Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 544 --

1063 visione dicit Deus Petro Actorum 10, Surge Petre, θῦσον sacrifica: id est, interfice et comede. Zoph. 1, Praeparavit Dominus sacrificium, et sanctificavit invitatos suos. Et erit in die sacrificii, et visitabit Dominus principes ac filios Regis. ubi primum pro convivio videtur prima specie accipi, quod etiam interdum sacrificium vocat: postea ostendit se loqui de tristi poena caedis. Isaiae 34, Gladius Domini impletus est sanguine, impinguatus est adipe, etc. quoniam sacrificium habet Dominus in Bozra, et mactationem magnam in Edom. Sic Matth. 22, rex ad invitatos suos dicit: Tauri et altilia mea sacrificata sunt, omnia sunt parata, venite, etc. Postremo significat sacrificium etiam convivium, quia crebro sacrificiis convivia addebantur. 1. Sam. 9: Populus non comedit, donec ille veniat. Nam ipse benedicit sacrificio, et postea comedunt invitati. id est, precatione et verbo Dei sanctificat cibos. Sic mox 16. dicitur Samuel invitare Isai cum filiis ad sacrificium. et capite 20, excusatur David, cur non venerit ad convivium regis, quia abierit Bethlehem ad sacrificium suae familiae: id est, ad convivium. non enim licebat ibi sacrificare.

¶ Sicut vero supra ostendi, esse unicum, verum ac aeternum sacerdotem: sic etiam est unicum, verum, plenum ac perpetuum propitiatorium sacrificium, quo solo totius mundi peccata expiantur: nempe exinanitio et passio filii Dei. qui cum in forma Dei esset, semetipsum humiliavit, suscipiens formam servi, et factus est obediens usque ad tristissimam et ignominiosissimam mortem crucis. Sacrificantibus, vertit Erasmus Actorum decimotertio, vocem λειτουργεῖν . Verum Graecum illud verbum significat omnem publicam functionem, praesertim quae plus molestiae ac laboris quam dignitatis, honoris, et quasi imperii habet. Quare Chrysostomus exposuit per κηρυττόντων , praedicantibus. Caeterum verbum Sacrificare et Sacrificium, per metaphoram significat quaevis pia et Deo accepta opera, sive privata sive publica: sicut suprâ diximus de tota vita Christiani hominis, quae sacrificium et hostia rationalis ac viva vocetur. Sic igitur etiam Paulus dicit, se ἱερουργεῖν , sacrificare Evangelium Christi inter gentes, ut eorum oblatio fiat accepta. Si non ita clare locutus fuisset Apostolus de metaphorico sacrificio praedicationis, omnino adversarii inde suam Missam confirmare conati fuissent. Postremo observandum est, quod sicut Scriptura figuratis significationibus vocis Sacrificii, oblationis et sacrificandi utitur: ita postea etiam Patres multo liberius, ne dicam licentiosius ac imprudentius iisdem abusi sunt. Quorum dicta quandoquidem posteri non recte intellexerunt, extruxerunt nobis novum propitiatorium sacrificium Missae, pro peccatis vivorum ac mortuorum, proque omnibus difficultatibus totius mundi: ac offerunt illud, in summam contumeliam, et plane abolitionem unici sacrificii IESU CHRISTI. Sacrificare sagenae, Abac. 1, Propterea sacrificabit sagenae, suae et suffiet reti suo, quia per illam impinguata est portio eius, et cibus eius pingue. subintell. pecus. id est, omnia tribuet propriae virtuti, industriae, ac viribus. Sic prorsus loquitur Cyclops apud Euripidem, se tantum ventri suo hostias offerre, caeteros deos nescire. Sed de hoc loco paulo ante quoque breviter dixi. Sacrificium vocatur etiam nomine Panis Dei, Levit. 22: De manu alienigenae non offeretis panem Dei vestri. De quo vide Panis.

SADAI: Epitheton Dei est, de quo non consentiunt doctores. Quidam deducunt a verbo שדד sadad, atque ita dalet literam finalem positam esse volunt pro geminata: sicque tantundem valere atque vastator, vel saltem formidabilem Dei maiestatem notare. Aliis magis placet, שד sad, quod mammam significat, esse radicem. Aliis videtur composita esse dictio ex relativo ש se, et די Dei, quod nomen Hebraeis est sufficientia: ita Sadai dicetur, qui bonorum omnium copia affluit. Certum [?: q--- ] est hac voce Hebraeos tam in bonam quam in [?: m--- ] partem uti. Nam cum minatur Esaias cap. 13, Deum [?: ] re scelerum ultorem, vocat eum Sadai. Sic et Iob 23, [?: Sam ] terruit me. In his locis et similibus haud dubie expomitur terribilis Dei potentia. Ubi vero promittit Abrahae, se fore Deum sadai, liberalitatem suam commedit Sic et cum Exod. 6. cap. dicit, se apparuisse patribus [?: ] Deo Sadai, non tam ad fortitudinem suam in exercendis iudiciis respicit, quam ad plenam perfectamque beneficentiam. Quasi diceret, se Abrahae, et aliis patribus manifestasse, quanta virtute praeditus sit ad suos tuendos et servandos: et ipsos experientia sensisse, quam potenter atque efficaciter suos foveat, sustentet ac iuvet.

SADUCAEUS: Saducaei magnificum sibi nomen a iustitia imposuerunt. Zaddikim enim, iusti, vel iudiciarii dicuntur. Solam enim legem Mosi ad literam sequebantur, ac ita severe sibi iustitiam sectari videbatur: cum tamen omnium essent scelestissimi.

SAGENA: in voce RETE exposita est.

SAGITTA, suas quasdam obscuras notiones habet: de quibus in voce Arcus, superius dictum est.

SAL, ob varias proprietates ac usus, varias etiam significationes et locutiones gignit. Primum Sal et [?: ] ris, extra hominem, carnibus aut aliis eiusmondi rebus appositum, prohibet putre dinem: et edendo adhibitum condimentum affert, tum prohibet ne cibus in ventriculo prius putrescat quam coquatur, tum denique excitat appetitum et calorem ventriculi. Porro [?: ] citer prohibet putredinem, nempe absumendo nimias et noxias humiditates rerum, constringendo et veluti colligendo nativam virtutem rerum, et denique [?: concl- ] do poros ac meatus, ac veluti crustam quandam rei salitae inducendo: quin et externam humiditatem aere, aliasque (ut ita dicam) externas iniurias repellendo. [?: ] hasce igitur causas per metaphoram aut similitudinem designat doctores et doctrinam, dicente Domino: Vos estis sal terrae, etc. Matth. 5. Quia doctrina et doctores hisce omnibus modis spiritualiter animas ac [?: cor- ] pietatem servant, consumendo internos pravos hono-res carnis, seu veteris Adami, cum suis motibus ac cupiditatibus: deinde doctrina congregat et suscitas novum hominem, Spiritum ac dona Spiritus sancti, [?: ] matque et munit veluti spirituali quadam testa contra omnes externas iniurias: et denique est scutum et gladius contra ignita satanae tela ac machinationes. Aliqua ratio huiusve! metaphorae, vel similitudinis, posset etiam esse in mordacitate salis. nihil enim magis veterem hominem mordet, et arrodit molestatque quam severae piorum doctorum conciones, adeo ut illis sibi totius [?: ] di odia concilient. Sicut Christus ad suos cognatos inquit: Vos mundus odisse non potest: me autem odi, quia veritatem dico ei. Ob hanc eandem causam etiam sacrificiis adhibebatur Sal, ex praecepto Dei Levit. [?: ] Nam et illa sunt pars ministerii: et indicabat Deus per illa, quomodo praeparatum aut conditum homines aut cor sibi offerri voluerit. Praeceptum porro sic habet: Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec [?: ] cessare sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione offeres sal. Adscribam etiam Annotationem cuiusdam alterius super hunc locum, ut tanto magis eius sensus et causa harum locutionum perspici possit. Salis natura cum per se ignea sit, dissolvendi, extenuandi, siccandi, repurgandi vim habet, qua corpora a [?: ] dine vindicat, ut ita diu permaneant integra. Unde scis allusione totis corporibus nihil utilius sale et sole detur esse. Nulla. n. humanior vita sine sale degitur. Haec salis intellectus transit quoque ad animi voluptates. Nam ita [?: ] appellantur, omnis vitae lepos et summa hilaritas: contra insulsi, qui ab omni absunt urbanitate. Nec non quia sal [?: ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.