Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 66 --

107/108 pravus intellectus secum attulerit. Sed de hoc fonte Papisticorum errorum plures hoc tempore luculenter disserverunt, praesertim autem Lutherus super Galatas, et alias saepius. Ex hac vero significatione venit phrasis, Vivere et ambulare secundum carnem aut spiritum. Rom. 8. Si secundum spiritum, non secundum carnem vixeritis. item, Opera carnis. item, Caro concupiscit contra spiritum, et spiritus contra carnem. Ubi autem carni spiritus opponitur, significat Spiritum sanctum in homine existentem, et simul novum hominem per Spiritum sanctum in nobis regeneratum. Gal. 5. ubi etiam opera carnis enumerantur. Desideria carnis, Eph. 2. In carne esse. Rom. 7 et 8, significat idem quod renatum non esse, et secundum corruptum hominem agere ac vivere. Gal. 2, In carne vivere, significat hanc mortalem vitam vivere, Hinc etiam locutio Carnalem esse, 1. Cor. 1. Et, Quae carnis sunt quaerere. Ponitur etiam hoc generale nomen synecdochice pro pudendis: ut, Caro asini caro eorum, Ezech. 23. Sic et Levit. 15 accipitur: Cum semen de carne eius defluet. Phrases porro hinc variae oriuntur: ut, Esse carnem et sanguinem alicuius: de summa cognatione. ut Genes. 20, Os meum et caro mea. Et 37, Frater noster et caro nostra est. Sic 2. Sam. 19, Fratres mei estis, os meum et caro mea estis: pro, cognatio et consanguinei. 2. Sam. 5, Os tuum et caro tua sumus. 1 Paral. 11. Iud. 9. sic et Germani dicunt, Der herr hatt sein fleisch und blut verrahten, etc. Esa. 48, A carne tua ne abscondas te: id est, ne desinas tuis benefacere. Paulus dicit, se velle provocare ad aemulationem carnem suam: id est, Iudaeos gentiles suos, et cognatos. Vicinum huic significationi est, sed tamen multo ἐμφατικώτερον , quod de viro ac muliere dicitur, quod duo erunt in carne una: id est, summe cognati, aut etiam facient constituentve quasi unum hominem: veluti si unus solus non sit plenus ac integer homo. sicut et Gen. 1. dicitur Deus creasse hominem aut Adamum ad imaginem suam, bis in singulari repetens. et mox tertio subiicit, veluti exponens illum unum hominem, inquiens: Masculum et feminam creavit eos. In hunc sensum videtur et illud Ephes. 5. dici, quod simus caro de carne, et os de ossib. Christi: licet multo arctius et magis mysticum vinculum cognatioque nobis cum Christo esse intelligenda est, quam ipsemet Paulus maximum mysterium esse pronunciat. Venisse in carnem Christus dicitur 1. Iohan. 4. id est, homo natus esse: sicut supra de humanitate hoc vocabulum saepe accipi diximus. Carnis interitus. 1. Corinth. 5, Tradidit eum satanae ad interitum carnis, ut spiritus salvetur: significat externam infamiam, quae ei apud Ecclesiam Dei exoriebatur: et praeterea afflictionem, quam ei satan erat iusto iudicio Dei irrogaturus: vel etiam, ut eius securitas et carnalis Adamus nunc in eo regnans, legali excommunicationis fulmine et mala conscientia excarnificetur. Nosse aliquem secundum carnem, est alicuius carnales dotes, dignitatem aut externa opera mirari, aut etiam carnali affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas carnis, aut nativitatis ex ea, damnatur Iohan. 1. quo significatur, humanum conatum, studium ac proaeresin, et propositum, non efficere vere spirituales homines, iustos, ac haeredes vitae aeternae: sicut ii putant, qui ex viribus humanis per crebras actiones habitum virtutum, indeque iustitiam coram Deo, et denique filialitatem et felicitatem aeternam educere aut gignere conantur. Verum de hoc loco agitur in voce Voluntatis, quam supra in Beneplacito exposui, et postea etiam in Nascor aliquid dicam. In carne esse, et tamen non secundum carnem ambulare, 2. Cor. 10. pro, in corporali quidem vita vivere, non tamen corruptae carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum. Carnem Christi comedere, et sanguinem bibere Iohan. 6. est credendo beneficiis passionis frui. Caro ibi metaleptice pro eius effectibus aut fructibus accipitur. At corpus eiusdem in verbis Coenae proprie accipiendum est, ut in libello cui titulus Fidelis admonitio, ostendi. Carnem alicuius comedere, extremae crudelitatis habetur. Iob. 13. 19. Esa. 9, Unusquisque carnem brachii sui vorabit. Sic etiam apud Homerum Iupiter Iunoni obiicit, quod si posset, devoraret Troianos crudos. Caro rotarum plena erat oculis, Ezech. 10: id est, corpus, aut essentia. Caro non prodest quicquam. Ioham 6. Cyrillus et Augustinus intelligunt de carne Christi tantum carnaliter, ac sine fide manducata: Chrysostomus vero de nostra carnalitate, res divinas non percipiente: quam esse veriorem interpretationem, abunde infra in voce QUOMODO exponetur, ac probabitur. Carnis et oculorum concupiscentia, 1. Iohan. 2. Omne quid est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et fastus vitae: ubi caro terrenum hoc corpus, totumque hominem terrena tantum commoda et voluptates captantem denotat. Vos secundum carnem iudicatis, Ioh. 8, potest intelligi tum de pravae mentis, tum de externae speciei iudicio.

CASTIGATIO pacis nostrae super eum, Esaiae 53: id est, ipse est castigatus, ut nos bene haberemus. Castigatio alio qui saepius pro institutione, saepe et pro punitione ponitur: quoniam illa duo coniuncta sunt. et Graecum proverbium est, Passiones sunt documenta, παθήματα μαθήματα : ut et instituendos saepe castigari sit necesse, et castigatio afflictioque det intellectum parvulis, ut Scriptura loquitur.

CATECHESIS, et κατηχέω , vox tum in Sacris literis, tum et in primitiva Ecclesia valde usitata. Utitur enim ea Scriptura Lucae 1. Act 18. 21. Rom. 2. 2. Corin. [1.4.] Gal. 6. Significat autem aliquando simplicem narrationem, sed tamen crebrius inculcatam. ut Act. 21. Ut sciant nihil eorum esse verum, quae de te κατήχηνται , audiverunt. Aliquando autem pleniorem institutionem, praesertim in elementis religionis Christianae: et quidem talem, quae fiat voce, atque adeo subinde reposcente praeceptore aut doctore ab auditore, ea quae antea illi tradiderat. Venit autem a κατὰ et ἦχος , quasi dicas personare aut circumsonare, quod talem institutionem necesse est summa fide et assiduitate tradere. Cicero id pulchre Latina voce initio Officiorum expressisse videtur, cum ait: Utile est tuas aures talibus vocib. undique circumsonari. Est igitur Catechismus, elementaris institutio Christianae religionis, viva voce tradita, ita

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.