Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 507 --

989/990 Quoniam qui tangit vos, tangit pupillam oculi eius, id est, extreme offendit eum: sicut hic in terris homines, prae omnibus aliis suis charissimis rebus custodiunt oculos, eosque sibi laedi aegerrime patiuntur. Thren. [?: ] : Ne quiescat pupilla oculi tui. id est, non desinat flere. Pupilla dicitur, quia imaguncula hominis alterius oculos intuentis, veluti parva quaedam puppa in ea conspicitur. Eâdem prorsus ratione dicunt Hebraei virunculum ischon.

PURGARI, de argento aliisque metallis dicitur: cuiusmodi phrases nonnihil explicatae sunt in verbo [?: Ex- ] [?: -rt ] , et Probare. Psal. 105. Eloquium Iehovae purgavit [?: -um ] . id est, tum examinavit, tum et puriorem effecit. Dum enim verbo Dei obedit, incidit in crucem, in qua expectando promissiones verbi Dei de liberatione sui, cum esset innocens, tandemque veritatem promissionum reipsa experiendo, plurimum in vera pietate profecit, veterem Adamum mortificavit, et pravas eius sordes, affectus, cupiditates ac dubitationes veluti excoxit, despumavit, et repurgavit, et simul eius probitas ac constans fides explorata et proba reperta est. Sic Psal. 18. Eloquium Iehovae purgatum septuplum: id est, verbi ac promissionum divinarum certissima veritas infinitis experimentis in summis difficultatibus, piorum crucibus, et impiorum furoribus cognita compertaque est, non aliter ac argenti aut auri puritas in igne potissimum deprehenditur. Iob 41: A' contritionibus purgant sese. Aliqui exponunt, quod nimia consternatione solvatur illis aluus. Iohan. 15 dicit Christus, quod pater palmites frugiferos purget, ut ferant copiosiorem fructum: id est, recte utentibus augeat done.

PURUS et MUNDUS, idem fere sunt: ut de voce PURUS videri possim dixisse superius in MUNDUS. Adiiciam tamen et hic aliquid. Hominem impurum etiam Latini vocarunt facinorosum, mendacem, frandulentum, perfidum et pravum, quia nimirum animus eius est sceleribus contaminatissimus. Purus igitur, aut mundus, in Sacris literis dicitur is, qui non est peccatis contaminatus. Nam Isaiae primo capite ostendit Deus, quod peccata nos perinde contaminent, ut si coccino aut aliquo alio profundissimo colore essemus tincti. Contra, innocentia confertur albedini ac mundiciei nivis. Proverb. 15: Quis potest dicere, mundani cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, [?: ] omnium corde remanent reliquiae sordium peccati Iob quarto: Num homo erit iustior Deo, aut vir purior erit factore suo? Idem illi est iustus, quod purus. Sic et Latini aliquando loquuntur, ut Horatius: Integer vitae, scelerisque purus.

5 Dixi autem superius in voce MUNDUS, esse [?: -plicem ] mundationem: et sunt sane illae praecipuae, quamvis plures recenseri possunt. Prima igitur sit illa purificatio externa, ab aliquibus externis opinione Iudaica aliquem impurum reddentibus: ut a tactu cadaveris, aut cibi illiciti, aut similium, quibus quoquo modo tactis se contaminari censebant. Talium purificationum etiam in Novo testamento fit mentio: Lucae 2, Impleti sunt dies purgationis, aut purificationis. Sex hydriae positae, secundum purificationem Iudaeorum: Iohan. 2. et Iohan. 3, Orta est quaestio Iudaeis, cum quiusdam ex discipulis Iohannis, de purgatione. Sic Actorum 21 et 24 dicitur de Pauli purificatione. Hanc carnalem aut externam purificationem aut lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam latronum effecit. De tali purgatione loquitur Malachias, quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut aurifaber igne metallum, et sicut lotrix feruenti lixivio vestes. De eadem etiam Baptista loquitur, cum dicit Dominum adventare, qui in sua manu habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae, nobis imputata et attributa, obruit et abolet omnia nostra debita aut peccata. Quarta purificatio est, cum Deus per Spiritum suum sanctum ita nos renovat ac reformat, ut exciso illo immundo lapideoque veteris Adami corde, novum ac spirituale in nobis creet: Psalm. 51. De utraque hac purificatione dicitur Hebraeis 1, Purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram maiestatis Dei: id est, acquisitione utriusque huius purificationis. Porro Hebraeorum 7, 8, 9 et 10, saepius eadem purificatio inculcabitur, sed utens verbo Sanctificationis et Aspersionis. De applicatione autem huius purgationis inquit Apostolus Actorum 15: Fide purificans corda credentium. et Hebraeis nono: Quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo, purgabit conscientiam vestram a mortuis operibus, ad serviendum Deo vivo? Quinta purificatio est, cum tum in externa disciplina desiimus mala facere, et incipimus bene agere: tum etiam in nova obedientia post renovationem amovemus ex corde mala consilia et malos conatus, nosquemet offerimus Deo hostiam rationalem, mundam, sicut tota Scriptura clamat: Lavate, mundamini, qui fertis vasa Domini. 2. Timoth. 2. Si quis se expurgaverit ex his, erit vas ad honorem sanctificatum. De hisce posterioribus tribus mundationibus aut puritatibus loquitur Paulus, cum requirit cor purum et conscientiam bona, item manus puras: 1. Timoth. 1. 2. 3. ac 2. Timoth. 1. 2. et 2. Petr. 1. Oblivionem accipiens purgationis suorum veterum peccatorum. Iacobi 4. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: emundate manus ô peccatores, et purificate corda duplices animo.

PUSILLUS, vide supra in PARVUS: et PUSILLUM, in voce MODICUM.

PUTEUS: vide supra in voce LACUS.

PUTRIS, aliquoties non in propria, sed metaphorica quada significatione pro malo ponitur. Sic Matthaei septimo dicitur: Putris arbor facit malos fructus, ubi putrem arborem pro malo poni, ex eo apparet, quia ibidem opponitur putri arbori arbor bona. Deinde ex rei natura. nam et putres ex parte arbores ac vites bonos fructus proferunt. Sic cum dicitur Matthaei 13. de putribus piscibus captis, malos hauddubie intelligit: raro enim putres pisces capiuntur, ut qui ab aliis illico devorantur. Sic et Ephes. 4, prohibetur sermo putris, id est malus, non tantum ociosus aut inutilis: contra autem bonus sermo, ibidem praecipitur. Forte autem haec metaphora inde venit, quod apud Hebraeos Nabal, putris, non tantum nihili, sed etiam plane malum denotat. Sic sane etiam Corruptus Latinis valde malum sonat: et vox Corruptio φθορὰ , et verbum φθειρώσεσθαι corrumpi, multo significantius, nempe de extrema impietate ac spurcitie, in Sacris literis accipitur.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.