Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 644 --

1263 omnia necessaria significat. Isaiae 3, Vestimentum est tibi, sis princeps noster. Et mox: Nolo esse princeps, quia in domo mea non est panis aut vestis. id est, tu potes nos alere, et sustinere sumptus belli, tu sume principatum. Quod ille negat se posse et velle praestare. Sic mox sequenti capite dicunt septem mulieres ad virum unum: Panem nostrum comedemus, et vestimento nostro induemur, sis tu maritus noster. Vestis violentiae contegit eos: Psal. 73: potius puto significare, quod sint armati et onerati violentia, quam quod dicantur vestiri et ali partis violentia. Vestis dicitur ascendere super aliquem, qua quis induitur. Levit. 19, Vestis diversarum specierum non ascendet super te. Ruth. 3, Pone vestes tuas super te. Quid sit Vestis nuptialis, quae hypocriticis Christianis desit, Matth. 22, ac propterea damnentur, quaeri solet. Exponere autem et solvere hoc dubium videtur Paulus Gal. 3, docens, vestem nostram qua coram caelesti patre formosi et accepti simus, esse ipsummet filium Dei. inquit enim, omnes filii Dei estis, quotquot credidistis. Nam quicunque baptizati estis, Christum induistis. Ostendit ergo Apostolus, vestem illam filialem aut nuptialem qua coram Deo subsistere possimus, esse, vere per Christum esse cum patre caelesti reconciliatum. Quae hypocritis deest, qui non vere Christi meritum per fidem apprehendunt, quantumvis sint in coetu filiorum Dei, et de eisdem sacramentis verbo ac precibus participent. Similis ferme loquutio est Apocal. 16, Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et conspiciantur verenda ipsius. Porro quomodo tegantur, et non cernantur, ac imputentur nobis turpitudines aut peccata nostra, exponit Paulus Rom. 4, ex Psal. 32. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et tecta peccata. Forte autem istae phrases sumptae sunt ex illo mirabili opere Dei, qui Adamum et Hevam nudos existentes, mactatae ovis aut agni Christum signantis pelle contexit, ne amplius nudi essent, eorumque turpitudines cernerentur. Sic etiam Apoc. 3 Christus arguit homines turpissimae nuditatis, ac miserabilis paupertatis, eisque offert aureas vestes et ornamenta, quibus ut se induant hortatur. Hinc etiam intelligi potest, quod Paulus 2. Cor. 5 inquit: Si modo induti, non nudi reperiemur. id est, si tamen hic per Christum iustificati ac renovati deprehendemur. Vide supra Nudus, et Induo.

VETUS, et Vetustus, suas quasdam loquutiones habent. Levit. 26 dicitur: Comedetis vetus inveteratum, et vetus propter novum exportabitis. id est, tantopere abundabitis fructibus terrae, ut non possitis eos absumere, donec inveterascant et semicorrumpantur: imo ut etiam eos exportare et eiicere cogamini, quo sit locus novis fructibus. Isaiae 65, Opus manuum suarum ad vetustatem perducent electi mei. id est, suis rebus fruentur pacifice, donec illas absumant. dicit enim ibidem: Non fiet, ut cum ipsi plantaverint, alius fructibus fruatur: cum ipsi aedificaverint, alius inhabitet, etc. Vetus homo, aut Adam, est totus homo, quantus quantus est, quatenus ex utero matris est natus, crevitque et quatenus omnino naturalibus viribus industriaque profecit, vel in sapientia, vel in moribus ac bonis operibus, atque adeo ipsa etiam religione. Novus contra dicitur, quatenus homo per Spiritum sanctum propter Christum incipit regenerari, iustificari, ac renovari et adoptari, ac quatenus a Deo per Spiritum sanctum regitur. Dicitur autem Vetus homo, quia prior novo est: ut etiam 1. Corinth. 15 cum eo confertur, quia etiam inveterascit ac corrumpitur, quia provenit ex illo veteri primoque Adamo, et ad eius imaginem est genitus: et denique, quia circa hanc veterem carnalemque vitam versatur, agit et vivit. Rom. 6: Illud scientes, quod vetus ille noster homo cum Christo crucifixus est. ut aboleatur corpus peccati, ne amplius serviamus peccato. Ephes. 4: Ut deponatis veterem hominem, qui corrumpitur per voluptates deceptionis, aut deceptrices. Colloss. 3, Ne mentiamini contra vos invicem, exuentes veterem illum hominem cum suis actionibus: sed induentes novum, qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem eius qui condidit eum. Verum de hac re et phrasi supra in voce Hominis dictum est. Vetus fermentum vocatur illa diabolica malitia aut imago Satanae, quae in primo hominis lapsu in hanc sinceram Dei massam infusa, eam [?: ] formavit, ac pervertit totam. Eam igitur malitiam iubet Paulus expurgare ac eiicere ex nobis, 1. Corin. 5 inquiens: Expurgate vetus fermentum, ut sitis [?: ] massa, sicut estis azymi. id est, exuite aut deponite corruptam naturam, ut re ipsa sitis mundi, sicut [?: imp- ] tione mundi estis. Verum de hac re et loquutione supra in vocabulo Fermenti prolixius dixi. Vetus testamentum proprie dicitur illud prius foedus ad montem Synai factum, quod obligavit populum Iudaicum ad observationem totius legis, quodque (teste Paulo) ad servitutem gignit, et habet eas conditiones iustitiae ac salutis, ut dicat: Qui perfectissime fecerit totam legem, vivet in ea: Contra maledictus qui non permanserit in omnibus quae sunt scripta in libro legis. Sed appellatur aliquando Vetus Testamentum etiam prior pars sacri Bibliorum voluminis, ut 2. Corinth. 3 usurpatur. Sed de hoc dictum est in voce Testamenti et Foederis plenius. [?: -tustas ] literae. Rom. 7: Ut serviamus in novitate spiritus, non in vetustate literae. Vetustatem literae vocat Paulus, illam cognitionem religionis, praesertim totius legis, illamque pietatem quam vetus seu non renatus homo potest consequi et praestare: et praestiterunt omnes operarii, praesertim apud Iudaeos, antequam ad veram cognitionem Christi pervenerunt. Vocatur autem La tera, quia tota illa cognitio ac pietas non cordi inscripta est, vel in corde versatur, sed in ipsa litera parum intellecta, et ita sonata sicut psitacus suum χαῖρε aut [?: sal- ] intellectum sonat. Tales sunt, ut Paulus dicit, tantum qualescunque auditores, non etiam factores legis Dicitur vero Vetustas literae, quia tantum vetus homo versatur in ea, non novus: quia etiam est et consistit in illa veteri externaque scriptione tabularum lapidearum, aut chartaceorum librorum: non in scriptione cordis, qua Deus in novo Testamento pollicetur, Ierem. 31. Sed de hac quoque phrasi in voce Spiritus agitur prolixius.

VEXILLUM, signum militare est: tametsi et in pace non raro proponantur vexilla. Exodi 17 Moyses fabricat altare in memoriam, quôd Deus praeceperit a sequentibus Israelitis Amalek deleri. Id altare vocat Dominus Vexillum meum: id est, Dominus adiutor meus nunc et in posterum, contra Amalekitas et alios adversarios. Psal. 60, Dedisti metuentibus te vexillum ad elevandum propter veritatem: id est, dedisti veram religionem ac ministerium, quo nos omnes tui tanquam milites ad vexillum conflueremus: idque fecisti propter veritatem, seu ut nobis promissa praestares. Sic saepe alias signum aut vexillum, et elevatio vexilli, significat doctrinam caelestem.

VIA, per metaphoram plura significat, quibus externa ista via similitudine quadam correspondet: Hebraismos eius superius in Semita, maxima ex parte exposui. Primum igitur denotat doctrinam. Psal. 25: Vias tuas Domine ostende mihi, et semitas tuas doce me: Fac me ambulare in veritate tua, et doce me. Idem quater dicit. Isaiae 2: Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. Psal. 67: Ut cognoscant in terra viam tui et in omnibus gentibus salutem tuam. Sic custodiat vias Iehovae, est obedire praeceptis eius. Psal. 18. Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere. Psal. 119 Idem est, Dirige coram me viam tuam: Psalm. 5: Timotheus vobis in memoriam reducet vias meas in Christo,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.