Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 538 --

1051 tuae. Similitudo est rei mixta, ut solent Hebraei facere. Sensus autem est, quod sicut ros mirabili ac invisibili modo ex utero aurorae. id est, aurora exoriente, nascitur, sine omni ope ac viribus humanis: ita etiam iuventus, aut ipse quoque partus populi Dei, mirabili prorsus modo propagabitur et crescet Meschiae: sicut alibi dicitur, sterili plures liberos crescere quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam fermentanti, et semini sinapis mirabiliter crescenti. Eodem facit, quod Christus de hac nativitate populi Dei agens dicit, Spiritum quidem spirare, et motum eius sentiri, sed ortum ac finem eius non posse satis humana ratione percipi. Haec similitudo plenius Micheae primo, in hac ipsa materia aut re proponitur. inquit enim ibi Propheta: Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum: sicut ros a Domino, sicut stillae super herbam, quod non expectat hominem, nec confidit in filios hominum: id est, sic perinde mirabiliter, invisibiliter, et non humanis viribus, aut (sicut Iohannes inquit) non ex sanguinibus, sed ex Deo nascentur. Hoseae sexto et decimotertio comparatur fugacitas roris ac nubis matutinae cum iustitia hominum, et subito interitu incredulorum. Caelos prohiberi ne dent rorem, Hag. primo et contra, Caelos dare rorem suum, Zachar. 8, est terram foecundari, aut non foecundari humore caelesti, pluviam Deo dante, aut prohibente.

ROTA, aut GLOBUS, sua similitudine declarat impiorum incertissimam ac instabilem sortem, vel potius calamitosam et tristem conditionem. Quia sicut rota ob rotunditatem ac volubilitatem suam nusquam recte ac tranquille consistere potest, verum huc atque illuc voluitur, donec vel confringatur, vel praecipitata subversaque iaceat: sic et impios Deus, cum exardescit, per varias calamitates agitat, voluit et proturbat, donec tandem intereant. De quo genere Hebraismorum, eorumque causa aut fundamento, aliquid forte in verbo STO dicetur. Psalmo octuagesimotertio : Deus pone eos sicut rotam, et sicut stipulam coram vento. Et mox: Sic persequêris eos in tempestate tua, et in turbine tuo terrebis eos. Hic textus ipse indicat ac explicat, quomodo impiorum inconstantissima conditio, ira Dei eos persequente, voluatur et proturbetur per varias poenas ac horrendas calamitates, donec tandem praecipitentur in aeternum exitium. Isaiae quinto, describitur terribilis hostium exercitus, a variis accidentibus et circumstantiis. inter alia dicitur de eo, Sagittae illius sunt acutae, arcus intensi, ungulae equorum eius quasi silex reputatae sunt, et rotae eius quasi turbo. id est, currus eius erunt velocissimo maximoque impetu, in nos ruentes ut nos proterant ac perdant. Similis descriptio exercitus et curruum hostilium est et Ioelis 2, et Nahum tertio. Isa. vigesimooctavo dicitur de varia trituratione frugum, et quod triticum rota trituretur: ubi illa longa similitudine ostendit, se modum ac moderationem adhibere in castigandis piis. Ezechielis primo describitur mirabilis et pene inexplicabilis visio quadrigae et rotarum, sicut et Danielis septimo: quae tractatio non proprie ad phrasin pertinet, sed ad rerum ipsarum tractationem. Lingua inflammat rotam nativitatis, Iacob tertio. id est, revolutionem vitae, aut totum cursum vitae. Lingua enim impiorum a satana inflammata ac instigata, et diabolico veneno infecta, omnia mendaciis, calumniis, sophismatibus, sycophantiis, blasphemiis, instigationibus ac delationibus, et denique falsa doctrina incendit ac perdit. Alii per rotam circulum et generationem creationemque intelligunt, quasi impia lingua totum orbem mundi aut creaturarum suo infernali igne inflammet. Sonitus tonitrui in rotunditate, Psalmo 77. vel in sphaera: quia aer globosus est, in quo tonitrus audiuntur, et totum caelum sive aether, sive nubes nobis [?: -vae ] et circulares esse videntur.

RUBEO: Color albus apud omnes gentes symbolum innocentiae fuit: forte quia plurimum lucis habet aut quia naturalis est lanae, lino, serico et gosipio, cum alii colores humana arte et quasi fuco fraudeque accusantur. Hinc Latinis Candor, et Candidus homo pro [?: Si-ro ] : et Candida dies, pro laeta. Et Romani Candidati albedine vestis, praeteritae et futurae vitae innocentiam policebantur. Contrarius est, Ater homo, et dies. Contra Rubeus color, sive quia sanguinem refert, sive ob aliam causam, in Sacris literis contaminationem peccati denotat. Isaiae primo: Si fuerint peccata vestra tanqua crecinum, veluti nix albescent: si fuerint rubea tanquam vermiculus, veluti lana alba erunt. idem bis dicitur. Sicut vero hic remissio peccatorum aut iustificatio per albedinem denotatur: sic et Psalmo quinquagesimoprimo dicitur, Asperges me Domine hysopo, et super nivem dealbabor. et in Apocalypsi Dealbare vestes in sanguine agni legitur. Victoria indicatur per Pedem [?: -bricationem ] , Psalmo 68. Ut rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. id est, sis victor hostium tuorum. Cum enim caeduntur a victore exercitu fugientes hostes, necessario pedes sanguine humi fuso contaminatur. Rubicundior oculis prae vino, vel potius rubicundus habens oculos â vino, et albicans dentes a lacte. Gen. 49. id est, Iehuda habebit maximam copiam vini et actis. Vestimentum Christi rubrum esse dicitur Isaiae 63. quia propugnando, et praesertim redimendo Ecclesiam suam, cecidit hostes suos, et sanguine eorum vestes contaminatae sunt: ut solet in conflictu ac praeses fieri, ut etiam victores aspergantur sanguine [?: caesor-- ] Simul vero indicatur eius cruenta victoria, quod moriendo, suumque proprium sanguinem effundendo invicit hostes. Apocal. 17, meretrix Babylonica dicitur insidere bestiae coccineae. id est, rubenti purpureo colore: quod nimirum significat tum sanguinarium Antichristi regnum, tum etiam alioqui omnibus sceleribus contaminatum. Quibus et blasphemias adiunctas esse ibidem Scriptura affirmat.

RUBUS, genus arbusti spinosi est, in quo apparuit Deus Moysi in specie flammae: Exodi 3. Deuteronom. 33. Actorum 7. Mirabatur igitur Moyses, cum videret flammam in rubo esse, eum non exuri, ac tandem deficiente materia cessare extinguique flammam. inde igitur incipiebat coniicere, esse omnino aliquid praeternaturale. Quare accessit visurus. ubi a Deo appellatus ei, mandataque ei ad populum Israeliticum et Pharaoae tradita sunt.

RUGITUS, et RUGIO, tribuitur proprie leonibus. Sed in Vulgata versione, etiam in Hebraeo textu, significat aliquoties illum fremitum vel iratorum vel etiam alioqui valde dolentium. Psalmo trigesimooctavo, Rugio prae fremitu cordis mei. Item: [?: D-tus ] sum, et contritus valde, rugio prae fremitu cordis mei. Sic et Psalmo 22, Longe a salute mea verba rugitus mei: id est, meae solicitae preces magis rugum qui verbis editae erga te, nullam adhuc (quantum video) salutem impetrant. Isaiae 5, in descriptione hostilis exercitus tribuitur ei rugitus, sicut leoni. inquit enim: Rugitus illius sicut leonis, fremitus sicut catuli leonis, et frendet atque apprehendet praedam, et spolia corradet et nemo eripiet. In fine Ioelis, et initio Amos, tribuitur etiam Deo rugitus, dum doctrinam ac verbum suum praedicari facit. In priori loco dicitur id de doctrina Evangelica: in posteriori autem, de doctrina legali. Est autem metaphora, quôd sicut leonis rugiens vox omnibus animalibus est terribilis: ita et homines moveri ac contremiscere deberent, divina maiestas

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.