Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 514 --

1003 Sic igitur Erasmus: Quod hic vertit Supersubstantialem, ad verbum Superessentialem sonat. Id, autore Hieronymo, LXX plerunque transferunt περιούσιον , pro quo ex Heb. סגלח Symmachus ἐξάιρετον , id est, eximium sive egregium vertit: quanquam idem alicubi reddiderit peculiare. In Evangelio quod appellatur Hebraeorum, pro supersubstantiali pane reperit Hieronymus מחר , quod dicitur crastinum. Equidem ut nihil horum improbo, ita quod postremo loco positum est, mihi maxime probatur. Nec enim in precatione tam caelesti Christus de hoc, opinor, loquitur pane, quem a suis parentibus accipiunt et gentes. Et apud Graecos ἀθιοῦσα crastinus dicitur dies. Sic enim usus est et Lucas in Actibus Apostolorum cap. 7. τῇ τε ἐπιούση ἡμέρᾳ , id est, postero die. Et indicat Augustinus nonnihil tale, Sermone 28. ut hic sit sensus: Quemadmodum patres terreni prospiciunt liberis suis panem, quo corpus alatur, etiam in posterum diem: ita tu nobis prospice panem caelestem, animi cibum, qui pater es caelestis, et pater spirituum. Hactenus Erasmus. Porro Beza post Erasmum sic de eadem voce scribit: Panem quotidianum, ἄρτον τὸν ἐπιούσιον .) Mihi religio fuit quicquam immutare in hac precationis formula, in Ecclesia Dei tanto iam tempore usurpata: dicam tamen quod sentio, ubi alias interpretationes attulero. Nonnulli nuper Supersubstantialem verterunt: quod videatur hoc vocabulum formatum ab ἐπὶ et οὐσία : et (sicut Erasmus annotat in hunc locum) in precatione tam caelesti, Christus de eo pane non loquatur, quem a patribus suis accipiunt etiam gentes. Sed certum est, Christum hoc orationis compendio comprehendisse, quicquid est a Deo flagitandum. Et quod addit Lucas, τὸ καθ' ἡμέραν , id est, in singulos dies: declarat de terreno et corruptibili cibo hic agi, cuius quaerendi solicitudinem, non curam, Christus conatur tot verbis nobis eximere. Alii interpretantur Crastinum: ut deducatur ab ἐπιοῦσα . quod etiam Hebraei cuiusdam Evangelii authoritate confirmat Hieroymus, â quo Erasmus non dissentit. Sed hoc (ni fallor) manifeste pugnat cum Christi doctrina, qui nos vetat solicitos esse de crastino: nisi quis ita interpretetur, quasi petatur victus qui usque in crastinum diem sufficiat. Sed nimium subtile esse videtur, Panem crastinum interpretari, quanto usque in diem posterum sit opus. Puto igitur novum esse vocabulum, qualia â sacris scriptoribus multa sunt conficta, idque deduco ab ἐπι et οὐσία , sicut [?: ] περιουσία iidem formarunt περιούσιος . ut eum demum panem (id est, victum, Hebraeorum more) significari intelligas, qui nostris viribus sustentandis sufficiat: id est, (ut Graeci interpretantur) ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὴν ἐπαρκοῦντα , minime scilicet delicatum, sed frugalem: ut victum et vestitum habentes, contenti simus. Panis enim appellatione caetera omnia tolerandae huic vitae nostrae necessaria comprehenduntur. Huic interpretationi adstipulatur vetus versio. nam quod vulgatum et usitatum, id quotidianum dicimus: quia tamen quotidianum, sic quoque potest accipi, quasi cibus in unum tantum diem petatur: huic autem interpretationi id obstat, quod in hoc orationis compendio Lucas non contentus ἐπιούσιον dixisse, etiam addit, τὸ καθ' ἡμέραν : idcirco fortassis praestiterit, Panem cibarium interpretari, vocabulo Latinis usitato in hac quoque significatione: vel per periphrasim, Panem sustentandis nobis idoneum. Verum tanti apud me non fuit haec amphibolia, ut quicquam innovandum putaverim, quo offendi possent infirmiores. Haec Beza. Mihi sane communis ac usitata vox Quotidianus maxime probatur, ita tamen, si intelligatur de imminente tempore: ut sit idem panis quotidianus, ac omnia huius vitae commoda omnibus adventantibus horis necessaria. perinde ac si dicas, victum imminentis temporis, nam pro praesentis vitae victu et bono, iam Deo gratias agere debemus, sumentes cum gratiarum actione. Sed de futuro ac imminente tempore orandus est Deus, ut omnigena bona aut commoda ad sustentandam hanc vitam necessaria benigne suppeditet. Nam τὸ ἐπιὸν dicitur esse omne accedens, aut quasi (ut ita dicam) advadens, sic. ἡ ἐπιοῦσα , est dies aut nox accedens: quare inde formata adiectivo ἐπιούσιος panis dicitur, qui imminente quoque tempore, die ac hora est necessarius, sive sit valetudo bona, sive pax, sive victus ac vestitus, aut quicquid et ut necessarium. Nec est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non respicit in Deum, nec ab eo quaerit aut sperat bona aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac denique Christiana pietate optime convenit: eoque etiam merito, reiectis aliis, sola probari debet.

R

RACHA, ῥακὰ . Matthaei quinto: Quid dicerit fratri suo, racha. Dubium est quid ibi significet. Alii enim eam deducunt a themate רע ra, malus: quasi dicat, Tu male vel malum tibi. Alii tantum interiectionem quandam irati animi esse putant. Alii â sputo deduci, quod vocant רוק : sicut Germanice dicas, Pfui dich. Du wirst ein pfui einlegen, quod itidem non procul ab interiectione differt. Ego scriptionem Heb. respiciens, puto significare levem, vanum aut etiam nihili. Solet enim hoc epitheto רקים rekim usitate leves et improbi homines notari. ut Iudic. 7 dicitur Abimelech conduxisse leves et vacuos, vanosque homines. Nam voca-buli thema proprie vacuitatem sonat. Et Davidi obiicit uxor Michol, filia Saulis, quod saltando coram arca, revelarit se coram ancillis et famulis suis, perinde ac si unus ex levibus hominibus denudatus fuisset: id est, unus ex infima sorte aut conditione hominum. Sic et Proverbiorum 12 est: Qui sectatur rekim, vacuos, deficit corde. et 28, Qui sectatur rekim, saturabitur paupertate. id est, qui se adiungit levib. homuncionibus, qui nolunt laborare, sectanturque voluptates et vitia, nec quicquam serii ac veri in anima aut lingua habet talium sectatores et ipsi carent corde et intellectu, et tandem esurient, et ad extremam mendicitatem redigentur. Puto igitur hic obiici fratri talem levitatem, futilitatem, ac inanitatem cerebri, et omnis intellectas, et rerum actionumque vitae. Verum quia aliqui huiusmodi interpretationem improbant, tanquam textus parum convenientem, quod sit quaedam gradatio criminum: sciendum, illud sequens Stulte, non Graece aut Latine, sed Hebraice accipiendum esse, quibus Stulti sunt et dicuntur homines prorsus impii et ἄθεοι , qui dicunt in corde, et saepe etiam ore ac factis totaque vita, (ut est in Psalm. Dixit insipiens in corde suo) Non est Deus. Verum adscribam etiam aliorum sententiam, si forte haec mea alicui minus satisfacit. Erasmo igitur videtur esse vox indignantis, velut Interiectio. Alioque, ait, quid intererit inter Racha et Fatuum? Consentanaeum est enim, Christum Matthaei 5 gradus quosdam ostendere,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.