Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 599 --

1173 foetores abstergere et amovere. Stercus, Philip. 3. Vide supra Reiectamentum.

STERILIS, quae non gignit. Psal. 113. Ipse ponit sterilem in domum seu familiam, matrem filiorum laetantem, seu ut sit mater: id est, qui efficit, ut quae prius erat sterilis et orba, habeat amplam familiam. Dicitur etiam Ecclesia sterilis, Isaiae 54. quia non propagatur vel carnali nativitate, ut gentes: vel armis, ut regna. Vel quia initio praedicante Christo, valde paucos habuit filios: cum interim Synagoga in servitutem generans multos haberet. Reddiderunt sterilitatem animae meae, vel orbitatem, Psal. 35. i. privare me sunt conati ipsa vita.

STIGMATA Domini circumfero in corpore meo, Gal. 6. quod (si Funigeris credendum est) Paulus de sancto Francisco, et de eorum Regula prophetavit. Verum vetustiores intellexerunt, quod sicut olim domini suos servos, praesertim fugitivos, suis quibusdam stigmatibus notare solebant, ut facile agnosci possent, nemoque eos pro suis vendicaret: sic etiam Paulus dicat, se et cruce et propagatione Evangelii, et multis aliis notis ita a Christo insignitum, ut omnes eum agnoscere queant, aut etiam cogantur, pro fideli servo Christi: eoque merito calumnias suas contra eum omittere deberet.

STILLARE, נטף nataph, per metaphoram pro docere: sicut et ירה iara pluere ponitur: sive ob eam similitudinem, quod utrunque de caelo veniat: sive potius, quod utrunque minutatim influat. Singulos enim terminos autres, seu singulas sententias una vice proponimus auditori. Sive denique, quod perin de utrunque rigat ac foecundat suum subiectum, pluvia terram, et doctrina hominem aut animam eius. Sic et in Isaia comparat Deus doctrinam suam pluviae et nivi, solum riganti ac foecundanti. Vicina est huic Latina metaphora, Iob 29, Post verbum meum non iterabant, sed super illos stillabit sermo meus. Crebro admodum etiam de doctrina Dei minante ac accusante dicitur, Ezech. 20 et 21. Pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad meridiem. id est, denuncia illis minas ac poenas Dei. Amos 7. Ne prophetes contra Israel, neque stilles contra domum Isaac. Mich. 2, Ne stilletis, stillabunt. Et mentitus fuerit, ac dicet, Stillabo tibi pro vino ac sicera. Is erit stillans pro populo isto. id est, talis seductor ac mercenarios parasitus, erit idoneus doctor. Deut. 23 integra similitudo proponitur: Stillet ut pluvia doctrina mea. [?: ] oculum, est lachrymare: Iob 16. Ad Deum stillat oculus meus: subintellige, lachrymas. id est, lachrymans queror, et invoco Deum. Isaiae 40, En gentes sicut stilla situlae, et ut pulvis tenuis staterae reputantur. id est, pro re minima, ut est a quae gutta de vasculo pleno aquae alicubi circa fundum exterius dependens. [?: ] etiam dicitur furor et maledictio Dei super aliquos itidem per metaphoram: 2 Paralip. 12, Neque stillabit foror meus contra Ierusalem. id est, non diu durabit, aut non ultra poenas suas super illos caelitus, velut tristem quandam pluviam aut stillicidium demittet. Sic Daniel. 9, Propterea stillavit super nos maledictio. Sic supra in verbo Pluere ostendi, aliquando etiam in malam partem de poenis accipi solere. Stillationi continuae laceri tecti, comparantur mulieris contentiosae [?: ] , Proverb. 19, Stillatio continua contentiones mulieris id est, res perinde molesta et noxia, atque [?: perstilla- ] est. Sic Proverb. 27, Stillatio assidua in die pluviae mulier contentio sa est. Illyrici habent vulgare proverbium: Cui est domus fumosa, tectum perstillans, et [?: ] rixosa, eum nihil est necesse ire in bellum, satis habet belli domi suae.

STIMULUS, in uno tantum loco, nempe 2. Corinth. 12, aliquid obscuritatis ac difficultatis parit. ubi Paulus inquit, secundum vulgatam versionem, et Erasmi: Et ne magnitudo revelationum extolleret me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Disputari solet, quid significet hic stimulus, seu palus potius: quia in Graeco est σκόλοψ . Multi eo inclinant, quod significet stimulos venereos. Alii de morbis exponunt, ut Aquinas et Hieronymus. Omnino autem, quia erat quiddam quod spiritualem fastum ac opinionem sanctitatis, quasi iam esset plane angelus caelestis, exemptus ac liberatus omnibus naevis humanis, in eo reprimere debuit: necessario fuit aliquid non tantum crucem aut poenam continens, sed etiam aliquid vicinum culpae. Oportuit id idem etiam esse in carne eius: id est. in vetere Adamo. siquidem eum monere debuit de sua infirmitate, aut etiam (ut ita dicam) carnalitate, de qua ipsemet conqueritur. Rom. 7. Eam porro innatam cupiditatem, seu infixum palum carni, Sathan egregie irritare et exacerbare illi solitus est, atque ita ei in suo spirituali curriculo aut vita ignominiosos quosdam colaphos infringere. Facile et ex sequentibus probatur, fuisse spiritualem quandam imperfectionem: quandoquidem Christus denegans ei liberationem ab illa, dicit sufficere ei in hac vita suam gratiam: quae omnem imperfectionem nostram contegat ac condonet, donec ad plenam perfectionem pervenerimus.

STIPULA, duas potissimum similitudines, vel etiam metaphoras gignit: alteram ratione suae levitatis, qua fit ut eam ventus facillime auferat et proturbet: alteram, ratione summae ariditatis, ob quam est incendio obnoxia, citissimeque exuritur. Posterioris exempla sunt Nahum primo, Consumentur veluti stipula ariditate plena. Malachiae quarto, Ecce dies illa venit ardens sicut clibanus, et erunt omnes superbi stipula. Prioris autem sunt haec: Ierem. 13, Ideo dispergam eos tanquam stipulam transeuntem ad ventum deserti. Psalmo 83, Pone eos sicut stipulam coram vento. Sic Isaiae 17, Persecutionem patietur sicut gluma monitum a facie venti, et sicut stipula coram turbine. Iob 41, est alius quidam huius vocis usus: In stipulam vertuntur ei lapides fundae. id est, Beemot non magis laeditur lapide funda proiecto, quam stipula. Vide supra in Palea.

STIPULATIO bonae conscientiae est Baptismus: 1. Pet. 3. Vide supra in Baptismo. In Graeco est ἐπερώτημα , ab ἐπερωτάω , interrogo.

STRUTIO. Vide supra Draco, cui voci crebro adiungitur.

STUDIUM solent vertere vocem Hebraeam אללות alila et Maelal. Significat autem haec vox alias animi ardentem intensionem in aliquid, sicut ferme etiam Latini hac voce utuntur. Hoseae quinto. Non dant studia sua, ut revertantur ad Deum suum: quoniam spiritus fornicationum est in medio eorum, et Deum non cognoverunt. Aliquando significat mores, ipsas actiones et opera. Psalmo 9 et 106, Annunciate inter gentes studia eius. Sic Psalmo 77. Et in operibus eius meditabor. Sic de hominibus. Psalmo decimoquarto, Contaminaverunt, corruperunt opus. id est, actiones ac vitam. Nonnunquam significat dolos ac fraudes aliquas: quod solet Vulgata vertere adinventiones. Deuteron. 22, Et ecce ipse proposuit adinventiones verborum, dicens: Non inveni filiam tuam virginem. Sic 1. Sam. 2, Non stabiliuntur studia improborum. id est, prava opera, consilia. Aliquando denique ipsa opera externa. Deuter. 28, Propter malitiam studiorum tuorum, quibus me dereliquisti. i. propter nefaria opera.

STULTICIA vox, sicut et res ipsa, latissime patet: quandoquidem vere dicitur, stultorum esse omnia plena, et stultorum esse infinitum numerum. Solent autem interpretes, tres potissimum voces hoc nomine transferre: nempe נבל nabal כסיל chesil et evil: quae ratione

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.