Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 592 --

1159 agricolae talia fruticeta excindere solent, nec ea patiuntur, praesertim in utili loco, invalescere. Is. 5, 7, 32, 34, 41, et Prove. 24, describitur ager ignavi, quod sit prorsus contectus spinis, vepribus, et urticis. Spinarum exustio ob varias causas celebratur, ac illarum similitudine malorum castigatio denotatur, sicut et supra dixi. Isaiae 33, Erunt populi exustio calcis, ut spinae eradicatae igni exurentur. Poenae ac exitium Assyrii exercitus praedicuntur: quia sicut spinae radicitus extirpatae aut erutae, mox in cumulum aggregantur et exuruntur: sic et illi brevi sint perdendi. Nahum 1, Quia spinae perplexae et humore suo humectatae consumentur sicut stipulae prorsus aridae. Praedicitur ibi subitum ac plenum exitium: sicut stipulae aridae facile citoque exuruntur, et spinae perplexae, quae sua humiditate, quam illa densitate contra aestum solis tuentur, prorsus concreverunt. Tales enim spinae vehementer ardent ob multas causas, quia ibi est magna densitas tenuium ramusculorum: quia ventus eo folia colligit et compellit, quae ibi postea haerent: quia ibi etiam ob humiditatem terrae in illa densitate herbae crescunt maiores, quae cum nequeant a pecudib. depasci, ibi tandem exarescunt. Quare maxime idonea materia incendio est. Psal. 118, Circumdederunt me sicut apes, extincti sunt sicut ignis spinarum. id est, subito prorsus extincti sunt, cum grandia minarentur. Nam sicut ignis spinarum subito crescit, ac fit maximus, et strepit horribiliter, sed mox consumpta illa tenui materia interit: sic et impii. Ob talem naturam subiti incendii spinarum, mirabatur Moises quoque Exodi 3, quod ille ignis tam diu duraret, eoque statuit aliquid insuetum ac praeternaturale esse, accedensque propius conatur explorare. Iter pigrorum dicitur spinis sepitum, aut impeditum: sed rectorum esse planum, Proverb: 26. Sic Oseae 2 minatur Deus, se viam Iudaeorum discursantium precatum opem ab impiis, spinis obsepturum. id est, impediturum ac praeclusurum. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas: Hier. 12. videtur dici de pessimis Israelitarum fructibus, quos protulerunt audito bono Dei verbo a veris Prophetis: sicut et Deus queritur Isaiae 5, se bonam vitem plantasse, et tamen pessimos fructus provenisse. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Sic ineptit Vulgata et Graeca, Psal. 31. sed in Hebraeo manifeste habetur, Convertus est humor meus in siccitates aestivas.

SPIRITUS vox latissime patet in Sacris literis, plurimasque ac diversissimas locutiones non parum obscuritatis habentes gignit: quas omnes (ut poterit fieri) primum veluti cursim recitabimus, quomodo tum in veteri Testamento, tum in Evangelistis, tum denique et in Apostolicis scriptis usurpentur, aut intelligendae sint. Deinde aliquanto accuratius haec vox ex Hebraea lingua explicabitur. SPIRITUS. I. In genere totam essentiam divinam, tribus personis distinctam, denotat. Ioan. 14, Spiritus est Deus: id est spiritualis essentia. 2. Cor. 3. Dominus autem spiritus est.

II. Peculiariter tertiam personam divinitatis denotat, hocque aut 1. Simpliciter, sine epitheto: Num. 11. Cum requievisset in eis spiritus, prophetaverunt. Cap. 14. Cum Caleb fuit alius spiritus, ut sequeretur me. Ezec. 2. Ingressus est in me spiritus. Et cap. 3. spiritus levavit. Ibidem, Ingressus est in me spiritus. Et cap. 8, Elevavit me spiritus. Actor. 10, Petro cogitanti de visione, dixit spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge et descende cum eis. Actor. 18. Spiritus cogebat Paulum, ut testificaretur Iudaeis, IESUM esse Christum. Matt. 4, Ductus est in desertum a spiritu. Matth. 22, David in spiritu vocat eum Dominum Ioan. 3, Quod natum est ex spiritu, etc. Ioan. 7, Nondum erat spiritus datus. 1 Cor. 2. Spiritus scrutatur arcana Dei. Gal. 3. Utrum ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? 1 Petr. 4. Spiritus super vos requiescit. 1 Ioan. 3 et 4. De spiritu suo dedit nobis. Autor epistolae Iudae: Hi sunt qui segregant animales, spiritum non habentes. Apocal. 2, Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Eccles. 2, [?: A- ] cum epitheto, quod vel ab essentia, vel ab officio [?: ] effectib. eius desumitur: ut Spiritus meus, Gen. 6. Non rixabitur spiritus meus cum hominibus in perpetuum Isa. 30. Ut ordiremini telam, et non per spiritum mei Isa. 42. Dedi spiritum meum super eum. Isa. 44. Effundam spiritum meum super omnem carnem. Zach. 4 Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. Spiritus Elohim: Gen. 1, Spiritu Elohim incubabat aquis. Gen. 41, Iosephus spiritu Elohim plenus. Exod. 31, Implevit eum spiritu Dei. Num. 24, Irruit in Balaam spiritus Dei. 1 Reg. 10, Irruit super eum spiritus Elohim. 1 Reg. 11, Insiluit spiritus Elohim in Saul. 1 Reg. 19, Factus est spiritus Elohim super nuncios Saul. 2 Paral. 15, 24, Ezech. 11, In visione in spiritu Elohim. Spiritus Adonai, Iehovae: Iud. 6, Spiritus Domini induit Gideon. Iudic. 11, Factus est super Iephte spiritus Domini. Iud. 13. Coepit spiritus Iehovae esse cum Simsone. Iud. 14. Irruit spiritus Iehovae in Simsonem. 1 Reg. 10. Insiliet in te spiritus Iehova. 1 Reg. 16. Spiritus Iehova recessit a Saulo. 2 Reg. 22. Spiritus Domini locutus est per me. 3 Reg. 22. Me ne igitur dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? 1 Par. 12. Spiritus Domini induit Abisai. Isa. 11, Requiescet super eum spiritus Iehova. Isa. 34, Spiritus Domini ipse congregavit ea. Isa. 61. Spiritus Domini Dei super me, ob id me Dominus Is. 63, Spiritus Domini ductor eius fuit. Ezech. 11. Irruit in me spiritus Iehova, et dixit ad me, Loquere. Mich. 3, Plenus sum virtute spiritus Iehovae. Spiritus dcorum sanctorum. Dan. 4. Spiritus deorum sanctorum in te est. Item cap. quinto. Spiritus τοῦ κυριοῦ , Domini: 2 Cor. 3. Spiritus τοῦ θεοῦ , Dei: Matth. 3. Vidit spiritum Dei descendentem. Matth. 12, Ego in spiritu Dei eiicio daemones. Rom. 8. 15. 1 Cor. 27. 1 Thes. 4. Ioan. 3 et 4. Spiritus ex Deo: 1 Cor. 2. Spiritus Patris: Matth. 10. Spiritus filii Dei: Gal. 4. Spiritus christi: Rom. 8, et 1 Pet. 1. Spiritus sanctus: Psal. 51, Spiritum sanctum tuum ne auferas a [?: ] Isa. 63, Posuit in medio eius Spiritum suum sanctum. 4 Esd. 1. Immitte in me Spiritum sanctum. Matt. 1, De spiritu sancto est. Matt. 12. Qui dixerit verbum contra spiritum sanctum. Sic Luc. 1, 2, 4 Ioan. 7, 14, 20. Actor. 1. Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vobis. Actor. 2, Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Sic et Actor. 8, 10, 13, 15, 16, 19. et 1 Pet. 1 1 Iohan. 5 Et in epistola Iudae. Habet autem id nomen et propter substantiam, et propter officium. Est enim eius substantia, sicut et caeterarum personarum divinitatis, sanctissima: deinde est sons sanctitatis, afferens sanctitatem, hoc est remissionem peccatarum, et efficiens sanctos motus in cordib. credentium. Spiritus bonus: Psal. 143. Spiritus tuus bonus deducat Dictus est autem sic, ad differentiam mali spiritus. Spiritus gratiae: Zach. 12. Spiritus precum: Zach. 12. Spiritus sapienter et intellectus: Isa. 11. Spiritus sapientiae et revelationis: Ephes. [?: ] . [?: ] vera Dei agnitione Ecclesiam ornat. Spiritus [?: ] et fortitudinis: Isa. 11. Spiritus sapientiae et timoris: Isa. 11. Spiritus timoris Domini: ibidem. Spiritus potentiae, dilectionis et sobrietatis: 2 Tim. 1. Spiritus veritatis: Ioan. 14, et 16: quia vera de Deo doctrinam custodit, et sinceros Ecclesiae ministros subinde excitat, et corruptelas arguit atque destruit habitur etiam in iis locis atque pectorib. ubi veritas caelestis regnat: abest vero a mendaciis sive Ecclesiast. sive politicis, et abhorret coetum malignantium. Spiritus sanctificationis: Rom. 1, Secundum spiritum sanctificationis. Spiritus adoptionis: Rom. 8 quia testatur nos esse filios Dei in Christo adoptatos ¶ Sunt autem et aliae appellationes, quib. spiritus sanctatis scripturis, omisso spiritus nomine, notatur: quis hoc [?: ] breviter enumerasse non alienum fuerit. Appellatur [?: i- ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.