Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 676 --

1327 In Exodo, sicut supra. Byssus, castitatis vel continentiae candor: in Exodo, ut supra. Hyacinthus, confessorum livores: in Exod. ut supra. Superhumerale, operum ab humeris significatio. In Exod. Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, et purpura et cocco neto et bysso torta. Rationale, doctrinae, vel rationis a pectore declaratio. In Exod. Et fecerunt rationale opere textili, secundum opus superhumeralis. Poderis, doctrina secretior atque perfectior. In Exod. Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone, opus textile totum hyacinthinum. Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio. In Exod. Et fecerunt laminam auream, et inscripserunt in ea literas deformatas, signaculum sanctitatis Domini. i. nomen tetragrammaton Domini. Templum, corpus Domini, vel Sancti. In Apost. Vos enim estis templum Dei vivi. Altare fidei altitudo. In Ps. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Sacrificium, oblatio iustitiae. In Psal. Sacrificate sacrificium iustitiae. Holocaustum, totus fide accensus. In Ps. Holocausta medullata offeram tibi. Hostia, Christus, vel anima dicata Deo. In Apost. Oblationem et hostiam Deo. Myrrha, mortalitatis indicium. In Ps. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Unguentum, diffusa nominis Christi gratia. In Solomone: Unguentum diffusum nomen tuum. Sancta sanctorum, interiora quaeque mysteria Domini, vel regna caelorum. In epist. ad Hebr. Non. n. in manufactis sanctis Iesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Sabbatum requies spiritalis. In Gen. Et requievit Dominus ab omnib. operib. suis. Quadragesima, figura praesentis vitae ac laboris. In Evang. Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctib. Pascha, praenunciatio Dominici transitus. In Evang. Ante diem autem festum Paschae sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Quinquagesima, manifestatio futurae beatitudinis, vel remissionis. In Levit. Numerabitis ergo septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem, et infra. i. quinquaginta dies. Iubilaeus, venturae quietis significatio. In Levit. Annus remissionis signum sanctum erit vobis. Civitas Dei, Ecclesia, vel anima. In Ps. In civitate Dei nostri. Cives, fideles. In Apost. Sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Muri, munimenta scripturae divinae, vel Prophetae, vel Sancti. In Ps. Aedificentur muri Hierusalem. Item in aliam partem: In Deo meo transgrediar murum. Turres, Apostoli, vel perfecti quique In Ps. Et abundantia in turrib. tuis. Portae, scripturae sanctae, vel iustitiae, vel Apostoli, aut angeli. In Ps. Et elevamini portae aeternales. Item in aliam partem: Quia lata porta et spaciosa via quae ducit ad mortem. Plateae, altitudo dilatata sanctorum. In Apoc. Et plateae civitatis aurum mundum tanquam vitrum perlucidum. Fundamentum, Christus, vel fides: In Apost. Fundamentum. n. aliud nemo potest ponere, quam id quod positum est, Christus Iesus. Maceria, lex, vel angelorum custodia. In cantico Esaiae: Et maceria circundedi, et calamos affixi, et plantavi vineam. Domus, anima, in qua Christus habitat: vel Ecclesia. In Ps. In domum Domini ibimus. Coenaculum, altitudo meritorum, vel scientiae. In Evang. Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum. Ostium, adapertio fidei. In Apost. Ostium. n. mihi apertum est magnum et evidens. Columna, firmamentum, vel stabilitas spiritalis. In Apost. Iacobus et Ioannes et Cephas, qui videbantur columnae esse. Paries, interdum structura bonorum operum. In Cantico canticorum: Ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras. Fenestrae, visus et auditus, vel caeteri sensus, ut supra: Prospiciens per fenestras. Item in malam partem: Mors introivit per fenestras. Gradus, spiritalis assensus. In Ps. titulo: Canticum graduum. Pavimentum, humiliatio, vel afflictio animae, sive in terrena declinatio. In Ps. Adhaesit pavimento anima mea. Psalterium, opera bona. In Ps. Psalterium iucundum cum cithara. Cithara, pectus [?: de--tum ] , in quo tanquam nervi sunt virtutes: hoc est, spiritalia bona. In Psal. Exurge psalterium cum cithara id est, opera cum fide. vel de ipso Domino, resurrectio carnis cum divina virtute. Decachordum, praecepta decem, vel geminati quinque sensus hominis exterioris cum interiore. In Psal. In decachordo, psalterio cum cantica et cithara. Organon, homo, vel ille qui est assumptus a Domino. In Psa. Laudate eum chordis et organo. Tympanum, attenuatum corpus ieiunio. In Psal. Laudate eum in tympano et choro. Chorus, concordia. In Psal. ut supra. Tuba, vocis exaltatio in praedicatione divina. In Propheta: Exalta ut tubam vocem tuam. Cymbala, labia Dominum confitentia, vel dilectio Dei et proximi. In Psa. Laudate eum in cymbalis bene sonantib. Iubilatio, clamor spiritali feruore expressior. In Ps. Laudete eum in cymbalis iubilationis. Aegyptus, mundus hic, vel gentilium populus. In Ps. Venient legati ex Aegypto. Aethiopia, Ecclesia ex gentib. In Psal. Aethiopia praeveni et manus eius Deo. Item in aliam partem. In Ps. Dedisti eum escam populo Aethiopum. Babylon, aut mundus, aut Roma. In Apocal. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare ei calicem vini indignationis irae eius. Inimici, diabolus, vel vitia. In Ps. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fures, haeretici et pseudoprophetae. In Evang. Omnes quotquot venerunt ante me, fures fuerunt, et latrones. Gentes, vitia. In Pentateucho: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te. Item in aliam partem: Omnes gentes plaudite manibus. Pugna, certamen adversus nequitias spiritales, vel adverius vitia conflictus. In Apost. Sic pugno, non quasi aerem verberans. Pax carnis in bonum et spiritus concordia In Ps. Rogate quae pacis sunt Hierusalem. Item Pax, Christus. In Apost. Ipse enim est pax nostra. Victoria, de diabolo, vel de adversis triumphus. In Apost. Deo autem gratia, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum IESUM CHRISTUM. Bravium, consummatorum praemium meritorum. In Apost. Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei. Corona, aeternae gloriae pro iustitia merces. In Apost. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. quoniam spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam. Recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus: sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt.

De numeris. X.

Sane his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur. In Pentateucho: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. II. Ad duo testamenta. In Regnorum: Et fecit in Dabir duo Cherubin, decem cubitorum magnitudine. III. Ad trinitatem. In Ioi epistola: Tria sunt quae testimonia perhibent, aqua. sanguis, et spiritus. IIII. Ad quatuor Evangelia. In Ezech. Et ex medio eorum similitudo 4 animalium. V. Ad quinque libros Moisi. Apost. In Ecclesia volo 5 verba sensu meo loqui. VI. Ad diem sextum, quo Dominus hominem cum universis terrae animantibus fecit. In Gen. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Item paulo post: Et factum est vespere, et factum est mane, dies sextus. VII. Ad septimum diem, in quo perfectis omnib. Dominus requievit. In Gen. Et requievit Deus die septimo, ab omni opere quod patrarat. VIII. Ad diem Dominicum resurrectionis, id est, octavum. In titulo Psal. In finem pro octava.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.