species subdividitur. Aliquod enim ius habent etiam privati in se, suos liberos, ac rem familiarem: in quo sensu dicitur Patria potestas. Romanorum nono: Figulus habet potestatem luti. 1 Corinthiorum 7, Sed potestatem habet suae voluntatis. id est, liberum ius eligendi, an velit coniugium, aut caelibatum. Act 5. Ager venditus in tua potestate erat. Sic et in spiritualibus dicitur potestas urendi libertate in cibis sumendis, et reliquo usu adiaphororum. 1 Cor. 8. Videte ne quo modo potestas ista vestra sit scandalo imbecillibus. Tertio, ab hac privata potestate oritur alia significatio huius vocis, ut ponatur pro indicio potestatis per metonymiam, posita resignata pro signo. Tiegumentum enim capitis indicium est mulierem esse sub potestate viri: unde et verbum Nubo de coniugio usurpatur, quod alioqui tegere aut velare significat. Sic etiam in Germania virgines plerunque detecto capite tanquam adhuc liberae: mulieres contra velato in publicum prodeunt. Contra Romanis tegumentum pilei, liberationem a servitute indicavit. Quarto, potestas significat aliquando quoddam publicum ius, aut legitimam potentiam, quod ferme proprium est publicarum personarum seu gubernatorum, sive politicorum, sive Eccles. Rom. 13: Omnis potestas a Deo est. Sic quaerunt Pharisaei a Christo, Matt 21. Mar. 11 et Luc. 20, quo iure vel authoritate eiiciat vendentes et ementes ex templo, dicentes: Qua potestate ista facis? et quis tibi dedit istam potestatem. id est, cum sis homo privatus, nec possis monstrare te vel a Deo vel ab ordinariis gubernatoribus ad hoc opus ablegatum, non habes profecto ius ita tumultuandi in templo, et omnino videris esse turbator ac seditiosus. Matthaei nono, Habet potestatem filius hominis remittendi peccata in terris. Sic saepe repetitur in Evangelistis, quod Christus docebat ut potestatem habens: in qua tamen locutione tum ius docendi, tum etiam singularis quaedam efficacia ac energia comprehenditur: nempe quod non timide locutus sit, sicut privati timide aliquid publice dicunt: non dubitanter, sicut qui sunt incerti aut parum periti: non frigide sicut parum curantes, ut Pharisaei: sed ardenter. non tenui quadam (ut ille inquit) vena, aut languide, sed amplissimis donis noticiae et eloquentiae instructus: non sine auditorum affectione, sed patenter eos permovens: non alios tantum citans, sed suam authoritatem proferens, et quasi pro suo iure arbitrioque omnia agens: ut cum toties inquit, Ego dico vobis. et miracula suo verbo ac mandato faciens: ut, Puella ego dico tibi, surge. Neminem denique in faciem respiciens, et timens: non etiam curans quid contra Pharisaei et pontifices garriant aut ganniant, prohibeant aut mandent: cuius actionis cum potestate coniunctae aliquam speciem aut umbram expressis Lutherus. Huc etiam pertinet, quod supra exposui, Potens erat in opere et verbo. Sic Matthaei octavo, et Lucae septimo dicit Centurio, se esse sub aliena potestate, scilicet superioris magistratus, ut tribuni: et habere vicissim alios sub sua potestate, nempe decuriones et milites. Isaiae vigesimosecundo: Potestatem tuam dabo in manum eius. id est, tuam dignitatem aut functione in eum transferam. Quinto, hinc crebro fit, ut Potestas ipsos etiam magistratus, gubernatores, ac quasvis personas potestate praeditas significet: idque non tantum in politicis, sed et spiritualibus imperiis: nec soli sacris, sed et prophanis authoribus. Suetonius: Claudius iurisdictionem quotannis magistratibus demandari solitam in perpetuum, atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Sic et Plinius libro vigesimo nono, Capite quarto usurpat: et etiamnum in Italia in multis locis magistratus ac praetores vocantur Potestates, el signor podesta. Sed proferamus exempla Sacrarum literarum. Romanorum decimotertio: Omnia potestatibus supereminentibus sive subiecta. id est, hominibus potestate praeditis. Sic posses exponere illud Matthaei octavo. Sum homo sub potestate positus. id est, sub hominibus potestate praeditis. Tit. tertio: Mone eos, ut principatibus et potestatibus sint subiecti. id est, magistratibus seu hominibus magistratum gerentibus. Ephesiis tertio: Ut innotescat nunc principatibus et potestatibus caelestibus, etc. id est, ipsismet sum mis angelis, qui amplissimis functionibus in caelo funguntur. Sic mox sextae Lucta est nobis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi dominos, et tenebrarum seculi huius, adversus spirituales nequitias in caelestibus. id est, contra summos et nequissimos diabolos, qui in regno tenebrarum maximis functionibus praesunt. Ephes. primo, Suscitavit et collocavit Christum ad dexteram longe supra omnem principatum, potestatem, potentiam et dominium. id est, super omnes potentes. Coloss secundo Spolians principatus et potestates ostentavit publice id est, principes et potentes. Sic 1 Pet. tertio, Subiectis ei angelis potestatibus et potentatibus. sexto, potestas aliquando ipsam dignitatem, aut quasi felicitate significat. Ioan. 1, Quot quot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. id est, dedit eis eam dignitatem, et illud summum decus aut gradum, ut essent filii Dei. Non significat hic Potestas [?: ad--- ] ad filiationem (ut ita loquar) aut ad filialitatem: sed illam ipsam dignitatem, aut plus quam regale decus, ut simus filii Dei. Impie ergo hoc alii ad liberum arbitrium, ac primum assensum, alii ad primam gratiam, qua de condigno regnum caelorum mereri possimus. trahunt, quasi potestas hic illas primas vires notet. Sic pro ipsa dignitate, felicitate, beato statu ac summo gradu ponitur haec vox crebro, ut 1 Corinth. 15: Cum tradiderit regnum patri, cumque aboleverit omnem principatum ac potestatem. id est, omnem adversariam potentiam ac dignitatem debellaverit, sibique subiecerit Col. 2 dicitur, Christum esse caput omnis principium et potestatis, id est, Dominum et authorem omnis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.