Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 537 --

1049 unde collegit eam esse ipsius uxorem, non sororem. Genes. 26. De tali familiari colloquio et iocatione intelligatur etiam, quod Iob ait capite 29, Ridebam ad eos, et non credebant, et lucem nultus mei non abiiciebant. id est, quantumvis ego eos meo risu ac iocis ad familiarem quandam collusionem provocabam: tamen ipsi me reverebantur, et illam mei faciei hilaritatem non parvi pendebant, aut pro lusu aut re ludicra habebant. Significat etiam ludere ac saltare, canere et psallere. 1. Paralipom. 13. David autem et omnis Israel ridebant coram arca omni virtute, in canticis et citharis, nablis et tympanis, cymbalis atque tubis. Proverb. 10, Veluti risus est stulto facere abominationem. id est, veluti iocus quidam, delectatur ea re.

RIVUS aquae aliquando significat doctores ac religionem, verbumque Dei: sicut et ros, pluvia, aut nix rigans, significat ipsum verbum aut doctrinam caelestem, quae non redit in anis ad Deum. Isaiae 30, Erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi et fluenta aquarum. Sic et Christus suum Spiritum ac verbum cum fluentis aquarum perpetuo falientibus comparat. Sic et Psalm. 65, Rivus Dei plenus aquis. Et Psalm. 46, Fluxus rivulorum eius laetificabit civitatem Dei: veram religionem et ministerium Evangelii Christi denotat. Sicut rivi aquarum, corregis in manu Domini: quocunque volet, inclinabit illud, Proverb. 21. id est, sicut rivos vel in primis initiis alio declinare potes, vel etiam in irrigando quocunque ferme libet, potes eos deducere: ita etiam Deus, quocunque volet, potest cor regis flectere, quantumvis ille sibi solus sui iuris, suique arbitrii aut suae spontis ac regiminis esse, eoque ferri quo ipsi soli libeat videatur. Cui omnes subditorum voluntates ac corda obedire cogantur, cum ipse nulli obediat. Sicut ille inquit: An nescis, quod vel interficere vel dimittere te possim? Rivus [?: ] , copiam rerum bonarum felicitatemque significat, sicut et terra fertilissima hac locutione describitur. quod in ea fluat lac et mel. Legitur igitur Iob vigesimo: Non indebit impius rivulos et flumina torrentium mellis et batyri. id est abundantiam annonae et pacis, aliorumque commodorum. Rivus alioqui vel per excellentiam, vel aliqua alia ratione valde crebro Nilum significat in veteri Testamento.

RIXA, vox ac res nota est. Vir rixae, in Sacris non is dicitur qui rixosus est: sed qui rixam aut litem, vel [?: ci-m ] vel bellicam, habet cum aliquo. Iudicum 12. Vir rixae sui ego, et populus meus, et filii Amon valde: et camavi ad vos, et non opitulati estis mihi. id est, gravissima lis fuit, nobis cum Ammonitis, qui nos gravi servitute presserunt, etc. Isaiae 41. Et peribunt viri rixae tuae, aut contentionis litisve tuae: id est, qui tecum litigant, aut tibi adversantur. Hieremiae 15. Vae mihi mater mea, quod genuisti me virum rixae, et virum discordiae tori terrae: id est, omnium iniuriis et contumeliis expositum: aut potius, qui cum omnibus lites habet religionis et pietatis gloriaeque Dei gratia.

ROBIGO, aut RUBIGO, segetum morbus, quo spicae quasi torridae ac aridae fiunt, quem Deus Israelitis minatur Deut. 28. et 1. Reg. 8.

ROBUR, et ROBORO, exposui supra in FORTI VICO. Eadem enim vis utriusque verbi est, et pro iisdem Graecis aut Hebraeis ponuntur, seu eadem Hebrea aut Graeca nomina exprimunt. Nunc pauca [?: ad--- ] de adiectivo Robustus. Et cadit in robusta eius congregatio aut coetus pauperum. Psalm. 10: videtur [?: p----ere ] in similitudine leonis praedae insidiantis. Nam, inquit, comprimit et humiliat se, ut cadat in robusta eius coetus pauperum. id est, in ungulas eius, in quibus estrobur leonis. quasi dicat: Perinde omni diligentia et astutia insidiatur miseris, ut leo solet se humi prosternere, et caput demittere, ac quiete iacere et latitare in suo latibulo, donec aliquod animal non cernens eum, illuc accedat, quod validis suis ungulis corripiat, et discerpat. Gens robusta facie, pro impudenti fronte ponitur, Deuteronom. 28. Sicut in verbo FORTIFICO diximus, Scripturam dicere, impios et scorta fortificare faciem suam, Proverb. 7 et 21. Sic constanti prophetae tribuit Deus in Hieremia frontem aeneam. Sic et Comicus inquit, Os durum: et alius, Ferreum, et frons aenea. Vae robustis aut fortibus ad miscendum siceram, seu potatoribus, Isaiae 5. id est, qui gloriantur se multum potare posse: sicut quidam etiam nunc iactant, se tantum bibere posse, quantum bos sitiens hauriat. Robustus fuit usque in excelsum, 2. Paralipomenon vigesimosexto: pro, fortiter ac viriliter egit supra modum. Vade, esto robustus. 1. Regum vigesimo. pro, esto animo forti ac hilari, vade audacter. ¶Addam hic superioribus illis in voce FORTITUDO dictis, pauca de voce ROBUR et ROBORO. Robur aliquando videtur significare auxilium, aut vim. Psalm. octuagesimonono: Avertisti robur gladii eius. Septuaginta, βοήθειαν auxilium: possis etiam aciem intelligere. Psalmo octuagesimoquinto: Congregatio robustorum quaesierunt animam meam: id est potentum. Primo genitum notat Gen. 49. sive quia primogeniti in primo flore ac vigore procreantur: sive quia sint quasi stabilimentum et praesidium tum patri seni, tum et parvis fratribus. Robur, divitias etiam significat Hieremiae decimonono: quia in de fiunt homines potentes ac validi. Robora vires valde, Nahum 2. de augendo exercitu plerique exponunt. Posses autem complecti etiam alia ad bellum facientia.

ROS CAELI, aliquando omnem caelestem efficaciam in procreandis fructib. terrae significat, velut per synecdochen posita parte pro toto. Genes. 27, De rore caeli, et pinguedinibus terrae det tibi Deus. Mox se exponit addens: Et copiam aut abundantiam frumenti ac musti. Mox ibidem sequitur: In pinguedinibus terrae et rore caeli erit habitatio tua. Precatur igitur illis pater, ut Deus faciat convenire tum caeli, tum et terrae efficaciam, ad eorum felicitatem ac opulentiam. Ros pernoctat in ramis meis, Iob vigesimonono. pro, assi due humectat fructum meum: quasi dicat, etiam liberi mei benedictione Dei perinde foventur ac beantur, sicut virentia rore super ea cadente, et in illis morante. A rore variae similitudines sumuntur in Sacris, prout sunt variae eius proprietates. Primum enim, Chusai in dando Absoloni consilio, ait: Et quiescimus aut castrametabimur super eum, quemadmodum ros cadit super terram. id est, perinde subito obruemus eum, et omnia loca circa eum nostra ingenti multitudine occupabimus. Deinde, quia ros est admodum salutaris terrâ nascentibus, refrigeratque etiam terram aestu diurno fatiscentem: ideo res gratae ac salutares comparatione roris illustrantur. Proverbiorum decimonono: Sicut ros super herbam, benevolentia regis. Oseae decimo quarto: Ero tanquam ros Israeli, germinabitque tanquam lilium, et pertingent et extendentur radices eius sicut Libanus. id est, sicut ros facit germinare herbas, ita mea benedictio augebit et beabit Israelem. Psalm. 133, concordia fraterna illustratur roris super Hermon cadentis similitudine. Quia enim ibi erant loca herbosa, et pascua uberrima: maxime utile erat ea in illis Syriacis diurnisque aestibus, rore nocturno recreari, ac refocillari. Nam vineta, frumenta, et praesertim arbores, non perinde rore iuvantur, ut humiles herbae, quarum radix et folia sunt vicina superficiei terrae. Isa. vigesimosexto legitur, Ros olerum ros tuus, et terra mortuos proiiciet. id est, sicut rore tuo soles ac potes herbas et olera ex terra evocare, ita poteris etiam mortuos tua admirabili omnipotentia excitare. Psal. centesimodecimo est: Ex utero, ex aurora ros iuventutis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.