Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 60 --

95/96 CALCHAMENTA, aut Calcei pedum, figurate varie accipiuntur. Primum synecdochice, pro quavis re vili. Sic Amos 2 et 8, teste Hieronymo, accusantur impii, quod emant aut vendant pauperes pro calceamentis: sive intelligas, quod ipsas personas tam viles habuerint, sive quod causas tam tenui corruptela inducti subverterint. Hinc de vilissimo ac sordidissimo ministerio dicitur, Calceos alicui gestare aut solvere, Matt. 3, et Mar. 1: quod facere Christo, negat se esse dignum Baptista. Sic Latinis Matulam porrigere, et Alicui aquam manibus affundere, de vilissimis ministeriis accipiuntur. Secundo accipitur pro quavis re maxime necessaria. Sic Deuter. 29. et Isaiae 5, Calcei, aut corrigiae calceorum non sunt diffractae: id est, Omnia vestimenta et alia necessaria fuerunt firma. Sic et Deut. 33 dicitur: Ferrum et aes calceamenta eius. id est, Omnia vestimenta et instrumenta quae gestant, aut secum habent, sunt valde firma: et simul omnia loca quae calcaverint, erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse. Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo usque ampliatum ac extensum. Quarto, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publice detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris. Habere calceamenta in pedibus, significat paratum esse ad profectionem. Sic Israelitae ad hunc modum iubentur comedere agnum paschalem. Et Eph. 6, pii iubentur expediti esse ad praedicationem Evangelii. Sic et Marci 6. Ex contrario ergo aliqui ratiocinantur, quod cum Deus iubet Mosem solvere calceamenta, velit eum stare, et non longius progredi. Vel certe huius caeremoniae iniunctione, vult eum ad maiorem reverentiam timoremque excitare. Occasio autem videri posset, quod cadavera et pelles inde detractae, pro immundis habeantur. Locum autem illum vult iam Deus ob suam praesentiam pro sancto haberi: quare indicat immundos calceos removendos esse. Sic et Iosuae 5. denique Matth. 10, et Luc. 10, prohibentur Apostoli, ituri ad praedicationem, habere calceamenta, peram aut vestimenta: id est, esse solliciti de necessariis, aut semet nimium onerare commeatu et impedimentis. In calceis et cingulo posuit Ioab sanguinem belli tempore pacis, 1 Reg. 2: id est, confossis duobus ducibus, qui publica fide venerant, totus est aspersus eorum sanguine, ita ut tum cingulum, tum calcei eius contaminarentur, seu in eos sanguis illorum influeret.

CALCITRARE CONTRA STIMULUM, Act. 9, est frustra suoque magno malo repugnare potentiori, sive Deo, sive naturae, necessitati, aut potentiori homini. Proverbium est notum, usitatumque etiam Ethnicis: et exponitur ab Erasmo Chiliad. 1. Centur. 3. Adag. 46. sumptum autem inde est, quod et equitantes stimulis calcarium equos frustra repugnantes, et in ventum calcitrantes fodiunt: et multis in locis agricolae, boves trahentes aratrum aut currum, pungunt longis hastis, habentibus in summitate ferreum stimulum aut cuspidem. Si igitur recalcitrant, et agricolam irritant, fit ut et magis pungantur, et calceos in ferrum impingant.

CALCULUS, aut carbo quidam describitur Esa. 6, qui mundet aut expiet prophetam a suis peccatis: qui nimirum ipsum Christi beneficium, ac donum Spiritus sancti significat. Eiusdem fit quoque mentio Apoc. 2. ubi vocatur Calculus candidus, in quo sit nomen novum scriptum, quod nemo sciat nisi qui accipit. Porro quod Prov 20 dicitur, quod licet panis furtivus videatur initio dulcis, tamen tandem repleat os calculis: intelligitur de infelici iniustorum conatuum exitu. Allusio est ad molestam et noxiam comestionem panis, in quo sunt scrupi.

CALIGO, proprie densitatem, aut potius obscurationem aeris significat. Sed figuratas habet varias significationes, quas recensebimus. Primum, 2. Par. 6, dicit Salomon, Dominum dixisse, se habitaturum in caligine. Sic enim nimirum Exod. 19 dicit Moysi, se venturum esse in caligine. et sic subinde apparuisse scribitur. ut 2. Sam. 22. Psal. 28. et 97. Hoc fit, cum propterea (interpretante ipsomet Domino) ne visa aliqua specie eius, sibi idolon facerent: tum, quia humana mens non est illius maiestatis capax: tum denique, quia (sicut Dionysius interpretatur) ignota sit nobis Dei essentia. Deinde, dies caliginosa pro obscura, tristi ac infelici per metaphoram ponitur: quia tenebris nihil tristius, ut postea dicetur: et contra, luce nihil laetius, Zoph 1. et Ion. 2. Sic igitur Iob. cap. 3 maledicens diei qua natus erat, imprecatur eum esse caliginosum. Sic et Esaiae 8 dicit, esse in terra angustiam et caliginem. Esaiae 6 dicitur quod alias gentes operient tenebrae et caligo, Israelitis autem exorietur lux, ubi caligo tum Dei ignorantiam, tum et alias calamitates indicat. Forte allusio est ad illas Aegyptias tenebras, quae apud Israelitas non fuerunt. Ier. 13 dicitur de mutatione lucis in caliginem et de offensione ad montes caliginosos: id est, de ruina in tristes calamitates, et praesertim ignorationem Dei. Tertio, in Epistola ad Hebr. cap. 12, pro cruce ponitur: Non accessistis usque ad turbinem, caliginem et procellas. Vicina est significatio, cum pro poenis ponitur. ut cum 2 Pet. 2, diabolo servari caliginem tenebrarum indicatur. Iob. 23 est, Operire alicuius faciem caligine, pro moerore afficere. Ibidem, Iudicare per caliginem, est negligentius iudicare. Denique Caligo mortis, Iob. 10, pro extrema et exitiali calamitate habetur. Lapis caliginis est tegmen sepulchri. Iob. 28. Omni perfectioni ponit lapidem calignis, et umbra mortis: id est, omnia facit mori, et in nihilum redigit.

CALIX, frequentius quam poculum occurrit in vulgata versione: quare hic explicabitur. Est autem multiplex calix in Scripturis. Primum, est calix mysticus, quem vocat David Psal 116, calicem salvationum. Bibebant hunc e tribulationibus liberati, cum vota sua Domino redderent, et sacrificium laudis offerrent. Huius generis est calix ille novi Testamenti, quem Christus in Coena cum benedictione, id est gratiarum actione bibit, et ad mortis suae celebrationem ac recordationem fidelibus suis commendavit. Et hunc vocat Apostolus 1. Cor. 10. Calicem benedictionis: id est, gratiarum actionis: vel potius in quo benedictum et consecratum esset sacramentum, et simul etiam verus sanguis Christi. Calix ille dicitur novi Testamenti, quia eo novum Testamentum sancitur et confirmatur. Caeterum de calice benedictionis vide etiam supra in BENEDICTIO. Calix salvationum, vel salutis, in Psalmo est, quem inter sacrificandum edentes ac bibentes laeti levare, ac Domino pro salute accepta gratias agere solebant. Et verbum Hebraeum quo hoc loco utitur Propheta, hunc levandicalicis morem innuere videtur, ut legi possit: Calicem salvationum levabo, et in nomine Domini invocabo tametsi illud נשא Nasa etiam simplex Accipere denotare queat: hoc est, Cum invocatione nominis Domini sacrificabo, et gratias redemptori agam. Sacra enim habebantur convivia, ubi fiebat in signum laeticiae et gratiarum actionis, pro insignioribus beneficiis sacra libatio.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.