Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 543 --

1061 [?: ] Satanam, Mundum et omnem impietatem addicimus et obligamus. Quae ratio appellationis tanto fit verisimilior, quod et hoc vitae genus passim in Sacris veteris militiae nomine insignitur: ubi nobis etiam varia spiritualia arma procuduntur ac induuntur, et aliae quoque quaedam voces nostrae professionis a re militari desumptae sunt: ut est Symbolum, et aliae. Hac tamen voce Vulgata versio aliquoties pro quovis maiori mysterio abutitur: ut Ephes. 1: Noto facto nobis sacramento voluntatis suae. et Ephes. 3: Notum est mihi factum sacramentum per revelationem. Mox vertit eadem Mysterium, inquiens: Legentes potestis intelligere meam cognitionem in mysterio. Mox iterum Sacramentum: illuminare quae sit dispensatio Sacramenti Christi. ubi semper est Graeca vox Mysterium, quae revera nihil aliud significat, quam absconditum et sacrosanctum Dei consilium de suo filio, eiusque meritis humano generi communicandis. Sic et Coloss. 1, ac 1. ad Timoth. 3. Nusquam sane in Sacris literis haec vox Sacramenti in isto huic usitato ac proprio usu accipitur, ut denotet sacrosanctam caeremoniam Baptismi et Eucharistiae. Quare praeterquam quod falsum dogma Pontificii de coniubio, quod sit Sacramentum, ex Ephes. 5 finxerunt: etiam dupliciter ipsum textum Pauli violarunt. Nam et voce mysterii ibi per Sacramentum expressam, traxerunt ad rem toto caelo diversam: et quod Paulus diserti-sime protestatur se dicere de Christi ac Ecclesiae spirituali coniugio, id illi ad coniugium carnale traxerunt. Vide Annotationes Erasmi. Vox alioqui Mysterium, aliquando etiam in malam partem accipitur. ut cum Paulus 2. Thess. 2 dicit, Mysterium iniquitatis, nempe Antichristi, iam agi: ubi tamen Vulgata non vertit Sacramentum, verum Apoc. 17, de eodem Antichristo agendo, pro mysterio vertit Sacramentum, dicente Angelo ad Iohannem: Ego tibi ostendam sacramentum mulieris, et bestiae gestantis eam. id est, secretam, et omnibus incognitam rem, consilium, ac doctrinam. Mirum sane est, sophistas non inde quoque proprium Sacramentum fabricatos esse, ut ex Ephes. 5. Quod porro sacramenta [?: --nt ] proprie foedera quaedam, infra in voce TESTAMENTI dicetur et ostendetur.

SACRARIUM, est ipsum templum, aut locus in quo [?: ] sacrae continentur aut peraguntur. 1. Corinth. 10. [?: ] ne qui edunt victimas, communicatores sacrarii sunt id est, eius templi ac cultus, de quo victimas comedunt. vide paulo post SANCTUARIUM.

SACRIFICO, aliquando significat offero sacrificia externa, qualia fuerunt illa Levitica: aliquando gratias Deo ago, eum celebro, eique obedio: denique nonnun-quam significat macto, interficio. Ex nomine Sacrificii melius significatio eius intelligetur. Sacrificare [?: -g- ] [?: ] , Habacuc 1. pro, gratias habere, eive proprie [?: -raedam ] suam acceptam ferre, et non Deo danti victorias, expositum est in voce RETE.

SACRIFICIUM, usitatissime in Sacris literis sinificat illas externas Levitarum oblationes, sive animalium, sive placentarum, frugum aut similium rerum: [?: -rum ] sacrificiorum variae species fuerunt secundum [?: -eri-s ] oblatas, modum ac causas offerendi, festa aut tempora offerendi, finales causas offerendi, et alias circumstantias:quas rerum harum divisiones accuratius consequi, non est nostri instituti. Sacrificia pacifica, [?: vi- ] proprie fuisse eucharistica sacrificia. Sacrificia [?: ] , fuerunt expiatoria sacrificia. Sacrificia holocausta erant, quae tota Domino offerebantur et [?: exure- ] . Sacrificium iuge erat, quod mane et vesperi [?: per- ] offerebatur: quod etiam simpliciter Iuge vocatur, [?: ] 28. Alia erant sacrificia purificationum variarum: [?: ] zelotypiae, alia efficiendae aquae lustralis, alia initia [?: ] sacerdotum, et aliae innumerae varietates sacrorum olim apud Levitas fuêre. Quando istae duae voces coniunguntur, OBLATIO et SACRIFICIUM, plerunque sacrificium significat מינהה Minha, seu iuge sacrificium. Sacrificia alia fuerunt externa, publiceque oblata, qualia fuerunt Levitarum: alia interna ac spiritualia, quae omni tempore a piis offeruntur. De hoc posteriori genere dicit Malachias 3, quod in omni loco per totum orbem munda sacrificia Deo offerentur. Daniel cap. 8 et 9 praedicit, Antichristum ablaturum esse iuge sacrificium. Quod, ut res ipsa ac textus ostendit, omnesque saniores doctores intelligunt, significat ipsum purum Evangelion, quo nobis sacrificum Christi iugiter utendum ac fruendum proponitur, nobis simul et Deo offertur. De quo in voce Mundus, Purus, ac Iuge dictum est. Sacrificium laudis, est gratiarum actio, et celebratio nominis divini. Psal. 50. Sacrificium laudis honorificabit me. Sic Psal. 107, Sacrificate sacrificium laudis, et praedicate opera eius in iubilo. Quod sacrificium Oseas cap. 14 vocat Vitulos labiorum, id est victimas. Sacrificate sacrificium iustitiae, et confidite in Domino: quod est Sacrificium rationale, et cultus Deo acceptus, ad quod nos Paulus hortatur Rom. 12. Recordetur omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum incineret: Psal. 20. id est, sint ei omnia tua sacrificia, tuaeque petitiones acceptae, ac in perpetua memoria, sicut olim misso caelitus igne testabatur, ea sibi grata acceptaque esse, quae ipsemet incinerabat, aut exurebat. Sic David 1. Sam. 26 inquit: Si Dominus incitavit te contra me: odoretur sacrificium tuum. Psal. 50 convocat eos qui secum feriunt foedus super sacrificio. id est, quod sacrificare velint Deo, seu eum colere: ubi credo poni Sacrificium pro toto cultu. Mox dicit, se nolle eos arguere de sacrificio: i. nolle eos accusare, quod non multa sacrificent: illorum enim se semper habere copiam ante oculos. Verûm non requirere sacrificia externa brutorum, sed internum cordis contriti ac fidei invocantis et celebrantis illum. Sicut mox sequenti Psalmo ait, Sacrificium Deo acceptum esse Spiritum contribulatum, et cor contritum. Psal. 106, Comederunt sacrificia mortuorum. id est, ut quidam exponunt, quae mortuis idolis, Baali et aliis erant oblata, qui non fuerunt dii viventes, aut alioqui fuerunt homines dudum mortui, et a stultis idololatris in deos relati. Sacrificia eorum sicut panis immundus. Oseae 9. id est, immunda, non accepta: ut lugentes pro immundis habebantur, nempe contaminati super mortuo. Ioel cap. 1, aliquoties repetit, periisse sacrificia: indicans caritatem annonae, et inopiam earum rerum quae erant offerendae. Misericordiam volo, et non sacrificium: Matth. 9 et 12. id est, potius et magis desidero veram pietatem animi, et charitatem proximi, quam sacrificia externa. De hoc porro genere comparationis, ubi non comparatio, sed simplex negatio alterius membri, et alterius affirmatio esse videtur, in Regulis Generalibus dictum est. Phil. 2 est admodum elegans metaphorarum coniunctio, et spiritualium sacrificiorum delineatio. inquit enim: Quin etiam si pro libamento offerar super hostia et sacrificio fidei vestrae, gaudeo, et gratulor omnibus vobis. Pulchre ait, Super hostia. nam ad victimam addebatur Minha seu libamen. Quasi dicat Paulus: Ego vos Philippenses ad Christum converti, cui postulo ut vos penitus tanquam hostiam rationalem offeratis: paratus sane ipse quoque sum in hoc vestro pulcherrimo, ac Deo acceptissimo sacrificio, tanquam libaminis additamentum, per mortem crucemque adiungi. Philippenses igitur per fidem sanctificatos translative appellat sacrificium: suum vero ministerium aut praedicationem liturgiam, id est sacram operationem: mortem denique suam, libamen, quod sacrificio adiungi, aut etiam superinfundi solet. Sacrificium aliquando quasi per metaphoram significat, quamvis mactationem, etiam profanam. ut cum in

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.