Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 498 --

971/972 accipiamus per fidem. Sic vicissim dicitur Spiritus promissionis: Eph. 1. Signati estis Spiritu promissionis. id est, promisso Spiritu S. Sic etiam dicitur Promissio vitae, pro vita promissa: 2. Timoth. 1. Filii promissionis. id est, ad quos pertinent promissiones. quique eas credunt et accipiunt. Sed tamen, si propriissime exponere velis, significat, eos qui per divinam promissionem ex gentilib. filii Abrahae facti sunt. Sicut et Isaacus ei, deficientibus iam ipsius et Sarae naturalibus viribus, per gratiam Dei promissionemque contigit. Contra Carnis filii vocantur Iudaei, quos naturalibus carnis viribus procreavit. Roman. 9: Hoc est, non filii carnis (Abrahae,) filii Dei, sed filii promissionis computantur in semen, aut posteritatem. Gal. 4: Nos igitur, fratres, secundum Isaac filii, promissionis sumus. Quomodo autem ista promissionis generatio fiat, exponit Paulus Rom. 4. Ut esset pater omnium credentium in praeputio, etc. iis qui incedunt vestigiis fidei Abraham, etc. sed etiam semini quod est ex fide Abraham, qui est pater omnium nostrum, id est, qui perinde credunt, sicut Abraham ipse. Confirmare promissiones: pro, implere. Rom. 15, Dico Iesum Christum fuisse ministrum circumcisionis pro veritate Dei, ut confirmaret promissiones patrum. Id est, ut promissiones patrib. factas de mittendo redemptore, reipsa eorum posteris Iudaeis seu circumcisis praestaret. Haec enim promissionis optima ac solidissima confirmatio est, cum reipsa praestatur. Omnes promissiones Dei in ipso sunt Etiam et Amen, 2. Cor. 1. id est, certae ac ratae, immobilesque. Hoc est mandatum primum in promissione, Eph. 6. id est, habens promissionem: nempe quartum, de honorandis parentibus. In significat ibi cum, sicut in ea praepositione supra dixi: vel etiam dicas, quod ea praepositio alteri substantivo alterum adglutinat sicut adiectivum, ut idem sit ac Est primum mandatum promissivum. De qua constructione in Nominib. 2. Petr. 3. Ubi est promissio adventus eius, id est, an' non irrita et falsa est facta promissio Christi de eius extremo adventu et iudicio? PROMISSUM: pro, res promissa, aut bonum promissum. Luc. 24, Mittam promissum patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona.

PROPAGINES, per metaphoram significant interdum instaurationem status ac rerum alicuius, post aliquam gravem cladem. Nahum 2. Evacuaverunt nos evacuatores, et propagines eorum corruperunt, id est, hostes corruperunt illos quasi novos palmites, seu recuperationem pristinarum fortunarum, aut potentiae prioris, qua denuo reflorescere conabantur.

PROPHETA primum ac communissime in Sacris significat doctorem, divinitus ac immediate vocatum, qui non tantum Sacras literas populo exposuit: sed etiam futura aliqua, praesertim de Meschia et aliis venturis sive poenis sive liberationibus praevidit et praedixit. Sic passim vocantur tum ii prophetae quorum libri extant: tum et alii quorum aut interierunt, aut etiam nulli conscripti fuêre. Sic etiam in Novo testamento Agabus propheta fuit. Tales fuerunt etiam mulieres aliquae, non tantum in Veteri testamento, sed et in Novo: ut Anna prophetissa, et quatuor filiae Philippi, Luc. 2. Act. 21. Iidem sunt vocati etiam Videntes: ut 1. Sam. 9 ostenditur, Videntis nomen esse vetustius quam prophetae. Dicti sunt Speculatores, item vigiles et pastores, ac denique etiam viri Dei. Aliqui etiam Angelos Dei eos vocari in Iudicibus et alibi iudicant. Secundo significat interdum eorum libros, sicut Christus ipse inquit: Habent Mosen et prophetas, illos audiant. Si illis non credunt, etc. Non veni solvere legem aut prophetas. Haec est lex et prophetae. Ab istis duobus mandatis tota lex et prophetae pendent. Tertio: Propheta aliquando simpliciter doctorem significat, ut Christus dicit: Non est prophata inhonoratus alibi, quam in patria. Sic 1. Cor. 14. Potestis enim sigillatim omnes prophetare: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent: Malim vos prophetare: Orate ut prophetetis. Exponit autem Paulus ibi, quid sit prophetare, inquiens: Qui prophetat, hominibus loquitur aedificationem, adhortationem, et consolationem. Gen. 20 dicit Deus de Abrahamo ad Abimelech Orabit prote, quia propheta est. ubi forte tantum terum ac sincerum doctorem eum Deus appellat. Quanto, Deus Exod. 7, dicit Aaronem esse prophetam Mosis,de Mosen ei fore deum: ubi propheta idem quod interpres videtur sonare, qui alterius coram adstantis mentem tentiamque alicui exponit. Tametsi possis hanc quasi catachresin huius vocis ad primam significationem referre. Fuit enim Aaron ibi quasi metaphoricus quidam propheta, aut repraesentans prophetam: sicut et Moses imaginarius quidam deus, aut Deum prae se ferens ut supra exposui in voce Prodigii. Quintô, propheta et prophetare aliquando significat celebrare Deum, canendo, psallendo, aut alioqui. 1. Sam. 10. Obvium habebis coetum prophetarum descendentium de excelso, et ante eos lyra et tympanum, tibia et cithara, et ipsi prophetantes: id est, laudiates Deum. Sic 1. Par. 15. Asaph, Neman et Ieduthum, qui prophetabant in psalteriis, in citharis, et in cymbalis, praecantantes laudes Dei ad citharas. 1. Reg. 18, Cum transiset meridies, et prophetassent usque quo offerrent sacrificium. id est, cum Baalitici sacerdotes tamdiu suum Deucelebrassent et invocassent. Sic 1. Par. 15, Chonenias dicitur praefuisse prophetiae, quia intelligens erat. id est, rexit illam scholam, et chorum musicum psallentium Deo. Sexto, prophetare significat aliquando desipere, et emota mente aliena loqui, qui usus huius vocis inde venit quia sic iudicat mundus de veris doctoribus: et revera aliquando prophetae in extasin rapti, aut visionibus perturbati, habebant aliquos peregrinos gestus, ac motas, et sermones a communi more vel consuetudine alienos. Quare principes Israelitae dicunt ad Iehu: Quid venit ad te iste furiosus? Sic igitur usurpatur hoc verbunt 1 Sam. 18. Prophetabat Saul, quando arripiebat eum spiritus malus. id est, desipiebat, et absurda aliqua gambat, sicut carnales homines putant veros prophetas desipere. Filii prophetarum fuerunt discipuli eorum, qualii fit mentio in vita et rebus gestis Heliae et Helisaei, [?: ] 2. Reg. Omnino tales nihil aliud fuerunt, quam concinatores et studiosi. Theologiae. Tales Achab perfectus est, et contra Obadias eius praefectus praetorii [?: ] centum conservavit et aluit: 1. Reg. 18. Verum Act. 2. [?: ] prophetarum et Testamenti dicuntur Israelitae, quia illis erant datae prophetiae ac promissiones de venturo [?: ] schia, eiusque bonis. Eph. 4 coniungit Prophetas Apostalis, affirmans Christum ascendisse in caelum, et dedisse Ecclesiae alios quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios Doctores: quos exactissime [?: di- ] re nunc non facile fuerit, postquam illa mirabilis [?: ] donorum primitivae Ecclesiae magna ex parte [?: ] ta est. Sentiunt tamen plerique, intelligi ibi hac voce suamos et eximios doctores, caeteris cognitione rerum sacrarum et prudentia excellentiores, quorum aliqui [?: ] dono prophetiae instructi sunt. Sicut nostro tempore Lutherus multa futura praedixit: inter quae etiam illud eximium, se vivo Papam, eiusque sectatores nihil armis profecturos esse, sed mox se mortuo maximas turbas [?: ] ros esse. Qualis et illa concilii pictura est, cuius [?: S- ] nus mentionem facit, quam Lutherus paulo ante mortem sculpi, edique curavit. Septimo, Prophetare, est futura praedicere, Matt. 11 Lex et prophetae usque ad Ioannem prophetarunt. id est, futura praedixerunt. Sic Luc. 1. Zacharias dicitur prophetasse, cum futura de suo puerulo [?: Do- ] praecursore praedicit Ioan. 11. Hoc autem non a semetipso dixit,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.