Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 492 --

959/960 ipsum quod haec loquar vobis. Deinde pro eo quod subiici oportuit secundam et tertiam aliquam rationem, addit in genere: Multa habeo de vobis dicere. Sed quorsum ista interrogatione spreta, tam obscure loquatur Dominus? Quidam denique ex recentioribus exponit, Prorsus id quod loquor vobiscum: id est, plane illud ipsum verbum sum, quod loquor vobiscum. quia Christus est verbum Patris: et quia se verbum esse testatur, vult in verbo cognosci. Haec vero interpretatio multo planior est quam caeterae omnes superiores, neque ullum verbum detorquet. Nam apud Graecos constat τὴν ἀρχὴν interdum declarare παντελῶς καὶ ὅλως . Sed mihi tamen videtur nimis arguta, si eos spectemus quos alloquebatur Dominus, quorum etiam ruditati omnibus modis sese accommodat. Deinde cur non potius dixisset ὅς καὶ λαλῶ , vel ὁ καὶ λαλῶν ὑμῖν , id est, qui loquor vobis? quum praesertim ὁ λόγος apud Graecos masculino genere efferatur. Superest una Nonni expositio (neque enim omnes libuit commemorare) quam ultimo loco adscripsi, quod eam caeteris anteponam. Quaesierunt, inquit, Iudaei, τὶς σὺ πέλεις; καὶ χριστὸς ἀνίαχειν, ὅτι περ' ὑμῖν ἐξ ἀρχῆς ὀάριζον, ἔχων νήριθμα δικάζειν καὶ λαλέιν, ἀλλ' οὗτος ἐτήτυμος ὅς με γεινέθλῃ ἀνδρομέῃ προέηκε . Hi sunt illius versiculi: quos eo libentius adscripsi, quod vulgo legantur corruptissimi, et videam a plerisque non fuisse commode explicatos. Apparet autem ex illis, τὴν ἀρχὴν nihil aliud declarare quam ἐξαρχῆς , idque per traiectionem construendum esse cum verbo λαλῶ : deinde ὅτι scribendum esse, ita ut non sit coniunctio, sed provocabulum. Postremo, repetendum esse ἀπὸ τοῦ κοινοῦ verbum εἰμὶ : ut in summa intelligamus, Christum quaerentibus Iudaeis quid esset? respondere, se id esse quod ab initio ipsis dixisset: id est, quod iam pridem toties et tot modis illis inculcarat. Quid enim aliud tot concionibus conatus est illis exponere, quam et quis esset, et unde esset, et cur in hunc mundum venisset? Cur autem hanc expositionem prae caeteris amplecterer, plurimis rationibus sum adductus. Nam quod ad rem ipsam attinet, plana est sententia, neque subtilis, neque detorta, sed ad quaestionem maxime accommodata. Deinde vero, in verborum explicatione servatur genuina ac propria explicatio. Nam quod ad traiectionem attinet, infinita pene similia exempla occurrunt, quae passim annotavimus. ut Rom. 12, et apud Lucam saepe, et infra in hoc ipso 8. cap. ὅ, τι vero, non ὅτι scribendum esse, docet maxima pars superiorum interpretationum, et ita etiam legitur in Theophylacto Romano. Postremo, haec est natura responsionum, ut in iis repetatur verbum positum in quaestione: ut hoc loco plane sit germana repetitio verbi substantivi, quod fuerat in quaestione usurpatum. Quod autem attinet ad particulam καὶ , quamvis ea possit non incommode accipi pro Etiam: tamen malui tanquam redundantem praeterire. Est enim hic pleonasmus in Graeco sermone non modo usitatus, sed etiam elegans, idque in eodem prorsus dicendi genere, et eodem sequente verbo: ut apud Synesium, ἵν' εἰδῶμεν ὅ, τι καὶ λέγει , Ut sciamus quid ille dicat. Sic apud Gregorium saepe, τί χρὴ καὶ λέγειν ; Deinde utitur praesenti tempore λαλῶ Evangelista, non sine emphasi. quasi diceret: Ego id sum quod ab initio dixi vobis, et nunc etiam dico: nimirum lux, vita, veritas, etc. Christus in Apocalypsi dicitur principium et finis, primus et ultimus, α et ω : quia ante omnia in aeternum fuit, et postea in aeternum permanebit, ut supra in voce Primus dixi. Quis ascendet nobis in principio ad bellum? Iudic. 1. id est, quae' nam tribus ducatum et primam pugnam habebit? 1. Paral. 11. Quicunque interfecerit Iebusaeum in principio.

PRINCIPALIS Spiritus. Psal. 51 habet Vulgata, Spiritu principali confirma me. propre significat alacri, prompto et parato ad cultum Dei, confessionem et crucem propter Deum, eiusque veritatem. Ratio autem est cur LXX verterint ἡγεμονικὸν , quia נדיב nadib significat tum liberalem, munificum ac voluntarium in bene agendo, tum etiam principem. Graecam porro versianem sequuta est Vulgata in Psalterio, plane ad verbis

PRO praepositio Hebraice plerunque תחת Tachat varia significata habet: alias quasi vicem alterius, seu quasi commutationem quandam indicat, sicut et Latinis et Graecis ἀντὶ , Ezech. 4, Diem pro anno dedi tibi id est, singulos dies pro singulis annis. Genes. 30. Nam ego pro Deo, qui prohibuit a te fructum ventris tui. Id est, habes' ne me pro Deo, ut a me petas liberos: cum a Deo, qui tibi hactenus obstitit, id exorare deberes. Sic Ioseph dicit ad fratres Gen. 50, Num pro Deo ego sum? Exod. 7, Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni. id est, [?: ] lo ut eum minis ac miraculis et poenis ita molestes ac infestes, ac si Deus eius esses. Sic 4. cap. ibidem ait Deus ad Moysen: Loquetur Aaron per te ad populum: erit ille tibi pro ore, et tu eris illi pro Deo. id est, ipsius os os loquetur pro tuo ore: et ille te vicissim perinde in omnibus agendis ac dicendis consulet, ac si Deus eius esset. Proverb. 11, Iustus de angustia liberatur, impius autem venit pro eo. id est, succedit in poenas loco eius. Parves pro centum, magnus pro mille. id est, praestabat fortitudinem tot militum, seu aequandus erat tot hostibus 1 Paral. 12. 1. Corinth. 11, Coma mulieri pro velamine data est. id est, ut ea loco velaminis aliquatenus [?: ] tur, utpote quae eam ornet. Cum dico, Pro pecunia dedit mihi cibum, aut accepi cibum: significat commutationem, aut vicem. Alias, Aliquid pro aliquo fieri, significat, in commodum illius. Iob. 13, Nunquid pro Deo loquemini iniquitatem? id est, in favorem et commodu Dei, vel ut eius causam contra me tueamini? Exod. 18 Este tu pro populo coram: id est, age causas populi coram, eorum negocia ad illum refer, eumque consule, ac eius opem misericordiamque illis implora. Animam suam debit precium pro multis: Marci 10. Matthaei 20. id est, in multorum commodum aut salutem: tametsi et hic alqua commutatio subsit. Matth. 17. Da staterem pro me et pro te. id est, in nostrum commodum, ut istorum exactione ac molestatione liberemur: tametsi et hoc [?: ] aut locum alterius indicet. Animam ponere pro fratribus, inquit Iohan. 1. id est, in commodum fratrum, seu ut illi periculo eximantur. Luc. 9. Qui non est adversus nos, pro nobis est. id est, in nostrum commodum agit et laborat, nobiscum stat ac pugnat. Sic Iohan [?: ] animam suam dare pro ovibus suis, est pro eis fortissime usque ad mortem depugnare, ut illae a lupis exitioque liberentur. Pro aliquo orare, idem valet, nempe in eius commodum aut bonum. Sanctifico me pro eis: Iohan 17. id est, offero me tibi in sacrificium. Unum hominem mori pro populo. id est, ad totius populi salutem. Aliquando causam finalem, seu ut aliquis aliquid assequetur, ut dare pecuniam pro pane aut veste vel libro Hebraeor. 12. Vendidit sua primogenita pro cibo. Ibidem Christus sustinuit crucem, pro proposito sibi gaudio id est, ut potiatur illo gaudio, illa felicitate, utque recipiat a patre nomen supra omne nomen. Lucae 5. [?: ] Offer pro mundatione tua. id est, ut munderis. Carnem meam dabo pro mundi vita. id est, ut vitam acquiram mundo. Iohan. 6. Sic Actor. 27. Accipite panem pro salute vestra. id est, ut vivatis, in salutem vestram. Nonnunquam Pro idem valet quod propter, et quasi causam efficientem: ut cum dicimus aliquem puniri pro suis sceleribus aut facinoribus. Sic Luc. 19 dicitur Hierosolyma punienda pro eo quod non agnovit [?: Mes- ] Et Actor. 12. Herodes esse punitus pro eo quod non dederit gloriam Deo. Ac denique Ephes. 5 dicitur: pro hoc ἀντὶ τούτου derelinquet homo patrem et matrem suam adhaerebit uxori suae. id est, propter hanc Dei ordinationem

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.