Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 64 --

103/104 Benedictiones super caput iusti: id est, supra ipsum iustum. Proverb. 10. Non sine singulari emphasi in hac phrasi vel bonum vel malum In alicuius caput venire dicitur, id est, vel in summum commodum, vel in summam perniciem totius hominis. Benedictiones sunt super caput iusti, Proverb. 10. Sic dicitur dari via in caput alicuius: id est, in eius exitium, 1. Reg. 8. Ezech. 16. Foedus meum quod irritum fecit, dabo in caput eius, Ezech 17: pro efficiam ut sit ei exitio violatum foedus. Sic sanguis alicuius in caput alicuius: id est, ipse sui exilii causa est. Sic clamant Iudaei de Christo. Sanguis eius super capita nostra: id est si iniuste interficitur, puniam ur nos divinitus, ultro hanc totam culpam ac poenam quae eius occisoribus debetur, a te avertemus, et in nos totam recipiemus. Sic Psalm. 7, Convertatur perversitas eius in caput eius. Tertio, quia caput eminet, aliquando pro summitate ponitur. Praeparatus erit mons Domini in capite montium, Ies. 2. pro, in summo vertice, aut loco Ecce habitabat in capite montis, 1. Reg. 1. Iacob adoravit ad caput lecti: id est, initium, Gen. 47. In capite libri scriptum est. id est, initio, in titulo aut argumento, Heb. 10: id est, Christus est summa et scopus totius Scripturae. Quarto, ob eandem causam significat totius rei summam, sicut et apud Latinos et Graecos. atque adeo in omnibus ferme linguis. Sumere caput filiorum Israel, Exod. 30. Num. 1. id est, numerum, summam. Reddere in capite, Levit 6, pro tota summa. Eadem de causa pro singulis hominibus ponitur. Iud. 5, Puella duae puellae capita viri: id est, singulis una aut duae in praedam contingent. Inventi sunt filii Eleasar plures in capita, 1. Par. 24. pro, si numeres singulos. Caput etiam pro agmine ponitur, quod singula agmina suos duces aut capita habeant. Egressus est vastator tribus capitibus, 1. Samuel. 13 Porrô hinc variae phrases oriuntur, quas ordine recensebo ac exponam. Movere caput, admirantium est, super rei novitate, aut peregrinitate: ideo alias in bonam partem accipitur, pro condolere alicui. Nahum. 3. Quis non movebit super te caput? Iob. 16, Moverem super vos caput meum, roborarem vos ore meo. Alias, et crebrius, in malam partem: Posuisti me in commotionem capitis in populis, Psal. 43. et 22. Et factus sum opprobrium illis, viderunt me et moverunt capita sua. Thren. 2, Sibilaverunt et moverunt caput super filiam Ierusalem. Sic et Christum crucifixum deriserunt impii, moventes capita. Tristes solent incedere demisso capite, laeti erecto: inde fit, ut toties Scriptura elevationem capitis ponat pro exhilaratione vel potius pro causa exhilarationis. i. liberatione, aut aliquo alio insigni beneficio Dei. Iob 1, Si impie egi, vae mihi: si vero iustus sum, non levabo caput meum saturatus ignominia: id est, nihilominus non audebo attollere vultum praepudore. Eadem fere ratione dicunt Latini Attollere vultum. Psal. 3, Et tu Domine scutum circa me, gloria mea et exaltans caput meum. Sic et Iud. 8 et Psal. 110, tum de liberatione, tum et de summa glorificatione dicitur, Propterea exaltabit caput. Similis prorsus phrasis est Psal. 27, Et nunc extollat caput meum super hostes meos. Sic Psal. 83, Odio habentes te extulerunt caput. Caput levare, Gen. 40, tum pro recordari, tum pro exaltatione videtur accipi, Videntur et Israelitae eodem modo de capitis imminutione sensisse. Posset non incommode triplex Iuristarum capitis diminutio accommodari ad vocis huius significationes: sed id non ita vel necessarium, vel nostri propositi est. Caput nudare, luctum significat. Levit. 10, Capita vestra ne nudetis. Sic et Tondere caput, Iob. 1. Quare contrarii quasi ritus fuere, ut et nudare et tegere caput dolorem ac luctum illis significarit. Tegere quoque caput non raro dolorem et ignominiam significat. Sed non usitato tegmine, verum pallio, ac penitus. Ierem. 14. Pudore affecti sunt agricolae, obtexerunt caput suum: quia qui ignominia sunt affecti, nec volunt alios intueri, nec ab aliis in faciem respici sustinent, eoque tegunt faciem. Sic Graeci dixerunt ἐγκατύπτεσθαι : et illa nobilis pictura in sacrificatione filiae Iphigeniae, involuit caput Agamemnoni. Involvebant enim caput pallio, praepudore et dolore. Operire caput, Psalm. 140, est munire caput, in die armorum: id est, praelii. Ideo muliebrem ab verecundiam, vult Paulus feminas tegere caput. Super caput alicuius crescere, aut transire, est, eum obruere. Sic iniquitates super caput crevisse et transivisse dicuntur Esd. 9 Psal. 38 sicut si diceret: Ita sum immersus in peccata et poenas, sicut si essem in profundum a quae proiectus. Capiti pulverem iniicere, itidem doloris ac moeroris indicium est: Thren. 2. Sic et manus habere super caput, ut de Thamar stuprata ab Ammone legitur 2. Sam. 13. Esse alicui ad caput, est, praeceptorem agere: contra Ad pedes, discipulum. 2. Reg. 2, Tolletur Helias a capite Elisaei: id est, non amplius eum docebit. Sic et Paulus dicit se esse eruditum ad pedes Gamalielis. Sumpta haec phrasis est ab ipso situ docentium et auditorum, quorum hi inferius, illi superius sedent. Congerere carbones ardentes in caput alicuius, Proverb 20. et Rom. 12, significat omnino extremum exitium alicui accersere. Non enim peius fieri potest impio ingrato, quam si beneficia ei pro malefactis rependantur: sic eo pergente furere, extrema ei ira Dei poenaeque accersuntur. Sed de hoc mox. Caput canis, supra in voce CANIS est expositum, de re vilissima et contemptissima. Caput ungere, significat lautius ac delicatius victitare. Quare Christus hypocritas Matthaei 7 accusans, quod cum ieiunabant, studio in vultu ac toto externo gestu, tum dolorem animi luctumque ob peccata, tum debilitatem ob nimia ieiunia simulabant, deformando et obscurando genuinum colorem faciei. Christus contra piis praecipit, ut ungant caput, et lavent faciem: id est, potius delicatum victum simulent, quam ita hypocritice sua illa opera ieiunii ostentent. Aliquid nimium et quasi hyperbolicum videtur dicere, veluti in alterum extremum protrahendo pios ut eos ad mediocritatem perducat. Sic: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera.

CARBONES, alias intelliguntur extincti. Prov. 26, Carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus excitatrixas. Alias intelligitur de ardentib. carbonibus, qui alias in bonam partem accipiuntur. ut Esaiae 6, Uti carbone expiantur peccata prophetae: ubi oportet intelligi ipsum holocaustum Christi. Alias in malam partem, de laedentibus. ut Psalm. 140, Carbones ignis super eos cadent: id est, gravissimae poenae venient. Sic et Rom. 12, et Proverb. 25, Si inimicus tuus esuriverit, ciba eum: si sitiverit, pota eum: hoc enim faciens, carbones ignis congeres in caput eius: tibi autem Dominus rependet. Rom. 12. Proverb. 25. Hunc locum plerique ita exponunt, ut dicant per carbones ignis significari, fore ut hosti benefaciendo conscientiam moveas, eumque convertas. Verum verba ipsa indicant, significari, Adhibebis ei rem vehementer laedentem, praecipuae ac periculosissimae eius parti. Sic enim Psalm. 140, Carbones super nos cadent igni facies eos cadere In eodem sensu et Psal 18 carbones accipiuntur: Dedit de caelo grandinem, et carbones ignis: misitque sagittas suas, et dissipavit eos.

CARCER, Esaiae 24 accipitur de uno aliquo loco, vel potius potentia Dei, qua custodit omnes ad extremum iudicium. Sed Psalm. 142. orans, ut reducatur anima sua de carcere: intelligit quamvis maiorem calamitatem, in qua haereamus, et a qua nos divinitus liberari petamus. Augustinus dicit, in hoc posteriori loco significari tenebras ignorantiae, quibus anima clausa captivaque veluti carcere detinetur. Petrus primae tertio dicit, Christum mortificatum carne, et vivificatum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.