Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 665 --

1305 Deus voluit id peccatum accidere, ut ille finis consequatur: sed tamen in de ultro consequutus est. Sic Romanorum primo: Ad hoc ut sint inexcusabiles, Matthaei vigesimotertio: Persequemini meos Apostolos, et alios doctores, ad hoc, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, effusus super terram inde a sanguine Abel: Non sane accidet illa persequutio in eum finem, sed tamen illud ultro consequetur. Aliquando est adverbium temporis, et significat cum, aut quando, sicut et Latinum Ut: nisi quod illud denotat postquam, statim, post quamprimum. Ioannis decimoquinto: In hoc est glorificatus pater meus, ut fructum multum afferatis. id est, quando multum fructum attuleritis, tunc, vel ex eo, vel per id glorificabitur pater caelestis. 1. Ioan. quarto, est maximi momenti locus, ex quo Maior probareconatur, fiduciam in extremo iudicio in nostra opera collocandam esse: In hoc perfecta est charitas in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii. Cuius dicti haec est vera sententia et genuina versio: Cum fiduciam habemus in die iudicii, per hoc, aut ex hoc perficitur charitas in nobis. De quo loco et Hebraismis plenius dixi in Refutatione Maioris, Anno 1563 Ratisbonae edita et supra in voce FIDUCIA.

UTER, similitudine sua aliquando in Sacris aliquid declarat. Sic proverbialiter videtur Christus loqui, cum dicit, Vinum vetus in utres veteres, et novum in novos infundendum: quo indicavit certam proportionem ac convenientiam inter auditores et disciplinam, instutionemve, observandam esse. De quare supra in Musto et vetere vino dictum est. Haec eadem similitudo adhibetur et Iob trigesimosecundo: Venter [?: ] tanquam uter vini, qui non est apertus: et sicut uter vini novi rumpitur. id est, refertus sum rationibus, et cupidus dicendi. Caeterum Psal. centesimodecimo-o iterum aliter adhibetur utris similitudo. Fuit sicut uter in fumo, Quia utres et alia membranacea nimium exuruntur calore, si supra ignem in camino suspendantur. Psalmo quinquagesimosexto: Pone lachrymas meas in utre tuo. id est, memor esto lachrymarum et calamitatum mearum, sicut qui in utre aut lagena aliquem bonum liquorem vini aut olei reponunt, vel etiam secum circumferunt. Mox sequitur, Certe in libro annotas. Oseae 7, Dies regis nostri aegrotare fecerunt principes utre vini. id est, natalicia regis [?: o-unt ] principes crapula et helluatione, unde morbus est consequutus.

UTERUS. Ab utero aliquem aliquid esse, significat semper inde a nativitate. Psalmo quinquagesimooctavo Abalienati sunt impii a vulva, erraverunt ab utero. id est, inde a conceptione ac nativitate sunt fueruntque semper mali: nimirum innata aut originalis malitia describitur, quae non sit consuetudine comparata. Esie. quadragesimooctavo: Transgressorem vocavi te ab utero. id est, semper talis fuisti. Psalmo septuagesimo primo: Tibi innixus sum ab utero. Isaiae quadragesimosexto: Qui portamini a me ab utero, et gestamini a vulva. id est, semper vos fovi ac defendi. Psalmo vigesimosecundo: Tu es eductor aut extractor meus in utero, confidere me faciens super ubera matris meae. id est, et obstetricatus mihi es, et postea semper me fovisti et iuvisti. Spiritus uteri, Iob trigesimosecundo: [?: ] sum sermonibus, coarctat me spiritus uteri mei. id est, instigat me desiderium dicendae sententiae. [?: Conclud-- ] veram, sterilitatis periphrasis est: primo Samuelis primo. Contra, Aperire. Psalmo centesimodecimo. Ex utero ex aurora ros nativitatis tuae, vel potius iuventutis: id est, perinde tibi divinitus, mirabiliter, sive humanis viribus ac incomprehensibiliter nascetur iuventus, seu cultores, ac ros mirabiliter generatur. lo [?: qu--tio ] ergo Iuventus ex utero, est idem quod iuventutem nasci.

UT quid, למה lama, vel potius Ad quid. Primo Samuelis decimonono: Ut quid interficiam te? id est, cur vis causam praebere tuo proprio exitio, si me vi detinere voles? Sic secundo Samuelis secundo: Ut quid percutiam te humi? Idem valet primo Paralipomenon vigesimoprimo: Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? id est, cur hac re factoque Israel sibi accerset iram et poenas Dei? Matthaei vigesimoseptimo: Ut quid me dereliquisti?

UVA acerba, aliquas similitudines in Sacris praestat: quarum prima est illud celebre proverbium, Ieremiae trigesimoprimo: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Quo dicto Iudaei accusabant Deum iniustitiae, quod se ob peccata et idololatrias suorum maiorum puniret. Verum Deus eos ibi redarguit, pronuncians fore, ut illius tantum dentes obstupescant, qui immaturas uvas comederit. id est, ut qui peccaverit, is etiam puniatur. Vuae in deserto, sunt res utiles ac gratae, ubi eas minime speres, maxime autem optes. Oseae nono: Tanquam uvas in deserto inveni Israelem. Iob decimoquinto: Perdet sicut vitis uvam suam acerbam. id est, suos liberos in prima iuventute perinde amittet, ac cum vites ante maturitatem botros suos abiiciunt, ut nihil inde commodi proveniat: sicut Dionysius Halicarnassaeus scribit, olim ante Romam conditam talem poenam in Italia grassatam esse.

VULNUS, alias significat quasvis calamitates populo alicui inflictas, sive bellum, sive caritas, sive quid aliud simile est. Isaiae primo: Non est in eo integritas, sed vulnus, livor et plaga saniosa. Sicut enim populus per hypotyposin unius hominis depingitur, sic et calamitates eius exprimuntur per affectiones, quae in uno corpore accidunt. Isaiae quinquagesimotertio, dicimur vulnere Meschiae sanati esse: id est, eius passione. VULNERATI, sicut et apud Latinos caesi, dicuntur aliquando interfecti. Secundo Samuelis vigesimotertio: Fuit super 800 vulneratos vice una. Iudicum vigesimo: Beniamin coeperunt percutere vulneratos ex Israel 30 viros.

VULPES, ob astutiam celebris est in omnibus linguis: quare per metaphoram astutos significat. Sic Christus Herodem appellat vulpeculam. Et Pharisaeos eodem nomine obiter notare videtur, dum ait: Vulpes habere suas foveas, in quibus latitent. Porro Psalmo sexagesimotertio est, Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt: id est, interficientur foris in agris, ibique insepulti iacebunt, et a vulpibus, canibus, corvis et lupis absumentur. Ezek. decimotertio: Tanquam vulpes in desertis prophetae tui erunt. id est, sicut vulpeculae latitantes in maceriis et locis ruinosis, ut inde insidientur, et damnum dent animalibus, et etiam vinetis: sic seductores illi insidiantur religioni et saluti animarum.

VULTUS, animi sententiaeque index est, et in eo providentia et quasi omnis cura conatusque hominis cernitur. Saepe igitur iram indignationemque significat, quia ea in facie hominis conspicitur: et irati trucem vultum eis, quibus irascuntur, exhibent, eosque austere intuentur. Psalmo trigesimotertio: Vultus Iehovae contra facientes malum, ut succidat de terra memoriam illorum. id est, Deus convertit eo suam iratam faciem ac poenas, ut eos funditus perdat. Ieremiae vigesimoprimo: Posui vultum meum super civitatem hanc in malum, non in bonum. Contra, laeta serenaque frons aut vultus indicat laeticiam animi, et favorem, benevolentiamque erga eum, quem tali vultu aspicimus. Hinc crebro celebratur lumen vultus Dei, quia laeta facies quasi lumen quoddam, et sicut Latini dicunt serenitatem in se habet. Contra, irata quasi tenebras et nubes.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.