Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 481 --

937/938 robusto, salvum esse poterit? Isaiae 49. In Hebraeo est, quod captum fuerit a iusto, צדק zaddik. Credo sane melius habere hic Vulgatam, et in Hebraeo pro zaddik legendum esse ariz, ut mox ex sequenti inversione aut antithesi apparet, ubi est ariz, quod tyrannum et potentem ac robustum notat. Sensus quoque id flagitat. nam tali haud facile aufertur quod semel rapuit.

PRAEDESTINO, et PRAEDESTINATIO: Sunt aliquot cognatae voces, aut etiam res in Sacris literis, per difficiles, et quasi adhuc in reconditis mysteriis seclusae, aut certe non prorsus plene patefactae: ut sunt, Propositum, praescientia, electio et praedestinatio, aut praeordinatio Dei. Sophistis Praescientia est, quaedam Dei praecognitio futurae bonitatis, aut meritorum piorum hominum, et pravitatis ac pec catorum impiorum: ob quam praevisam bonitatem aut improbitatem, Deus porro praedestinaverit aut praeordinaverit, hos quidem ad exitium, illos vero ad salutem. Sed impiam esse hanc sententiam, vel inde apparet, quod et praedestinationem in fun damento nostrae probitatis, non Christi meriti collocat: et quod tum Originale peccatum, corruptionem aut malitiam, qua omnes homines ex aequo infectos esse constat: tum et Christi ac Spiritus sancti efficaciam, ex qua sola omnis nostra pietas et probitas dependet, in universum abolet et tollit. Verum de Sophistarum sententia postea aliquid adiiciam: nunc eruditiorum quorundam descriptiones harum vocum ad scribam. Hieronymus igitur indicat eam differentiam esse inter προορισμὸν et πρόθεσιν , hoc est, inter praedestinationem et propositionem sive propositum: quod illud pertineat ad ea quae multo ante definivimns in animo, antequam fiant: hoc, cum iam vioina est machinatio, ut pene cogitationem sequatur effectus. Erasmus porro super Romanis 8. de hisce vocibus aut rebus ita scribit: Secundum propositum κατὰ πρόσθεσιν , id est, iuxta animi destinationem: ut Propositum, referatur non ad sancti, aut ad hominem recti propositi, sed ad praedestinationem Dei. Ita Origenes ac Thomas: etiamsi Ambrosius utrunque videtur attingere. quanquam et Origenes aliquanto inferius explicans qui dicantur vocati, et non electi, qui vocati et electi, nonnihil a seipso dissidet, interpretans Secundum propositum vocatos dici, qui priusquam vocarentur, propenso iam tum erant animo ad cultum divinum, quorumque promptae iam voluntati tantum deerat vocatio: videlicet ut propositum non ad Deum destinantem, sed ad hominem in animo statuentem pertineat. Nisi forte interpres haec adiecit de suo. Ambrosium sequitur Augustinus in Libello de correptione et gratia, cap. 7. Electi, in quit, sunt, qui secundum propositum vocati sunt: propositum autem non suum, sed Dei. nam Paulus proximo huius Epistolae cap. simili sensu dixit propositum Dei, etc. Rursus ad Ephes. cap. 1. etc. Et paulo post: Iam superius admonuimus, apud Graecos hoc verbum πρόεγνω aliquoties accipi pro statuit, sive decrevit, quod cognitio coniuncta sit deliberationi: et videntur haec non tam genere aut ratione inter se dissidere, quam gradibus quibusdam et intervallis inter se distincta connecti: quo magis tem Paulus exponat oculis, ut προγνῶναι sit deliberantis ac statuentis, quod tamen aliquo modo possit immutari, ut hominum more loquamur: deinde προορίζειν sive ὀρίζην , quod decretum fuerit iam palam pronunciantis: quod fieri non solet, nisi quum ita decretum est aliquid, ut mutari non possit. Porro ubi pronunciaris quod decrevisti, superest ut exhibeas ac praestes quod es pollicitus. Incipit autem exhibere, qui vocat et invitat. Deinde ne videatur frustra vocasse, vocatos iustificat etiam, sine quo non sumus capaces promissi. Denique iustificatis datur praemium. Igitur προέγνωκεν Deus ab aeterno, quos decrevit ac statuit ad immortalitatem vocandos esse: προώρισεν , de quibus iam per prophetas suos, ac multo magis per filium pronunciavit, promulgato decreto suo. Vocavit autem per praedicationem IESU, iustificavit per mortem illius, glorificavit per resurrectionem ac praemium immortalitatis. Sive, vocavit per doctrinam Evangelicam, iustificavit per baptismum, glorificavit per dona Spiritus. Ad hunc modum Paulus gradibus quibusdam, ab eo quod est omnium primum, pervenit ad id quod est omnium summum, quo res esset firmior et absolutior. Quod si quis durius existimet, me tollere praescientiam hoc loco: sciat ad eum modum interpretatum esse Theophylactum, Graecum interpretem: et, quo quidam credent libentius, recentem, qui hoc putat interesse inter πρόγνωσιν et προορισμὸν sive ὁρισμὸν , quod illud sit minus firmum, hoc firmius. quinetiam ubi Petrus scribit προεγνωσμένους γὰρ πρὸ τῆς καταβολῆς τοῦ κόσμου , quo loco Praescitos erat vertendum iuxta horum sententiam, nec Lyranus veretur exponere praeordinatos. Et Thomas indicat fuisse, qui hoc loco Praescientiam aliud quiddam fuerint interpretati: nempe praeparationem ad gratiam, quam pro tempore Deus ostendit in Sanctis, ne videlicet nihil interesset inter Praescire et Praedestinare: quorum commentum idem merito reiicit. Quanquam nec Origenes hoc loco probat, ut πρόγνωσιν id est, Praescientiam, iuxta communem sensum accipiamus, iuxta quem Deus et perituros praescivit. ut iam falsum sit, quoscunque praescierit, eosdem et praedestinasse. Verum sicuti divina Scriptura, iuxta consuetudinem sermonis sui, cognosci dicit eos quos Deus affectu complectitur, Non novi vos, etc. novit Dominus viam iustorum: ita hic praecogniti dicuntur. Neque vero me clam est, quosdam ex hoc loco quaesisse campum exercendi ingenii, in quo de praescientia, deque praedestinatione Dei philosopharentur: videlicet Origenem, divum Augustinum, Thomam Aquinatem: et post hos, omnes Theologorum scholas, quorum ego industriam non improbo. Alius porro quidam exactius et acutius istas voces, earumque significata trutinat, utinam etiam verius. τὸ γινώσκειν non tantum noscere declarat, sed etiam decernere, et quidem decreto approbare, quum electis peculiariter applicatur, ut infra ca. 11. et 2 Tim. 2 et Galat. 4, et 1 Pet. 1. Si quis tamen subtilius malit distinguere, Propositum dixerim quasi universalem esse deliberationem, et eam quidem non incertam, et quasi adhuc fluctuantem (ut existimavit Erasmus post Theophylactum) sed ita firmam ac certam, ut omnium rerum firmitas hoc solidissimo fundamento nitatur. Praescientiam autem illi subtexi, qua scilicet Dominus iam incipiat quod in genere decreverat distribuere. Verbi gratia: Proposuit Dominus gloriam suam illustrare, hoc sit propositum proprie vocatum. Deinde constituit, quorum hominum salute glorificetur: ita ut illos habeat in conspectu, quos peculiari favore dignetur suis momentis. haec sit praescientia, vel praenotio. Postremo huic praescientiae attexitur προορισμὸς praedestinatio, qua s. Dominus certis gradibus fuos illos destinat ad se vocare, ut quemadmodum proposuit, eorum salute glorificetur, cuius praedestinationis fons et caput est Christus. Ita fiet, ut electio utrunque illud. i. tum praescientiam illam de qua dixi, tum etiam praedestinationem comprehendat. Iam vero, quia certum est Dei definito consilio et praescientia non illa modo fieri quae in sese bona sunt et approbamur, sed etiam ea quae non quatenus Dei consilio et manu praedestinata sunt ut fierent, sed quatenus a perversis et corruptis instrumentis fiunt, plane sunt sceleratissima, et ipsi etiam Deo execranda (ut Act. 2 et 4, et aliis innumerabilib. locis) hac ratione licuerit Propositum aut generale decretum accipere, quod ad reprobos etiam pertineat: et praescientiam illi adiungere, qua fiat ut Dominus omnia ac singula prospiciat: itemque praedestinationem, docendi causa, ad utranque partem porrigere, qua electos misericordiae

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.