Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 567 --

1109 Deuter. 4 Secundum omnia quae fecit nobis Iehova in Aegypto. id est, prorsus ita ut ibi fecit. Exod. 25, Secundum omnia quae ostendam tibi. id est, prorsus ut ostendam ideam, sic fabricabis tabernaculum, et eius instrumenta. Non est secundum opera tua Deus: Psal. 86. pro, non est qui facit talia opera, qualia tu facis Deus. Babel erit secundum subversionem Sodom. Isa. 13. id est perinde horribiliter vastabitur. Secundum subversionem Sodom non habitabit ibi quisquam: Hierem. 49. pro, sicut Sodomam nemo incolit, ita nec Babylonem. ¶Porro κατὰ Graecum, secundum, non pauciores obscuritates parit. Aliquando ecliptice aliquid subintelligit. Ioann. 2. Erant sex hydriae positae secundum purificationem Iudaeorum. id est, secundum Iudaicum morem lavandi et purificandi se. Aliquando significat IN, AD, seu causam finalem: aliquando causam efficientem. 1. Petr. 1. Dilectis secundum praenotionem Dei. id est, ex, vel ob. Marci 1, Secundum potestatem etiam spiritibus impuris imperat. id est, pro potentia, vel potenter. 2. Corinth. 1. Aut quae consulto, secundum carnem consulto. id est, ex levitate et vanitate carnali. Sic supra Secundum manum regiam: id est, pro vel ex liberalitate et opulentia regia. Sic Zacharias Lucae 1, Secundum quid cognoscam illud? id est, ex quo. Sic apud Paulum, Secundum gratiam, secundum debitum: pro, ex gratia, ex debito. Sic Roman. 1, Secundum spiritum. id est ex spiritu, vel per spiritum, seu spiritu sanct:ificante est probatus aut demonstratus. ¶Denotat IN, vel PER, seu tempus: Matth. 1, Haec eo cogitante, ecce angelus apparuit ei secundum somnum. id est, in somnis, seu per somnium. Significat et distributionem: 1 Corinth. 14. Prophetae secundum duos aut tres loquatur. id est, bini aut terni, nempe non simul, sed alius post alium. Sic posset accipi de quadam occulta distributione temporis, quod angelus Ioann. 5 dicitur secundum tempus descendisse in piscinam. id est, certis quibusdam temporibus. Secundum substantivo additum, aliquando adiectivum exprimit. Roman. 2. Iudicium Dei secundum veritatem est. id est, verax et iustum. Rom. 8. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. id est, carnales et spirituales. 1. Pet. 3, Cohabitare uxori secundum scitatiam. id est, scienter, intelligenter. Roman. 2, Qui secundum patientiam. pro, patientibus in bono opere, [?: ] perseverantibus. 1. Corinth. 10. Videte Israelem secundum carnem. id est, carnalem. id est, qui nati sunt Israelitae, et externa professione. Secundum legem debet mori: Ioann. 19 pro, secundum quod lex pronunciat. Sic Exodi 21, Secundum iudices dabit id est, secundum pronunciata aut iudicium iudicum, vel secundum eorum decretum. Spiritus intercedit secundum Deum pro sanctis: Rom. 8. id est, secundum voluntatem Dei, prout Deo gratum acceptumque est. Rom. 14, Non secundum charitatem ambulas. id est, secundum praescriptum aut regulam charitatis, prout charitas, praecipit. Sic Rom. 15, Sapere secundum Christum IESUM: id est, prout Christus IESUS postulat ac praescribit. Neminem novimus secundum carnem. Quod si etiam cognovimus Christum secundum carnem, nunc tamen non amplius novimus: id est, neminem de externis et humanis dotibus, aut omnino propriis virtutib. admiramur, et a nemine carnalia bona captamus: quinetiam licet olim Apostoli externam personam et opera magnificaque gesta Christi admirabantur, eumque sic fore terrenum Dominum sperabant, sicut et nos omnes Iudaei talib. somniis nobis blandiebamur, putantes Meschiam perpetuo apud nos ac nobiscum mansurum esse, et ab eo magna quaedam huius vitae commoda expectabamus, ignorantes eius verum ac spirituale regnum efficaciamque: tamen nunc omnes nos doctores longe aliter affecti sumus, et aliter de Christo sentimus, aliaque bona ab eo expectamus. Deponere veterem hominem secundum priorem conversationem: Ephes. 4 id est, viventem et agentem pristino more perversae vitae. vel veterem hominem una cum suis operib. aut priori illa prava conversatione. Eadem vis est saepe particulae IUXTA. Mich. 7, Iuxta dies antiquos, iuxta dies egressionis tuae i. ut olim, ut tempore exitus ex Aegypto. Excitabit super eum flagellum, iuxta plagam Madian. id est, ut olim Madianitas afflixit. Dedi tibi annos iniquitatis, iuxta numerum dierum, Ezech. 4. pro, tot tibi dies ad istud opus iacendi attribui, quot illi annis peccaverunt. Facere iuxta omnia quae praecepta sunt a Deo. id est, ea ipsa omnia quae praecepit Deus. Exodi 29, 32. Num. 9. Deuter. 7, Iuxta omne quod egressum est ex ore suo faciet. id est, quicquid egressum est, aut quicquid voverit. Iuxta tempus cras tertiae: pro, hoc ipso tempore cras aut perendie. 1. Sam. 20. Sic Gen. 18, et Rom. 9, Iuxta tempus hoc revertar, et erit Sarae filius. id est, circa hoc anni tempus. Christus enim adhuc existentibus nobis infirmis, iuxta tempus pro impiis est mortuus. Rom. 5 id est, cum ante conversionem essemus infirmi, atque adeo impii. Alii coniungunt tempus cum morte Christi, quod Christus suo tempore, nempe a patre praeordinato, sit passus. Sed ad exponendam vim argumenti illud magis faciet, ut dicatur mortuus eo tempore, cum nos adhuc eramus infirmi, et eius hostes, ac impii. Non enim hic agitur de tempore praestiti promissi adventus aut passionis Christi: sed quod ille ante omnem nostram pietatem sit pro nobis mortuus, unde ingens eius dilectio, ac Dei misericordia elucescat, sicut mox sequitur, Cum adhuc essemus peccatores. Secundo primum Sabbatum. Lucae 6, exposui supra in voce SABBATUM, et etiam in voce PRIMUM.

SECURIS gloriatur contra secantem: videtur fuisse olim Israelitis proverbialis locutio. Hac locutione Isaiae 18 redarguit Deus insolentiam Assyriorum, qui sibi suaeque industriae tribuebant illas victorias, quibus Deus per Assyrios afflixerat, punieratque Iudaeos et alias gentes. Omnia enim grandia opera non instrumento, sed causae efficienti, seu instrumentum moventi tribuenda sunt. sicut Christus inquit: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris caelestis loquitur per vos. 1 Reg. 6 est, non esse auditum malleum, aut securim, aut ullum instrumentum ferreum in extructione templi: quia nempe omnia fuerant iam antea secta et praeparata, ut solum collocatio aut compositio praeparatarum partium sive lapidum, sive lignorum superesset. Securis ad radicem arboris posita est, itidem proverbialis locutio fuisse videtur. Significat autem imminere alicui extremum exitium. Sumpta autem est haec similitudo aut metaphora a caesoribus lignorum, qui alias tantum ramos abscindunt ex arboribus, truncum relinquentes ut porro ligna ferat: alias ad imas radices truncum succidunt ut supra in voce RADIX et RAMUS dictum est. Sic enim et Deus alias tantum castigat servato toto corpore populi: alias aliquem hominem, civitatem aut gentem funditus extirpat.

SEDERE, ישב Iasab, significat etiam habitare, manere, aut esse, seu existere. Novum Testamentum utitur verbo sedendi, κάθημαι . Psalmo 55, Audiat Deus, et affligat eos, et sedens ab initio. id est, qui semper fuit, aut etiam semper iudicans sedit. Lucae vigesimoquarto: Vos sedete in civitate Hierusalem, donec induamini virtute ex alto. id est, manete hic. Sic Christus, oraturus in suo agone, dicit Apostolis: Vos sedete hic. id est, manete. Lucae vigesimoprimo: Dies ille ut laqueus invadet omnes sedentes super faciem terrae. Quod ad improprias significationes attinet, illae ferme tantum ex additis vocibus habentur: prout enim illae sunt, ita iam in bonam, iam in malam partem verbum hoc accipitur.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.