Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 479 --

933/934 hunc nodum explicare. Ostendit enim ex Apollonio Grammatico praepositionem μετὰ interdum poni pro et apud Graecos: veluti quum dicunt, μετὰ χεῖρας ἐχεῖν , pro εὐχερσίν : id est, in manibus habere. Sed hoc fateor non satis convenire, quum in eiusmodi exemplis, qualia permulta reperiuntur, nullum temporis intervallum significetur. Erasmus igitur aliam excogitat rationem: nempe, ut triduum supputetur a captivitate Christi, non ab occisione. Sed hanc interpretationem satis refutat illud, quod ex Pharisaeorum oratione collegimus. Deinde, quum resurrectio morti opponatur, constat tempus futurae resurrectioni constitutum, potius ab ipsa morte quam a captivitate initium ducere. Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor) creditor ullas est, qui mutui solutionem velit hac formula stipulari. Deinde id ipsum liquet ex illa Pharisaeorum petitione. Nam si μετὰ τρεῖς ἡμέρας declarat, Post tres dies, quid tandem in eptius fingi potest hac oratione: Iube muniri sepulchrum in tertium usque diem, quia iste post tres dies sese dixit resurrecturum? Nam potius ante tertium diem exactum nihil illis metuendum fuisse, aut certe post tertium diem maxime fuisse custodiendum sepulchrum, ea loquutio declarat. Ex quo efficitur, interpretationem illam stare non posse. Tandem igitur, ut ad nostram accedamus, dico, ב Beth prae positum vocabulis apud Hebraeos, quum proprie respondeat Graecae praepositioni ἐν , et Latinae in, tamen interdum idem valere quod μετὰ , id est, post: idque interdum, ita ut res non post tempus exactum, sed intra ipsum geri dicatur, sicut accipitur Levitici duodecimo. Quinetiam interdum pro μετὰ accipitur, ita ut tempus praeteritum excludatur: ut Deuteronomii quarto, et eiusdem libri nono, et Esaiae vigesimo. Itaque tum in hoc dicendi genere, ἐν τρισὶν ἡμέραις , sit locus ב Beth Hebraeorum: nihil mirum est, Evangelistas ita Grace scribentes ut plerunque hebraizent, illud ב Beth modo per ἐν , modo per μετὰ expressisse: eodem tamen sensu. Denique, ut haec ratio Hebraici sermonis non satisfaciat, hoc etiam dico, apud ipsos disertiores Graecos praepositionem μετὰ saepe pro ἐν et εἰς usurpari: idque etiam cum certum aliquod tempus nondum praeteritum declaratur. ut in illo versiculo Homeri Odyss. χ. χέρσιν ἀπείμενος μετὰ δαῖτα : id est, ἐν δαιτὶ , seu potius ἐξὴν δαιτὸς , aut παρὰ δαῖτα . pro quo Latini dicerent, inter prandendum, aut in prandio: non autem, post prandiam. Sic Eurip. βάκχαις: τα δ' ἱερὰ νύκτων ἢ μεθ' ἡμέραν : id est, interdiu. quod et apud Aristophanem, et apud Plutarchum reperias in dialogo πότερα τῶν ζώων φρόνη ἄνδρα : ubi de ranis loquitur. Apparet igitur, μετὰ non semper declarare consequens tempus, sed etiam intersectum, et adhuc vigens. Quamobrem Deuter, trigesimoprimo, pro eo quod in Hebraeo legitur, A fine septem annorum, Graecus interpres vertit, μετὰ ἑπτὰ ἔτη : [?: ] tamen de anno remissionis, id est, de ipso anno septimo agatur, sicut declarant ea quae proxime consequuntur. quamvis nonnulli Hebraeorum interpretes [?: ] sentiant. Videtur enim etiam illud מקץ mikez respondere praepositioni μετὰ , pro ἐν usurpatae, in hoc quidem dicendi genere, quod Galli sic ad verbum exprimerent, au bout de sept ans: septimum ipsum annum intelligentes, eumque vel inchoatum, sicut accipitur manifeste Deuteronomii decimoquinto: vel [?: pe-- ] peractum, ut eo loco quem paulo ante citavi. Graeci vero nonnunquam per μετὰ , ut modd ostendimus: interdum per ἐν , ut infra decimo quinto capite, ἐν τρισίν ἡμέραις : vel per διὰ , ut Deuteronomii decimo quinto, et infra decimoquarto capite, et Matthaei vigesimosexto, διὰ τριῶν ἡμερῶν . vel per εἰς , praesertim cum de futuro agitur: ut Aeschines, εἰς ἔκτην ἡμέραν πιαχθήσεται . Itaque (ut ad rem redeam) μετὰ τρεῖς ἡμέρας idem omnino declarat, atque ἐν τρισὶν ἡμέραις , vel διὰ τριῶν ἡμερῶν , vel εἰς τρίτην ἡμέραν : id est, ut ipse Matthaeus explicat decimosexto capite. τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ : id est, ut loquuntur Latini, tertio post die, vel tribus post diebus. quam interpretationem germanam esse, vel illud declarat, quod si eam sequaris, optime cohaerebit illa Pharisaeorum petitio, nempe ut ad diem usque tertium muniatur sepulchrum, eo quod dixisset ille sese tribus post diebus resurrecturum. His enim loquendi formulis tertium ipsum diem a Latinis intelligi, satis constat ex oppositis dicendi generibus: in quibus scilicet usurpatur praepositio Ante. veluti quum dicimus praecise III, IIII, vel V Nonas, Idus, Calendas, et sic deinceps: quum sit plena loquutio III, vel IIII, vel V die ante Nonas, Idus, Calendas: sicut semel loquitur Cornelius Tacitus libro duodecimo. quum inquam id dicimus, praepositio Ante non excludit diem ipsum Nonarum, Iduum, Calendarum: sed significatur dies II, vel III, vel IIII, ante Nonas, Idus, Calendas. sic etiam Priscianus, quum ita loquimur, annos X natus, existimat subaudiri praepositionem Ante: quum tamen id de eo dicatur qui decimum ipsum annum agit. Utramvis igitur harum interpretationum sequaris, nempe intra tres dies: vel tribus post diebus, sive tertio post die, recte (ni fallor) expresseris illud, μετὰ τρεῖς ἡμέρας .

POSTREMUM, achierith אחרית , est expositum supra in voce Novissimum: hoc unum nunc tantum addam. Psalmo centesimo nono est, Sit postremum eius ad excindendum. pro posteri eius excindantur. id est, deleantur, extirpentur Fieri alicuius posteriora peiora prioribus, dicitur de recidivis morborum corporalium, ac spiritualium, cum multo maiora sunt mala, peiusve habet recidens in morbum post sanationem, quam ante sanationem habuerat. Quod Petrus secundae 2, et Christus Matthaei duodecimo usurpat de iis qui post poenitentiam, iustificationem, et renovationem denuo redeunt ad vomitum, aut recidunt in regnum peccati, et contra conscientiam amisso spiritu sancto peccant. Posteriora Dei videre, Exodi trigesimotertio, Deus Moysi petenti visionem sui pollicetur, se posteriora monstraturum: quod multi exponunt de exitu operum Deiunde cognosci potest, quod sint opera Dei, quodque (ut ita dicam) Deus ibi adfuerit, cum initium eius operum alias pertriste ac noxium, vel etiam imbecillum esse videatur, et minime prae se ferat divinam omnipotentiam aut bonitatem, ut in liberatione Aegyptiacae contra Satanae opera, ut haereses, monastica, seditiones et similia initio laetam speciem prae se ferant, et post se demum (ut vulgo dicitur) foetorem relinquant: sicut in lapsu primorum parentum cernere est. Aliqui exponunt etiam de incarnatione Christi postremis temporibus sequutura, ex qua, aut per quam Deus vere cognosci potuit. ille enim est via et aditus ad patrem, sicut ipse inquit: Qui videt me, videt et patrem.

PRAECEDO aliquem, nonnunquam significat ducem aut ductorem eius esse, eique prospicere. Deuteromii 1: In hoc verbo non credidistis Iehovae Deo vestro, qui praecessit nos, ut prospiceret vobis locum, etc. i. qui non tantum viam nobis monstravit, sed etiam de omnibus necessariis prospexit. Sic et Exod. 32 flagitant Israelitae ab Aarone ut sibi fabricet deos qui eos praecedant. i. praeeant ducendo, opitulando, alendo, defendedo et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.