Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 553 --

1081 et alia animalia, ut sanguis eorum defluat in terram. Quod Israelitae debuerunt sanguine agni paschalis linire postes, ut esset nota et veluti admonitio Deo et angelo percutienti, notum est ex duodecimo cap. Exodi: nullamque ea locutio difficultatem sermonis parit. Quod foederalis victimae- sanguis fuerit divisus, mediaque pars Deo oblata, ac ad altare fusa, altera vero media super populum aspersa, clara voce testante ac dicente Moyse eadem ferme verba quae Christus in sua sacra Coena instituenda dixit: Hic est sanguis testamenti, quod Deus erga vos praecepit, Exodi vigesimo quarto, et Hebraeorum nono notum est. Fons aut vena sanguinis. pro menstruis, Levit. vigesimo. Sic et in Evangelio de Haemorrhousa. Secundo, sanguis significat semen virile, unde homines propagantur. Actorum decimoseptimo: Deus fecit ex uno sanguine omne genus hominum, ut habitaret per superficiem universae terrae. id est, ex semine unius Adami. Sic et Iohan. primo: Non ex sanguinibus carnis. id est, filii Dei non ii sunt, qui ex seminibus Abrahae, Isaaci, aut Davidis carnaliter nati sunt: sed qui ex Deo. Ideo vero in plurali loquitur, quia plures, patriarchas suos maiores fuisse iactabant, nempe Noachum, Sem, Abraam, Isaac. Tertio, sanguis significat hominem, omnes eius vires ac virtutes: ut, Caro et sanguis non revelavit tibi, Matth. decimosexto. Caro et sanguis non possidebit regnum caelorum: primae Corinthiorum decimoquinto. Tradidit sanguinem iustum: id est, hominem: Matth. vigesimoseptimo. Sanguinem innocentem condemnat: Ps. 94. id est, hominem. Quarto, sanguis significat molitionem aut conatum, culpamve caedis, praesertim iniustae. Is. 33. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem: et oculos suos, ne videat malum. id est, qui non consusurrat et confert consilia de fundendo sanguine, aut de ullis omnino iniuriis inferendis. Quinto, sanguis significat ipsam caedam. Sic saepissime sanguis Christi significat passionem Christi: ideoque idem valent istae locutiones, passione Christi redimi ac salvari, et sanguine Christi nos liberari, mundari aut iustificari. Si fuissemus tempore patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum: id est, in caede eorum. Matt. 23. Sic Matt. 27: Haec pecunia est precium sanguinis. Et Pilatus lavans manus inquit: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. id est, ab iniusta caede huius insontis. Sic dicitur Vindex sanguinis id est, caedis. Non stabis super sanguine proximi tui: Levit. decimonono. id est, non promovebis caedem eius. Sanguis iste polluet terram: Num. trigesimoquinto id est, ista iniusta caedes. Sic secundo Paralipom. vigesimo quarto: Propter sanguinem filiorum Ioiada. id est, caedem. Celare sanguinem. Gen. 37. id est, caedem. Sexto, significat reatum de sanguine iniuste fuso. Psal. 51, Libera me Deus de sanguinibus. id est, a reatu caecis Uriae, et aliorum cum eo mea culpa interfectorum. Oseae 4, Sanguines attigerunt sanguines: id est, omnes sant onerati reatu in iustarum caedium, vel omnia sunt plena caedibus. Sic saepe hoc dictum iteratur: Sanguis eius super eum, vel super caput eius: Levit. 20, et alias saepissime significat, ipsemet est reus sui exitii. Sic Act. 5, Vultis super nos inducere sanguinem hominis istius. id est, nos onerare reatu et culpa occisi Iesu, cum ipse sibi male agendo exitium accersiverit. Sic saepe dicitur Quaerere sanguinem: id est, punire reatum caedis: Gene. nono et 42 Reddidit tibi Iehova omnem sanguinem domus Saulis: secundo Samuelis decimosexto. id, est, punivit te Deus propter effusum sanguinem familiae Saul. Sic de Ioab dicit David, 1 Reg. 2. Sic Oseae I Adhuc paululum, et visitabo sanguines Iezabel, id est, reatum de tot caedibus. Septimo significat simul reatum, ac etiam poenas iniusti homicidii. Veniat sanguis IESU super nos, et super filios nostros: Matthaei vigesimoseptimo. id est, si quis reatus et poenae metuuntur ex interfectione Iesu, cum in nos sponte recipimus, ut tu nullam culpam, reatum aut poenam propterea timeas. scimus enim eum [?: cul- ] [?: ] [?: ] [?: fu ] , Deum nemini alii quam ipsi iratum fore ob eius exitium. Sic dicit Christus, Omnem sanguinem iustum inde ab Abel venturum super suos persecutores. id est, reatum, iram Dei et poenas ob omnium piorum doctorum iniustas caedes infligendas. Octavo, significat casus aut controversias capitales. 2 Par. 19. Omnis controversia inter sanguinem et sanguinem: id est, inter varias caedes, reatus, et omnino capitales casus. Nono, significat aliquando proprie poenas ob fusum sanguinem. Os. 12, Ideo sanguis eius super eum diffundetur. id est, poenae ob caedes. Iud. 8. Ut sanguinem eorum poneret super Abimelech. id est, puniret eum ob interfectos filios Gedeonis. Remittetur eis sanguis ille: Deuteronom. vigesimo primo. id est, poena homicidii illius. Decimo, interdum notat omnia graviora scelera, praesertim in damnum proximi tendentia, et etiam ipsas libidines. Isa. 1, et 59. Manus vestrae sanguine plenae sunt. Isa. 4, Cum laverit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguines Ierusalem de medio eius removerit. Sic forte illud Os. 4 accipi posset: Sanguines pertigerunt ad sanguines. Hoc enim post enumerationem variorum peccatorum veluti conclusio adiicitur. Undecimo, aliquando simpliciter mortem significat. Psalmo trigesimo: Quae utilitas in sanguine meo? Sed nunc phrases quasdam huius vocis exponam.

¶ Sanguis uvae, est vinum: Gen. 49, In sanguine uvae lavabit vestem, et Deuterono. trigesimo secundo, Sanguinem uvae bibisti: id est, merum. Metaphorae huius potest esse duplex ratio, sive ob colorem: sive quia perinde fluit liquor violatis vuis, sicut sanguis laesa cute. Vir sanguinum, idem quod homicida, aut etiam crudelis, et fundendi sanguinis cupidus. Sic Semei dicebat ad Davidem: Egredere egredere vir sanguinum, 2 Sam. 16, imputans ei calamitates domus Saul. Sic Psalm. 5, Virum sanguinum et doli abominatur Iehova. Psalm. 55. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et Proverbiorum 29, Viri sanguinum abominantur integrum. id est, non solum re ac opere homicidae, sed etiam crudeles et oppressores ac laesores proximi. Tales vocant Latini Sanguinarios. Civitas sanguinum, Ezek. 32. id est, in qua effundi solet sanguis innocens, vel cuius cives sunt crudeles ac sanguinarii: propheta ipse ibi exponit mox addens, Civitas effundens sanguinem. Sponsus sanguinum tu mihi es, Exod. quarto. id est, causa, ut necesse habeam fundere sanguinem filiorum meorum, eos circumcidendo praeter meam voluntatem. Sanguis innocens crebro significat iniustam caedem, ob quam Deus irascatur. Deuteronomii vigesimo primo: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. id est, ne imputes nobis. Deuteron. decimonono: Auferes sanguinem innocentem. id est, expiabis interfecto homicida. Sic et primo Reg. secundo. Sanguinem vocat David aquam, periculo mortis suorum militum allatam: 1 Paralip. 11. An sanguinem virorum istorum bibam cum animabus ipsorum? Aedificare domum sanguine: id est, oppressione et damno miserorum. Habac. 2, Vae aedificanti urbem sanguine. Micheae tertio: Qui aedificatis Sion sanguine. Sanguinem occisorum bibere, est, superatis hostibus praeda potiri. Num. 23. Non accubabit, donec sanguinem occisorum biberit. Allusio aut comparatio est, ad leonis naturam et vires. Vide supra Occido. Lavare in sanguine pedes, victoria potiri significat, ut supra in voce Pes exposui. Psalmo quinquagesimooctavo: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine: id est, tinget, ut solent victores, caedentes terga fugientium hostium. Sic Psalmo

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.