Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 508 --

991/992 Vide in voce CORRUMPO, et MARCIDUS.

PYTHONIS spiritus, fuit certus quidam malus genius, per homines futura praedicens, et ignota hominibus sciens ac indicans. Intellige igitur Pythonis spiritum pro oraculo, aut spiritu divinante. Lucas in Actis capite decimosexto, accipit per antonomasiam: Puella quaedam habens spiritum Pythonis. Nam spiritus Pythonis aliud non erat, quam virtus, hoc est impostura daemonis. Damnatur hic spiritus in Scripturis sanctis, Levit. 20: Deuteron. 15: 1. Regum [8,] et Isaiae 8. Intelligimus autem hoc loco fatidicum, aut divinantem spiritum: quales erant, qui a veteribus consulti, responsis et oraculis hominibus imponebant, interim etiam vera canentes. Nomen autem sortitus est ab Apolline Pythio, quod in eius delubris frequentia proderentur oracula, adeo ut nunc Apollinis spiritus, aut per antonomasiam Pythius, sive Pythonicus spiritus ponatur, pro oraculo, aut spiritu divinante sive in templo aliquo, sive in singulis hominibus.

Q

QUADRAGENUS: 2. Corint. 11. Quinquies quadragenas plagas accepi, una minus. Vetuit Deus Deuteronom. 25, ne plures plagas quam 40, suo populari iudex infligeret, ne fieret plane infamis. habebatur enim ea pro paterna quadam aut scholastica castigatione, quae fit citra infamiam. Ei numero Iudaei adhuc unam detraxerant, ex singulari benignitate, compensantes forte numerum acerbitate.

QUADRATIS lapidibus aedificare, est splendide ac superbe aedificare. Solebant Iudaei primas levioresque castigationes Dei hoc proverbio deridere: Sycomori ceciderunt, cedris reaedificabimus: lateres ceciderunt, quadratis restaurabimus. id est, nunc magis reflorescemus, quam unquam antea, nihili istam levissimam calamitatem pendentes: Isaiae 9. Sicut Augustus, teste Suetonio, solitus est dicere: se Romam latericiam accepisse, et marmoream relinquere.

QUADRIGA est currus bellicus. ponitur autem pro robore militari, et toto exercitu, sicut et equus ac currus poni solet: quia in hisce praecipua vis exercitus fuit, posita principali parte pro toto. Fuerunt autem apud veteres duplices potissimum currus et quadrigae: alii falcati, qui prominentibus circumquaque cuspidibus, lanceis et falcibus omnia consauciabant et comminuebant, quibus per hostilem exercitum pervolabant. alii porro fuêre currus, quibus unus aut plures sessores vecti iaculis ex loco superiore ac tutiore depugnabant. Quorum fit crebro mentio in Homero, et historia Alexandri Magni. De talibus in Scriptura habetur Isaiae secundo: Impleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius: sed et equis repleta est terra eius, et non est finis quadrigis eius. ubi Israelitas Deus accusat, quod se humanis praesidiis muniverint, et in iis confidant. Sic Isaiae trigesimoprimo accusantur, quod habeant fiduciam in quadrigis aut curribus Aegyptiorum. Sic Nahum 2, et Psal. 46 minatur Deus, se exusturum esse quadrigas: id est, bellicam vim et apparatum esse perditurum. Quadrigas Zach. 6, solent exponere praedicatores Evangelii, in quatuor mundi partibus. vide supra in voce CURRUS.

QUADRUPLUM cogebantur reddere fures, per furtum ablata praesertim oves. Exod. 22. Quare et David pronunciat 2. Sam. 12, illum raptorem debere reddere ovem in quadruplum. et Lucae decimonono: Zachaeus pollicetur se velle reddere in quadruplum, si cui quid per sycophantiam abstulit. Alia ratio fuit [?: ] nominis Quadruplator: quo appellabantur, qui quanam partem bonorum accipiebant, si quos detulissent aut accusassent, quorum bona confiscabantur.

QUAERO, primum figurate significat idem [?: ] cupio, desidero. 2. Sam. 3. Quaesivistis Davidem ut esset rex vester. id est, cupivistis eum regnare super [?: ] Apoc. 9. Quaerent homines mortem, et non invenient. id est, cupient mori: sicut alibi clamant montibus et de patris, Obruite nos. Ioh. 4, Tales adoratores pater quaerit: id est, cupit, amat. Psalmo quarto, Diligitis [?: van- ] tem, et quaeritis mendacium: pro, cupitis et [?: prom- ] tis. Significat etiam conari, idque valde crebro: ut sequentibus et multis aliis exemplis probari potest. Ioh. [?: ] saepius legitur, Quaerebant eum interficere. id est, conabantur. Lucae 19, Quaerebant eum perdere. Iohan. [?: ] Matthaei 12, Quaerebant eum capere. Iohan. 19, Pilatus quaerebat eum dimittere. Iohan. 7, Quaerit palam esse. Actorum tertio, Quaerens avertere proconsulem. id est, id sedulo agens ac laborans. Actorum decimosexta Statim quaesivimus proficisci in Macedoniam. Galat. 2 An quaero hominibus placere? Actorum 27, Nautis vero quaerentibus fugere: id est, conantib Esther 2, Quaesierunt mittere manum in regem. id est, conati sunt [?: ] interficere. Ecclesiast. 3, Altiora tene quaesieris: id est, ne coneris. Roman. 10, Propriam iustitiam [?: quaere- ] constituere: id est, conantes defendere et praestare operariam iustitiam, ac per eam salvari. Significat et petere, aut postulare, seu etiam flagitare, Matthaei octavo bis dicitur, signum quaerere a Christo de caelo: id id est petere. Idem Lucae 11. bis dicitur Isaiae 1, Quis quaesat haec de manibus vestris? id est, postulavit. 1. Corinth. [?: ] , Iudaei signum petunt, et Graeci sapientiam quaerere id est, flagitant sapientes disputationes. Significat et te nari consequi, quae est ei ferme propria significavit Matthaei sexto. Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et ista omnia adiicientur vobis. Significt te interrogare, sicut et Latinis saepe. Isaiae octavo, Quaerite a pythonibus. Isaiae 65. Roman. 10. Inventus sum is qui me non quaesierunt. id est, qui de me non interrogaverunt prius, sicut mox verbum interrogandi subiecit, idem repetens. Interdum promovere significet ut Isaiae 1 et 16, Quaerite iudicium: id est, promovere. Interdum est occasionem dare, Proverb. 17. Qui exitat ostium suum, quaerit ruinam. Vulgata, Qui [?: ] os: id est, praebet aut accersit occasionem sui exitii. eventus, pro voluntatis conatu ponitur. Quaerere enim [?: ] mam alicuius, saepissime significat conari perdere eam. Matth. 2, Mortui sunt qui quaerebant animam [?: p- ] Idem dicit Deus ad Moysen. Exod. 4, cum eum iubes redire in Aegyptum ad Israelitas. Psalm. 7, Erubescam quaerentes animam meam: id est, insidiantes meae viae. Frequentissima est haec locutio in Sacris. Psalm. 14 [?: ] bonam partem accipitur haec eadem loquutio, de [?: ] natu servandi aliquem. Respiciebam ad dextram, videbam non esse qui me agnosceret: periitque [?: ] a me, et non erat qui quaereret animam meam. Paulus post inquit, Educ de carcere animam meam. [?: ] enim bonum aut malum alicuius, est promovere: atque [?: ] bro reperitur. Psal. 122, Propter domum Domini, [?: ] ram bonum tibi. Hierem. 29: Quaerite pacem civit [?: ] Babel. Hierem. 38: Hic homo non quaerit panem populi huius. Numer. 35: Et ipse antea non erat inimicus [?: ] neque quaerebat malum eius. Sic Deuteron. 23: Nam quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis [?: ] bus tuis in seculum: id est, non promovebis ulla ratione. Ulcisci non raro denotat. Deuteronemii 18 Quaecunque non audierit verba mea, requiram ab eo. id est ulciscar, puniam. Iosuae 22: Si per rebellionem se [?: ] Deus requirat. id est, iudicet ac puniat. Gen. 9: [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.