Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 642 --

1259 iuramentum constanter adimplebit. sicut et alibi inquit: Iuravit, et non poenitebit eum. Sic Psal. 89, Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, quas iurasti in veritate? Misericordiam et veritatem subtrahere ab aliquo, Gen. 24, Misericordiam suam et veritatem suam non subtraxit â Domino meo: id est, misericordiam ac beneficentiam promissam meo hero Abraamo constanter praestitit. Sic Psal. 89, Misericordiam autem meam non auferam ab eo, neque mentiar in veritatem meam. id est, nihil faciam contra promissiones meas, sed eas fidelissime praestabo. Veritatem voluisti in renibus, Psal. 51. id est, veritatem occultam exigis, ut simus intus in corde nostro veraces sinceri et incorrupti, veraque ac iusta agentes et sentientes. Alii, veritatem occultam seu mundo ignotam de totali corruptione hominis, diligis ac doces tuos. Veritas (ut et supra monui) saepe veram doctrinam ac religionem significat. Sic Christus dicit Iohan. 17, Pater sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas, etc. Iohan. 8. Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit. Eodem modo per sermonem Dei dicuntur mundari credentes, Iohan. 15. Sic 2. Pet. 2 dicitur ab impiis via veritatis blasphemari: id est, vera doctrina. et 2. Cor. 13 inquit Paulus, se posse aliquid pro veritate, contra veritatem verô nihil. Vera aliqua res dicitur, quia eo nomine proprie appellari solet, ac simpliciter et per se suaque natura talis censeri: ut verus homo, vera arbor, vera vitis ad discrimen simulati pictive hominis, aut qui quoquo modo aut respectu homo dici posset. Sed longe diverso modo Vera aliquando aliqua res dicitur, quae vere bona ac solida est, vere solideque suum effectum praestat, ad discrimen eorum quae tantum nomine, specie umbraque quadam sunt quod esse censentur. Sic Christus dicitur vera lux, non quod id nomen ipsi proprie conveniat aut tribuatur, qui tantum metaphorica quaedam lux est, verum ratione suae nativae spiritualisve lucis: et non tantum collatione istius terrenae ac corruptibils lucis, sed etiam collatione verorum doctorum, qui non sunt perinde plena ac perfecta lux, idque ex se ac originaliter. Sic se suaque beneficia appellat verum panem, eo quod ille vere solus spiritualiter satiet ac vivificet: cum iste communis panis sit tantam umbratile quid, quod ad breve tempus utcunque hanc mortalem vitam fulcit. Idem, eademque ratione dicit se esse veram vitem: id est, vere ac solide foventem suos spirituales palmites. Alioqui communi more veram vitem istam, viniferam vitam diceremus, cui id nomen proprie attributum est. Sic aeterna vita vocatur vera vita, ad discrimen huius umbratilis vitae, quae tantum specietenus vita est, non autem reipsa. Eadem ratione etiam Epistola ad Hebr. vocat illud caeleste tabernaculum, Sacerdotium et Sacrificium Christi, verum tabernaculum: ut ostendat, Leviticum tabernaculum sacerdotium ac cultum non esse ipsas veras res, sed tantum umbram rerum futurarum Oseae 4. Lis est Domino cum habitatoribus terrae, eo quod non sit veritas, misericordia ac cognitio Dei in terra: sed maledicere, mentiri, occidere, furari et moechari. id est, omnis generis impietates ac scelera passim et promiscue grassantur. In veritate, saepe idem valet quod vere aut verum. Matth. 22, Viam Dei in veritate doces: i. vere, aut veram. Sic Marc. 12. Magister in veritate dixisti. i. vere. Act. 10, In veritate deprehendo, quod Deus non sit acceptor personarum id est, vere. Pertinet hoc ad Hebraismum, quod nomen substantivum per praepositionem IN verbo aut nomini adiunctum vim adiectivi aut adverbii exprimat. Adorare in Spiritu et Veritate, Iohan. 4. est, colere Deum secundum veram religionem ac cognitionem, sincere ac ex animo, verisque, non hypocriticis cordis motib. cuiusmodi ii sunt qui sunt Spirituales, aut a Spiritu S. excitati. Opponitur igitur cultus internus externo, fidei ac cordis cultus operi operato, et denique serius ac sincerus hypocritico: quas tres pessimas proprietates habet pharisaeorum et omnium hypocritarum religiositas. In veritate non stetit Satan, Ioan. 8. i. in fidelitate erga Deum, et bonitate inditae imaginis Dei. Spiritus veritatis, et spiritus mendacii inter se opponuntur. Spiritus S. dicitur Spiritus veritatis, Ioa. 14. 15, 16, quia nos doceat omnem veritatem [?: - ] doctrinae et vitae, docendo et regenerando, ac omnibus horis nos regendo, ac salutaria et Deo accepta proponendo. Contra Satan dicitur non perstitisse in veritate, .i. in debita fidelitate erga Deum, in vera Dei agnitione et celebratione, et omnino in veris bonis Dei ac naturae integritate, seu in imagine Dei, ad quam conditus fuit ab initio. Nec tantum ipse non perstitit in veritate, sed etiam alios secum traxit ex veritate in mendacium: i. ex fidelitate Dei ad infidelitatem, ex vera sententia ac celebratione Dei in contraria mendacia, ex vera ac solida imagine Dei in imaginem diaboli: et denique effecit, ut tum falsa doctrina, tum et omnis generis scelera, fraudes ac mendacia totum terrarum orbem oppleverint Ro. 1. Palam fit ira Dei de caelo adversus omnem impietate et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent Quid sit veritatem in iniustitia detinere, mox ipsemet Paulus exponit, primum indicans quid sit illa detenta aut captivata veritas: deinde, quid iniustitia. Veritatem definit duob, versiculis, esse illam Dei cognitionem quam, Deo patefaciente, considerando ex operib. ac creatione quotidianaque experientia illam primam omnium rerum causam, eiusque omnipotentiam ac divinitatem cognoverint. Porro captivationem eius cognitionis in iniustitia, exponit esse, quod homines illam agnita primam causam, aut Deum non coluerint, ut Deum [?: --- ] oportuit: non glorificaverint eum, neque ei gratias egerint ut par fuisset: sed immutato cultu eius, creaturas et [?: -- ] tuas earum pro vero Deo coluerint. Sed de hoc loco aliquid dixi in Resolutione disputationis Ienensis in Libero arbitrio et originali peccato. Esse ex Veritate, et ex verbo ac Spiritu genitum, eoque amatorem esse veritatis Io. 18. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Sic alibi: Qui ex Deo est, audit nos. Rom. 3. Si enim veritas Dei in meo mendacio exuberavit in ipsius [?: gloria-- ] Dei, me arguentis et accusantis veracitas abundantias enituit, aut illustrata est. Sic Rom. 15, Iesus Christus fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret. Veritas igitur, ibi quoque est veracitas. In Galatis aliquoties veritas Evangelii pro puritate ponitur. Gal. 2, [?: Quib-- ] ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii permaneret apud nos. Non recte incedebat ad veritatem Evangelii: Galat. 2. et porro 3. Quis fascinavit vos, ut non obediretis veritati? i. ut non permaneretis in veritate aut puritate doctrinae Evangelicae? Ephes 1, [?: -- ] audissetis verbum veritatis. id est, concionem de vera religione. Sic 2. Thess. 2, Non habuerunt charitatem veritatis: id est, studium purae doctrinae. Philip.1 Per speciem aut praetextum Christum praedicare, est, non bono pioque animo eum praedicare. contrarium est, per veritatem: id est, sincere, serio ac ex animo, ut statim initio veritatem accipi ostendi.

VERMIS, permetaphoram significatrem vilissimam, contemptissimamque, et quae hominibus [?: nau---- ] moveat. Sic Psal. 22, Christus dicit se esse vermem, non hominem: quem videlicet quivis contemnat ac conculcet, abomineturque. Sic et de piis, qui plerunque abiectissimi sunt, dicit Daus Is. 41: Noli timere vermis Iacob. Sic et Iob 25. Deinde itidem per metaphori significat perpetuum cruciatum: quia vermis tum in signa tum etiam in animalib. (sicut crebro claudicantium [?: ---que ] des invadunt (perpetuô rodit et absumit. Is. 66. et [?: --- ] 9: Ubi vermis eorum non moritur, nec ignis extinguitur.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.