Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 527 --

1029 regnabit super eos in seculum. id est efficiam ut ex istis pauculis male tractatis oviculis, mihi ingens grex consurgat. Reliquiae igitur, hic pro posteritate et incremento ponuntur. Isaiae 37, De Ierusalem egredientur reliquiae, et evasio de monte Syon. id est, multi evadent incolumes, et crescent in magnum numerum, cum iam Assyrius putet se Hierosolymam eversurum. Intelligit autem Propheta simul incrementum et propagationem Ecclesiae tempore Christi ex Hierosolyma (unde venit ipsum semen, nempe lex et verbum) sequuturam. Reliquiae Iuda, reliquiae Israel aut Iacob, reliquiae Hierualem: id est, pauci reliqui aut superstites inde. Locus Micheae 5, est valde illustris, de reliquiis Iacob, quod sint totum mundum debellaturae: pauci enim Israelitae ad Christum conversi, totum mundum ei subiugarunt.. Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, veluti leo inter animalia sylvestria, et ut catulus leonis inter greges ovium: qui cum transierit, discerpserit, et rapuerit, non est qui eripiat. Sic saepe celebratur propagatio regni Meschiae in prophetis, per paucos conversos Israelitas, ut etiam in praecedentibus dictis audivimus Rom. 11. sic et hoc tempore reliquiae secundum electionem factae sunt. id est, aliqui pauci ex mera gratia servati sunt, pereuntibus plerisque in sua incredulitate sicut si eos quispiam potentissimus tyrannus perdidisset. Reliquiae igitur usitatissime significant aliquos paucos ex magna multitudine, aliqua tristi calamitate obruta conservatos. Sic Isaiae cap. 10, et Paulus Rom. 9 dicunt, ex ingenti numero Israelis tantum reliquias, aut parvum semen, convertendas ad Deum, et conservandas esse. Isaiae 30, Leva orationem pro reliquiis hisce: id est, ora Deum pro paucis hisce adhuc exitio restantibus. Nam reliquam gentem Senacheribus iam perdidit.

RELINQUO verbum: Relinquam super me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. id est, laxabo frena meo dolori, gemitui et lamentationi: [?: -t ] patiar eam effundi, et pleno ore fluere. Tibi relinquitur pauper, pupillo tu eris adiutor. id est, destitutus ab omnibus, ad te solum confugit: quia non est alioqui quisquam qui pugnet pro eo, nisi tu Deus. Psal. 79. Veniat ad te gemitus vincti. Secundum magnitudinem brachii tui fac superstites filios mortis, aut morti destitatos. id est, serva ac conserva eos. Relinquere reliquias, aut superstites: Ierem. 44, Et excindatis vobis virum de mulierem, parvulum et lactentem de medio Iehuda ut non relinquatis vobis reliquias. id est, ut peccatis vestris efficiatis, ut vos Deus prorsus deleat ac excerpet, nec quisquam omnino vestrum exitium extremum evadat. Isaiae 1. Nisi Dominus reliquisset nobis superstites paucos, sicut Sodoma fuissemus. id est, nisi Dominus effecisset ut pauci pii superessent, accideret plane sicut Sodomae, ubi prorsus nemo praeter Lothum fuit pius. Relinquetur filia Syon, sicut umbraculum in [?: ] , Isaiae 1. id est, deserta prorsus erit, abductis in captivitatem, interfectisve hominibus, et desolatis circum quaque civitatibus, sicut tuguriola in vinetis post [?: -demiam ] ablatis omnibus botris, nemineque amplius [?: -riolum ] invisente aut incolente. Aliquem reliquum facere: pro, superesse ei. Ruth 2. Comedit ad saturitatem, [?: ] reliquum fecit id est, superfuit ei insuper aliquid. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta: Lucae 13. [?: ] , erit deserta: id est, vos omnes peribitis, quare vestrae domus et civitates erunt prorsus desertae. Relinqui ergo alicui domum desertam, est, ipsum una cum [?: -s ] prorsus interire, ita ut nec posteros ullos aut sibi coniunctos relinquat. Vicinum ergo pro altero ponitur. Solitudo domus interitum hominum denotat. Sic crebro apud prophetas, solitudo civitatum interitum aut captivitatem hominum indicat. Iohan. 16. Exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et proficiscor ad patrem. id est, antea meipsum exinaniens assumpsi formam servi, factus homo: nunc per mortem, resurrectionem et glorificationem migrabo denuo ad patrem. Relinquere sine testimonio semetipsum, Actorum 14. Non tamen reliquit se sine testimonio, dum nobis caelitus benefacit, etc. id est, Deus non est passus nullum prorsus de se testimonium, etiam inter gentes extare. nam tam variis beneficiis rerum ad utilitatem hominum annuatim crescentium, abunde eos de seipso admonuit, convicitque suae praesentiae et omnipotentiae. Relinquere, aut reliquum facere, est interdum conservare. Isaiae 1. Rom. 9: Nisi nobis Dominus reliquisset reliquias pusillas, aut semen, sicut Sodoma essemus: id est, nisi dominus nobis adhuc paucos pios, praesertim doctores, conservasset. Sic et Roman. 11, ac 1. Regum 19. Reliqui mihi 7000 virorum, qui non incuruaverunt genua Baali. id est, conservavi mihi. Relinqui, aliquando superesse significat. Hebr. 10, Nam si ultro peccaverimus post acceptam cognitionem veritatis, non amplius pro peccatis relinquetur hostia. id est, nulla alia superest, si Christi sacrificium contemnatur et abiiciatur.

REMINISCI. Isaiae 62, Qui reminiscimini Iehovae, ne sileatis. Significat potius, qui in memoriam hominibus Dominum revocatis, seu eius memoriam celebratis: id est, vos doctores, ne cessetis praedicare veram doctrinam. In Hebr. est מזחירים Mazchirim. Alioqui Mazchir inter ministros regios fuit proprie cancellarius, qui singula negocia regi ac consiliariis in memoriam revocavit, eaque expediri ab eis institit.

REMISSIO PECCATORUM, supra in voce Peccatum exposita est. significat autem concessionem, aut condonationem illorum spiritualium debitorum. Quomodo vero peccata sint ac dicantur debita, supra in voce Debiti ac Peccati. et in libello de Iustificatione dictum est. Monet vero Christus saepe, ut remittamus fratri offensam: qui cum nos laesit, veluti mulctam quandam et sanationem laesionis nobis debet: eam igitur illi clementer condonari vult Deus, quod etiam in para bola remissorum servo 10000 talentorum proponit. Deo enim omni tempore perfectissime obedire deberemus: id cum non faciamus, remanet illa obligatio debiti apud nos. Est vero nobis quidem peccatorum abolitio, quaedam remissio aut condonatio. Nobis enim il la gratis, ac praeter omne nostrum meritum, ex mera Dei misericordia contingit. At Christo non est remissio, sed expiatio aut redemptio, qui largissime pro omnibus nostris peccatis aut debitis persolvit, aut satisfe cit legi ac iustitiae Dei, obediendo et patiendo: de qua re in Disputatione de Iustificatione prolixius actum dictumque est. Manus remissae et dissolutae, significant nonnun quam ignavia quadam languentes, ac prae pigricia ac inertia veluti dormitantes. Aliquando autem alioqui debiles. Proverb. 10. Egestatem operatur manus remissa, manus autem sedulorum ditescit. Heb. 12: Quapropter manus remissas et genua soluta erigite, aut confirmate. Vide supra MANUS.

RENASCI, Regenerari, et Renovari, verba magna ex parte synonyma sunt: alicubi tamen differunt. Utitur autem Scriptura, praesertim Novi testamenti, hisce ver bis ad declarandam perditissimam, corruptissimamque, ac simul infelicissimam aut tristissimam nostram naturam: ita ut quantacunque sit, et quicquid habeat vel ex utero matris allatum, vel postea sua industria in scientiis, aut etiam virtutum, nedum vitiorum habitibus acquisitum, sit Deo nimirum adversum, reum, et ad aeternam miseriam destinatum: et porro ad significandum, oportere hominem abiecta prorsus illa priore natura ac nativitate, renasci, regenerati, ac renovari,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.