Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 76 --

127/128 multa, et terribilis super omnes in circuitibus eius: id est, super omnes qui ei astant. Ibidem: Et veritas tua in circuitibus tuis: id est, passim circa te, in omnibus rebus tuis. Sic quoque Psalm. 27. Exaltabitur caput meum super inimicos meos, in circuitibus meis. Sic Psalm. 31. Audivi vituperationem commorantium in circuitu. Et 34. Angelus Domini castra metatur in circuitu timentium eum. Copiam videtur significare, Psalm. 12 In circuitu ambulabunt impii, quando exaltantur utilitates filiorum hominum: id est, regnantibus tyrannis omnia complentur impiis. Aliquando circumvicinam regionem indicat.

CIRCUMFEROR verbum eleganti metaphora usurpatur. Ephes. 4. Ne amplius simus pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae, etc. Sumpta autem est haec metaphora, ubi reflante vento adverso, prudentes nautae cavent, ne retro agantur: sed vel oblique progrediantur, vel saltem in ancoris meliorem tempestatem expectent, aut certe alioqui demissis antemnis quam minimum regrediantur. At imperiti, ignarique rei nauticae nullo consilio aut prudentia recti, non audentes etiam sustinere in alto tempestatem, temere quibusvis ventis cum maximo dispendio, aut etiam pernicie sese tradunt. Sic etiam male fundati ac leves religione, temere iam hoc iam illud sibi persuaderi patiuntur, nec in ulla sententia constantes permanent.

CIRCUMIRE mare et terras, Matth. 23, pro, omnia perlustrare aut pervagari, vel potius omnem conatum adhibere, et omnem (quod aiunt) lapidem movere. Quasi dicat, urgenti studio conamini vel unicum Ethnicum, nedum plures convertere ad Iudaismum, putantes vos grande operae precium fecisse: quem tamen vestra perversa doctrina postea deteriorem facitis, quam antea fuerit. Similis loquutio est Matth. 12, quod satan expulsus obambulat per loca arida, quaerendo requiem: id est, maximo studio quaerit aliud hospitium, aut hominem, quem occupet.

CIRCUMCISIO, est primum, proprie illa abscisio praeputii, ad hoc divinitus Genes. 17 instita, ut esset signum foederis inter Deum et populum Israeliticum. Ideo autem potissimum in ea parte fuit instituta, ut Deus restaretur se damnare, et damnatam esse totam carnalem procreationem hominum, omnes eius bonas vires, totumque liberum arbitrium, et quicquid omnino ex carne natum esset aut proveniret: quod Scriptura etiam carnem et sanguinem vocare solet. Oportere enim omnes renasci ex spiritu. Secundo, significat synecdochice totam illam caeremoniariam, aut etiam Legalem observationem. Act. 15. Nisi circumcidamini, id est, nisi legem observaveritis, non potestis servari. Roman. 4. Cum Abraham esset in circumcisione, aut in praeputio: id est, cum iam hoc signum cum aliis caeremoniis accepisset. Vide de hac et aliis huius vocis significationibus in vocabulo PRAEPUTIUM. Tertio. metaphorice significat spiritualem cordis circumcisionem, aut renovationem, Deuter. 10. et 30. Rom. 2. Colloss. 2. Circumcisione non manufacta circumcisi estis. Quarto, metonymice significat etiam ipsum populum circumcisum. ut Rom. 15. Christus est minister circumcisionis: id est, circumcisorum. Quinto, significat vere pios, ac spiritualiter corde circumcisos. Phil. 3. Nos enim sumus circuncisio, qui spiritu Deo servimus.

CIRCUMVENIRE, πλεονεκτεῖν : Ne circumveniatis quisque fratrem suum. Levit. 25. est, quoquo modo fraude in contractu, aut alioqui cum damno proximi, praeter ius ac aequum, nostrum commodum quaerere. Paulus 2 Corint. 2, apte et significanter utitur hoc verbo, cum dicit, contritum et contristatum Corinthium esse quam primum recipiendum, et salutari consolatione reficiendum, ne abutatur illa eorum severitate satan in exitium illius afflicti, et contumeliam gloriae Dei. Verbum Graecum alioqui venit a plus habendo, quoniam is qui alterum defraudat, plus iusto aut aequa parte habere conatur: Germanice admodum commode dicitur, uberfortheilen.

CISTERNA, explicabitur in voce PUTEI.

CITHARA, instrumentum musicum, et quidem notum est. saepe autem Psaltes iterat, laudandum esse Deum in cithara. Intelligit autem de omni modo ac ratione. Iob 30 accipitur pro omni genere laeticiae. inquit enim, Versa est in luctum cithara mea.

CIVITAS, est frequentia diversorum hominum, una certis legibus habitantium, sibi ipsi ad commode vivendum sufficiens. In Sacris literis autem hoc nomen generale, etiam pro arcibus et omni robore regiminis ponitur. ut Psalm. 127. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Et Psalm. 9. Civitates eorum destruxisti. Esa. 26 per civitatem munitam, cuius murus et ante murale sit salus, indicatur Ecclesia Dei: quae metaphora est crebra in sacris. Sic enim et extra civitatem, Apoc. 14, videtur significare tenebras exteriores. At 21 ibidem civitas sancta vocatur Ecclesia Dei, seu vere electorum. Porro quod Hebr. 13. dicimur non habere hic in terris civitatem permanentem: indicatur, nos in hoc mundo hospites esse, non habere hic fixas aedes, sed in futuram caelestemque patriam tendere et properare.

CLAMARE, Cara קרא , varias habet figuratas significationes, de quibus ordine agemus. nam usitatam exponere necesse non est, cuius plurima sunt exempla. ut 1. Sam. 26, Quis es tu qui clamas ad regem? Primum ergo hoc verbum, et nomen Clamor, significat admodum crebro invocare Deum, praesertim maiori aliquo ardore, sive id clara sive submissa voce fiat. ut Psal. 3. et 17, Ego clamavi ad te, quia tu exaudies me. Sic Cananaei et duo caeci clamant: IESU fili David. Sic clamor, Psal. 5. Intellige clamorem meum. Exod. 22. Si clamando clamaverit ad me, audiendo exaudiam clamorem eius.

Secundo, significat etiam, sine omnibus verbis. solo gemitu orare: ut Exod. 14, Quid clamas ad me? De qua re apte inquit Augustinus: Unde clamor in Scripturis cordis est, non vocis. Significat igitur in talibus locis ardentissimos gemitus, ac suspiria cordis. Plerunque enim vox clamandi magnum quendam innuit fervorem, sicut epistola ad Hebraeos dicit, Christum preces suas valido cum clamore obtulisse: id est, ferventissimo animi affectu et ardore. Sic spiritu clamamus Abba pater, Rom. 8, Gal. 4. Hinc fit, ut clamor saepe tantum gemitum aut votum cordis significet. Tertio, clamare etiam crebro significat praedicare, aut voce aliquid annunciare, sive intensa sive remissa. ut Ioel. 3, Clamate haec in gentibus. Septuaginta μηρύξατε . Sic Iohan. 1. et Isa. 1, Baptista dicitur esse vox clamantis in deserto: id est, docentis, praedicantis. Quarto, aliquando tamen Clamare proprie, magna voce aliquid publice, non sine singulari libertate et ardore proponere et docere indicat. Ioh. 7. Christus clamavit: Si quis sitit, veniat ad me, et ego ei dabo aquam viventem. Item 11. Lazare veni foras.

Quinto, clamor significat etiam lamentationem ac eiulatum de summis miseriis ac difficultatibus, sive Deo in precatione propositum, five alioqui emissum. ut Exod. 2 dicit Deus, se audivisse clamorem Israelitarum. Sic 1. Sam. 5 dicitur clamor asoendisse in caelum. Sexto, clamor significat etiam grande scelus, provocans et flagitans a Deo poenas. ut Iob 31. Si adversum me terra mea clamet: id est, accuset me, quod eam iniuste possideam. Sic in Genesi de clamore sanguinis aut caedis Abel habetur. Item de Sodomaeorum clamore, Genes. 18. et 19 ubi tamen aliqui famam aut rumorem interpretantur.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.