Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 551 --

1077 aut expiatoria oratio, seu (ut Papistae suam illam blasphemam formulam vocant) Canon sacrificii, qua Christus se patri pro toto mundo omnibusque eius peccatis offert, et suam sacrificium omnibus peccatoribus applicat. Ratio autem huius significationis posset esse triplex potissimum. Prima, quia Sanctificare, significat segregare ab aliis, et ad aliquod singulare opus destinare aut ordinare: sicut Isaiae decimotertio Medi dicuntur sanctificati Dei, nempe ad hoc opus ordinati, ut Babylonem subigant, et Iudaeos in Iudaeam dimittant. Sic Christus fuit segregatus Deo, et a Deo, ex toto humano genere ad hoc mirabile opus Dei praestandum. Secunda ratio sanctificationis Christi est, quod sanctum et sanctificare significat aliquid Deo dedicare, largiri, consecrare et offerre, ut supra quoque ex multis exemplis cognovimus. Sic etiam Christus semetipsum patri obtulit, et consecravit. Postrema sanctificationis Christi ratio est, quod sanctificare semet significat, seipsum sanctum, mundum ac innocentem praestare: ut postea ostendemus, cum ex professo hanc huius vocis significationem tractabimus. Hac quoque ratione Christus semet sanctificavit, id est, sanctum et immaculatum iustumque Deo praestitit, totam eius legem perfectissime praestando, eique usque ad mortem ignominiosissimam crucis obediendo. Haec Christi sanctificatio aut obedientia, Hebraeorum septimo describitur hisce verbis: Talis decebat ut esset nobis pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus etc. Praestitit autem ipse istam sanctificationem aut obedientiam patri in se, ut et nos credentes essemus sanctificati in veritate, seu vere. Id est, ipse illam sanctitatem reipsa in se praestitit patri, ut nos eam haberemus per imputationem, seu ut nos imputative sanctificaremur.

Sit ergo Tertia significatio Sanctificationis, haec ipsa quam modo attigimus, nempe qua Deus nos sanctificat: quae est quaedam passiva sanctificatio. ab alio enim in nos venit, non nos eam praestamus. Ea porro duplex est. alia enim est imputativa seu rationalis, quae idem plane est quod iustificatio. Altera vero est inchoata, infusa aut realis, quae est renovatio hominis, seu excisio cordis lapidei, et creatio novi ac spiritualis quae etiam dicitur creatio, aut condi ad bona opera, seu nova creatura. Utramque complectitur Christus Iohannis decimoseptimo, cum inquit: Sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas. Et mox: Ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sic et Ezechielis vigesimo: Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. eodem propheta, capite trigesimoseptimo legitur: Ego Dominus sanctificator Israelis: id est, qui eos iustificatione et renovatione sanctos facio. Sic Christus quoque primae Corinthiorum primo dicitur nostra sanctificatio, aut sanctificator, et Hebraeorum nono utraque sanctificatio denotatur, cum legitur: Dona et sacrificia non possunt conscientiam sanctificare cultorum. et mox: Si sanguis hircorum et taurorum, et cinis iuvencae aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis puritatem, quanto magis sanguis Christi mundabit conscientias nostras a mortuis operibus? Ephesiorum quinto. Ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo. Porro de sola Iustificatione proprie vox Sanctificatione capite decimo Hebraeorum accipitur: Per quam voluntatem sanctificati sumus, per oblationem corporis IESU CHRISTI. Et mox: Unica enim oblatione perfectos fecit eos qui sanctificantur. Et aliquanto post: Sanguinem foederis, per quem fuit sanctificatus profanum duxerit. Et capite decimotertio: Quapropter et IESUS ut sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus est. De sola renovatione accipitur, cum saepe Spiritui sancto sanctificatio tribuitur. Romanorum primo, Declarato filio Dei per Spiritum sanctificationis: id est, per Spiritum nobis ad renovationem donatum. Primae Petri primo: Secundum propositum Patris, in sanctificatione Spiritus, ad obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. ubi Aspersio significat iustificationem: Sanctificatio verô, Spiritus renovationem.

Quarta significatio est activa, qua nostram vitam et actiones nostras sanctificamus, aut sanctas facimus. Secundae Corinthiorum septimo: Has igitur promissiones cum habeamus dilecti, purgemus nosmetipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem cum timore Dei. Romanorum sexto: Sic nunc praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. id est, ad sanctam vitam. Et mox: Nunc vero liberati a peccato, et mancipi facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificatione: id est, sanctam vitam. Levitici vigesimo: Perdam animam quae respexerit ad Pythones. Sanctificate vos, et sitis sancti, quia ego Iehova Deus vester, sanctificans vos. Aliquando haec novae obedientiae sanctificatio ad solam castitatem restringitur. Primae Thessalon. quarto: Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore. Et mox: Non enim vocavit nos Deus ad immundiciem, sed ad sanctificationem. Primae Timoth. secundo: Servabitur vero mulier procreando liberos, si manserit in fide, charitate, et sanctificatione cum modestia. Contra scortatio vocatur contaminatio, impuritas: et Contaminare dicitur proprium hominis corpus, ac mentem. Quare et Latini dixerunt aliquem libidinibus contaminari. Sic David dicit, vasa, id est corpora famulorum suorum, esse sancta, quia in aliquot diebus non attigerint mulierem: 1 Sam. 22.

Quinta significatio est, quod crebro verbum et nomen Sanctificationis usurpatur de quadam externa, corporea, aut etiam ceremoniaria sanctificatione hominum ac rerum: quae multiplex est. Prima est, quod significare consecrationem aut oblationem erga Deum cum hominum, tum et rerum, supra multis exemplis ostensum est. Sic dicit Deus Exodi decimotertio: Sanctifica mihi omne primogenitum. Secunda est, cum significat purificare aut mundificare ab omnibus externis contaminationibus. sicut Exodi decimonono dicit Deus ad Moysen: Vade ad populum, et sanctifica eos hodie et cras, et lavent suas vestes. Huius significationis sunt innumera exempla in Veteri testamento. Hebraeorum nono dicitur haec sanctificatio facere ad purificationem carnis, contaminatorum. Et Actorum vigesimoprimo dicit Iacobus Paulo: Hisce assumptis sanctifica te. Sic iubetur pontifex etiam ipsum altare Domini sanctificare ab immundiciis Israelitarum: Levitici sexto. Sic legitur Machabaeorum primo, capite quarto: Aedificaverunt sancta, et quae intus erant intra domum et aedem sanctificaverunt. id est, expiaverunt. Tertia sanctificatio est, sancte aliquid tractare. ut, Memento ut sanctifices Sabbatum: id est, sancte tractes, agas et peragas, audiendo verbum, orando, benefaciendo, cessando ab omnibus servilibus operibus, praesertim a peccatis. Alia ratione dicitur DEUS sanctificare Sabbatum: nempe sibimet, suoque cultui consecrare. Quarta externa sanctificatio est. Sanctificare ieiunium: Ioel primo et secundo. item secundo Regum decimo, Sanctificare Baal festum, est decernere certum tempus, quo sancte ieiunare et festum celebrare velint. Quinta est, cum sanctificare aliquid significat, quasi sanctum facere externa quadam sanctitate. Sicut Christus dicit, Templum sanctificare id

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.