Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 56 --

87/88 poenas dispertiatur pro merito, in genere humano. sicut et Demosthenes pro Corona percommode dicit, Omnes tunc gentes variis calamitatibus afflictas esse: sic et Athenienses coactos esse suum ἐπιβάλλον μέρος , suam portionem aut dimensum cladium accipere. Huius porro significationis sunt innumera exempla. Ieremias integrum typum rei habet cap. 25. nam ille ibi iubetur circum ferre calicem poenarum, et omnibus regibus ac gentibus propinare. Sic Ierem. 49. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent, et tu quasi innocens relinqueris. Non eris innocens, sed bibendo bibes: id est, vehementissime castigaberis, quandoquidem etiam meus populus castigatur, qui non perinde dignus fuit plagis. Cui non erat iudicium: id est, collatione tui non fuit admodum reus. Sic et in novo Testamento dicit Dominus ad filios Zebedaei: Potestis ne bibere poculum, quod bibam ego? id est, perferre crucem ac cruciatus. Matth. 20. Item Matth. 26, Transeat a me calix iste, ne bibam eum. Iohan. 18, Calicem quem mihi dedit pater, non bibam eum? Ebibere feces, significat longe gravissimas calamitates perpeti. Verum de hac significatione aliquid etiam postea in voce CALICIS, aut POCULI, Fecum et Ebrietatis, dicetur. De torrente in via bibere, Psal. 110, etiam crucem perpeti significat. Hoc enim peregrinantium, et carentium commodis huius vitae est, seu incommode victitantium: qui saepe qualicunque potu ac victu contenti esse coguntur. Aliqui intelligunt sedulitatem Christi in praestanda patri obedientia, et peragendo eius opere denotari: et esse allusionem ad morem militum, festinantium in caedem hostium, quos ita avide persequuntur, ut licet esuriant, sitiant ac defatigati sint, tamen non divertant ad locum, ubi se commode reficiant, sed obiter in via hauriant ex aliquo torrente aut sordida lacuna, unde sese reficiant. Bibere urinam. 2. Reg 18, et Esaiae 36, significat summa mala egestatis et famis perpeti: ubi saepe destituti necessariis, sordidissima quaeque praesiti ac fame ingerunt. Sanguinem hostium bibere, est plenam victoriam ultionemve de hostibus consequi. Num. 23, id Bileam de Israelitis prophetizat, quod sint sanguinem hostium suorum bibituri.

BLASPHEMIA, Graecum, a βλάπτειν τὴν φημὴν , a laedenda fama dictum, non quodvis genus maledicti aut convicii, praesertim in Sacris significat: sed proprie, id quod contra Deum, aut eius religionem dicitur: tametsi non raro etiam de obtrectatione in proximum apud prophanos reperiatur. De quo crimine Lex Levitic. 24 fertur, et exemplum etiam blasphematoris lapidati proponitur. Sic porro vox haec accipitur Esaiae 36. 37. 2. Reg. 19. Sic Esaiae 5 eloquium Dei blasphemari dicitur. Sic Matth. 9 et Marc. 9, cogitant Iudaei blasphemare Christum, cum offert cuidam remissionem peccatorum, quia ea ratione sibi divinam autoritatem tribuebat. Act. 26 dicit Paulus, se Christianos persequendo, multos compulisse blasphemare Deum: sic eorum abnegationes vocans. Aliquando tamen Blasphemia etiam maledictum contra veros doctores dicitur: ut Rom. 3. 1. Corinth. 4. quia etiam talia maledicta simpliciter in Dei contumeliam vergunt. Inter blasphemias autem distinguit Christus Mar. 3. et dicit, omnes alias esse expiabiles, aut remissibiles, praeter eam quae fiat in Spiritum S. quae est (ut plerique intelligunt) agnitam veritatem sponte ac pertinaciter vituperare, sive reclamare, aut agnitos errores tueri. Dicitur autem Blasphemia in spiritu quia eius personae est proprium doctrinam propagare, et ducere in omnem veritatem: quare obloquens veritati, Spiritui S. maledicit. Paulus dicit 1. Timoth. 1, se fuisse blasphemum in Christum et Ecclesiam: sed condonatum sibi id crimen, qui insciens fecerit. Sunt vero varii blasphemandi modi. nam etiam tacita pravi animi cogitatione Deus blasphematur, ut Psal. 10 inquit: Quare impius blasphemat Deum, dum dicit in corde suo, Non requires?

BONUM, in Sacris literis varie accipitur: alias de increato, alias de creato, eoque morali, utili aut suavi. Sunt et aliae huius vocis significationes, de quibus omnibus suo ordine dicemus. PRIMUM, saepissime Deus dicitur Bonus טוב vel תפיד benignus: de posteriore voce in vocabulo MISERICORDIAE dicam. Cum autem Dei bonitas celebratur, tum potissimum ea ipsius virtus praedicatur, qua erga suas creaturas est bonus aut beneficus: tametsi ipse totus, et omnes eius virtutes, ipsissima bonitas sunt. Cum autem Deus sit et perfectissime bonus, et omnis bonitatis in tota rerum natura unicus fons, ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem omnium creaturarum bona non tantum finita et imperfecta, ac aliunde provenientia, sed etiam plurimis malis, praesertim post hominis lapsum contaminata sint, merito a Christo solus Deus bonus esse dicitur Matth. 7 et 19, ac Luc. 18. Tametsi in hisce locis, Deus in genere, nomine omnium suarum virtutum ac iustitiae laudari videatur. Hoc omne bonum suum Deus aliquo modo ostendit Mosi, Exod. 33 et 34. Caeterum ubi proprie, relative, et quoad nos praedicatur esse bonus, innumera plane sunt loca: ut Psalm. 73, Bonus est Deus Israeli, iis qui mundo sunt corde. et Psal. 118, Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. Thren. 3, Bonus est Dominus sperantibus in eo Rom. 11, Erga te vero bonitatem, si permanseris in bonitate: id est, si perrexeris fide frui misericordia ac beneficentia Dei. SECUNDO, de bono creato dicitur. Genes. 1, quod Deus viderit omnia quae secerat, et erant valde bona: unumquodque nimirum habens bonitatem sui generis. Hominis enim et angelorum bonum, est morale bonum proprie, aliarum vero creaturarum tantum naturale. TERTIO, de bono morali proprie dicitur, quod est essentialis integritas imaginis Dei: id est, intellectus et voluntatis, et conformitas omnium qualitatum aut virtutum, cogitationum, conatuum, et actionum sive internarum, sive etiam externarum, cum norma bonitatis divinae, et Decalogo. Talis creata bonitas, licet non amplius in sua prima integritate existat, sed in piis aliquo modo instauretur per Spiritum S. et renascentiam, celebratur suo loco et ordine in Sacris literis: ut Vir bonus. 2. Sam. 18. 1. Reg. 1. Psal. 25, Benefac Domine bonis. Bonus thesaurus, bona arbor, Matth. 12 Sic in Proverbiis saepe boni praedicantur, eisque praemia promittuntur: ut 12. 13. 14. Matth. 22. Sic Act. 11. Barnabas dicitur vir bonus. 1. Cor. 15, Boni mores, et toties bona opera. Sicut vero supra dixi de Deo, quod, cum in eo celebratur bonitas, tum potissimum laudetur illa eius benefica et paterna erga nos voluntas: (nam ea nos maxime indigemus, et plus cum ea quam cum aliis eius virtutibus aut bonitatibus commercii habemus) ita contra, cum hominis morale bonum praedicatur, tum significat omnes virtutes. nam Deus omnes flagitat, et praesertim ipsius cordis rectitudinem. QUARTO, aliquando bonum, quasi extra hominem, significat id quodam decens, iustum ac rectum est. ut Psal. 14. Non est qui faciat bonum. Psal. 34, Declina a malo, et fac bonum. Psal. 73. Adhaerere Deo bonum est. Psal. 92, Confiteri Domino bonum est. Psal. 18, Bonum est confidere Domino, etc. Act. 6 Non est bonum, nos relicto verbo ministrare mensis. Sed haec significatio valde est praecedenti vicina. Sic etiam dicitur fama et nomen bonum, id est laudabile: 1. Tim. 6. Bonum certamen, 2. Tim. 4. QUINTO, de bono utili sunt innumera exempla. ut Ge. 49, Vidit requiem quod esset bona. Et 45. Bonum Aegypti vestrum erit. Num. 13 et 14, Terra bona. 2. Sam. 18, Bonus nuncius. Psal. 34, videre dies bonos.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.