Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 654 --

1283 sua vi mollique fovitione, qua secundina et uterus maternus fovet inclusum foetum: an vero, quia in vitalibus visceribus affectus sunt, ut sic continens pro contento, seu causa aut instrumentum pro suo effectu ponatur. Constat sane, in magna commiseratione gravissime interna viscera affici, ut non immerito ex illo sensu doloris viscerum, huic nomini significatio affectuum attributa esse videatur. Praeter sensum ac experimentum porro uniuscuiusque in suo corde ac visceribus, sunt etiam multa illustria exempla et loquutiones sacrarum literarum, talem viscerum affectionem indicantia, quale est in primis illud prius indicatum Iosephi, viso fratre Beniamin conturbati, Gen. 43: et illius mulierculae coram Salomone pro filio litigantis, quae putabat fore ut infantulus eius in duas partes dissecaretur. De utroque enim scriptum est, quod fuerint commota aut accensa viscera eorum, Nichmeru rachemau, נכמרו רחמיו . Talia dicta sunt etiam in prophetis, suum dolorem testantibus. Hier. 31: Annon filius preciosus est mihi Ephraim, et puer oblectationum? Ex quo enim loquutus sum cum eo, adhuc recordando recordabor eius. Propterea commota sunt viscera mea super eum, et miserendo miserebor eius, dicit Dominus. Talis in magna compassione aut misericordia viscerum excruciatio etiam Thren. 2 describitur: Intumuerunt viscera mea, effusum est in terram iecur meum, propter contritionem filiae populi mei. Simili forte ratione a sede affectuum ad ipsos affectus, vox σπλάγχνων etiam apud veteres Graecos translata fuit. Nam apud Euripidem in Medea, splanchnon misericordiam significat. Hinc fit verbum σπλαγχνίζομαι , ex intimis visceribus misericordia moveor, magis Sacris novi Testamenti literis et versione LXX usitatum, quam bonis Graecorum autoribus. Isai. 63: Ubi est multitudo viscerum tuorum et misericordiarum? pro, amor ille maximus, et plane maternus, quo prosequebaris olim populum tuum? Luc. 1 legitur, Per viscera misericordiae Dei nostri, quibus visitavit nos exoriens ex alto. id est, per summam ac intimam misericordiam suam, quae ex intimis visceribus suis profecta est. In illis autem visceribus dicitur nos Deus visitasse: id est, impellente eum summa illa interna ac plane materna misericordia: seu etiam visitavit nos beneficiis, tantae misericordiae convenientibus aut correspondentibus. 2. Corinth. 7, Viscera eius abundantius erga vos sunt, dum reminiscitur omnium vestrûm obedientiae, quomodo ipsum cum timore et tremore exceperitis: id est, etiam tanto vehementiore ac ex intimo corde profecto amore vos complectitur. Phil. 1. Testis enim mihi est Deus, quam propense amem vos omnes in visceribus IESU Christi. id est, summa et plane materna benevolentia ac dilectione spirituali, quam Christus in meis visceribus excitavit, et qua vos ob Christum et in Christo toto pectore complector. Phil. 2: Si quae est communio spiritus, si quae viscera ac miserationes, explete laeticiam meam. id est, si ulla vera ac plane materna dilectio est in vobis erga me, praestate quaeso mihi id officium, gratificemini quaeso mihi in hac re pro vestro summo ac tenerrimo in me amore. Colos. 3: Induite viscera miserationis. id est, sitis summo ac plane materno amore erga fratres praediti. In Epist. ad Philem. ter facit mentionem viscerum. Primum dicit, eum refocillasse viscera sanctorum: id est, tum alimento, veste, ac aliis rebus necessariis eorum interna aut ventrem recreasse, tum et animos eorum sua charitate ac humanitate instaurasse. Sic etiam sub finem accipitur, dum petit, ut amanter suscipiendo fugitivum servum suo voto satisfaciat. In medio autem ipsum servum vocat sua viscera: sicut et filium eum vocaverat, quia liberi sunt quasi pars quaedam viscerum matris, utpoteinde profecti: sive sic rem sibi valde dilectam nominat, ut Titus amor ac deliciae generis humani vocabatur. id est, res valde amata. Sic forte Paulus vocat Onesimum viscera sua, i. ex totis visceribus dilectum. Sic Penelope inquit: Viscera nostra, tuae dilacerantur opes. id est, quae sunt tanquam viscera nostra. Claudere viscerae 1. Iohan. 3: Si quis clauserit viscera sua a fratre egentei non vero amore eum complexus fuerit, nec beneficeatiam suam ex dilectione in eum effuderit.

VISIO. Videre verbum supra exposui: nunc sequitur nomen Visio, quod plerunque de prophetica visione accipitur. In Hebraeo est חצן chazon. Solebat enim Deus prophetis suam voluntatem revelans, simul etia quasdam externas species spectandas vel carneis vel saltem animi ac spiritus oculis exhibere. Inde factum est ut ali quando tum illae species visae, tum doctrina adiuncta, tum etiam nonnunquam totius talis liber visionis nomine indicaretur. Sic Isaiae liber incipit hoc titulo: Visio Isaiae, quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Uziae, etc. Sic Liber visionis Nahum: Visio Obadiae: Onus quod vidit Abacuc propheta. Dan. 7: Visiones eatem capitis eius in cubili eius: pro, vidit autem hoc somnium noctu iacens in lecto. Facere visionem cum aliquo: Isaiae 28, Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem. i. infernus nobis apparuit. et promisit pace, sicut et cum morte transegimus: quare nihil est periculi nobis ab eis, sicut prophetae minantur. Intelligere visiones Dei. 2. Par. 26. Quaesivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis visiones Dei, vel intelligentis ad viden-dum Deum. Invenire visionem. Thren. 2, Prophetae eius non invenerunt visionem a Iehova: i. nihil voluit eis Iehova respondere, nec quicquam indicare de tollendis praesentibus calamitatibus. Contrarium est, [?: ] revisionem. Oseae 12, Loquutus sum per Prophetas, et multiplicavi visionem, et per manus Prophetarum prope sui similitudines. Scribere visionem, Abacuc 2. Scribe visionem, et explana eam in tabulis, ut percurrat qui legerit eam: quia ad huc visio ad certum tempus. scilicet complebitur. ubi Visio dicitur prophetia de liberatione piorum, et malorum poenis. Cum non est visio, disci patur populus: Prov. 29. i. cum non adest vera doctrina. docens homines de vero Deo, eiusque voluntate ac [?: ] tu: tum quisque ad sua phantasmata, somnia et errores declinat. In visionibus Dei adduxit me in Hierusale, Ezech. 8. i. divina visione ac spiritu, non corpore, me [?: ] Hierosolymam. Visiones etiam in Novo testamento ferunt. Sic Dominus prohibet Apostolis, ne dicant visionem transfigurationis in monte Thabor. Sic videt Cornelius Centurio visionem angeli, et Petrus linteanem de caelo demissum, et Paulus nirum Macedonem invitantem se in Macedoniam, et in via versus [?: D- ] , ac in templo, et alias: de quibus visionib. 2. Cor. 11 gloriatur. Visio dura indicata est mihi, Isa 21: id est, [?: ] minae poenarum per visum denunciatae sunt mihi. Visio cordis sui, est falsa doctrina, non a Deo monstrata [?: ] mandata, sed a seductore e suo cerebro conficta. Hiere. 23. Sic dicit Dominus, ne audieritis verba [?: prophe- ] , qui prophetant vobis. Decipiunt enim vos, et [?: ] cordis sui loquuntur, non ex ore Domini. ubi textus est perspicuus. Sic et Paulus Colos. 2 dicit, seductores gloriari de visione angelorum. Mulierculae etiam narrant visionem angelorum in sepulchro. Ioel. 2, et Act. 2. Prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt Quae congeries rerum ac verborum id proprie vult, quid tempore Christi erit ingens copia et lumen verae doctrinae passim per orbem terrarum. Visionum vallem, dixi supra, [?: ] ri saepius Hierosolymam, ob multitudinem revelationi et largiorem copiam virorum doctorum ac doctrinae ibi propositam, quam usquam alibi. Visio oculorum, et [?: audi- ] [?: ] , [?: -ficat ] externam speciem. Isaiae 11, Non iuxta visionem

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.