Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 81 --

137/138 dus existeret. Simul vero in ascensione etiam humanitatis glorificatio comprehenditur. Quaerere autem aliqui solent, cur Deo sedes in caelis tribuatur? Ad quam quaestionem varie respondere solent. Plerique tamen hanc rationem reddunt, quod Scriptura sese ad nostrum captum accommodet, eoque de Deo per ἀνθρωποπαθίαν tanquam de magno quodam rege loquatur, cui cum hac de causa necessario sit aliqua sedes tribuenda (solent enim reges sibi aliquas pulcherrimas civitates deligere atque extruere, ubi feliciter agant, et unde iure ac armis totum suum regnum regant ac tueantur) nec quicquam sit in tota mundi machina pulchrius firmiusque caelo: ideo illam ei quasi regalem quandam sedem, arcem aut palatium adscribit. Aliqui etiam illam rationem addunt, ut inde tanquam ex nobilissimo opere, eius maiestas tanto magis expendatur et magnifiat. Praeterea ut a terrenis istis, fluxis, ac etiam multa peccata secum trahentibus, oculos ac vota cordis nostri sursum erigamus ac extollamus. Posset et ea ratio reddi, quia inde pluviae, color solis, tonitrua, fulmina, et alia tum salutaria, tum etiam terrifica ad nos veniunt, quae proximos eius effectus esse, et a praesentia ipsius prodire existimantur. Verum ista locutio non tantum consilio ac ratione instituta esse videtur, sed etiam naturale quippiam in se habere. Omnes enim homines, etiam ignari Scripturae, ut olim Ethniti, in omnibus suis difficultatibus, et etiam subitaneis periculis ac necessitatibus, in caelum oculos ac manus opem implorantes tendunt. Atque hae similesque rationes recitantur, ac recitari possunt, cur Deo sedes in caelo tribuatur.

Caeterum si nostra sententia vera est, quod caelum per metaphoram significet spirituale regnum Dei, forte ob quandam praestantiae ac pulchritudinis similitudinem translata voce: non est necesse solicite in quirere, cur Deus in tali regno dicatur regnare: nempe enim cum sit spiritus, in spirituali eum regno ac gloria agere necessario sequitur. Ab hisce porro significationibus vocis Caeli variae phrases oriuntur, quarum primarias recensebo compendio. Caelum et terra pro universa creatura ponitur. ut Gen. 14 et 24, Deus dicitur dominus et creator caeli et terrae. Sic et Psal. 124 et 146. Sic dicitur Psal. 135 facere Deus omnia quae voluit, in caelo et terra. Caelum et terra, id est, tota haec machina, tandem in extrema die peritura dicitur, et igne consumenda, Psalm. 103. et 2. Pet. 3. Quod quomodo et quatenus sit futurum, non est praesentis instituti exponere, sed profundioris cuiusdam Theologiae. Caelum ferreum, aereum, et clausum, Levi. 26. Deut. 10. 1. Reg. 8. pro non pluvio ac frugifero: contra apertum accipi de foecundo, supra ostendi. Sic aperire ianuas caeli, Psal. 78. sic benedictiones caeli pro beneficiis aut imprecationibus beneficiorum caelestium, id est, commodarum tempestatum, pluviae, roris et serenitatum, calorisque intelliguntur, Genes. 49. Caeli dies, Deuteron. 11. et Psalm. 89 pro diuturnitate aut duratione caeli ponuntur: id est, quam diu hoc caelum stabit, tandiu Deus illis se benefacturum pollicetur.

Caeli fenestrae aperiri dicuntur, de qua locutione vide in voce CATARACTARUM. Caeli exercitus, plerunque sidera dicuntur: ut Ierem. 33. Num. 8. Caeli fines, extremitates aut summitatem, significare remotas regiones, notum est. Psalm. 19. Nehem. 1. Caeli fundamenta, concussa esse, 2. Samuel. vigesimo secundo Iob 26, pro motibus concussis aliqui accipiunt: quod videtur oculis male iudicantibus, aut imperitis, quasi caelum illis inniti, sicut poetae de Atlante fabulati sunt Equitare in caelo dicitur Deus, ut ostendatur eius maiestas ac omnipotentia, ut qui tam alte feratur, et veluti tam mobili iumento vehatur: vel etiam quod inde tonitrua (quae vox eius esse existimantur et dicuntur) audiantur. Deuteron. 33. Psalm. 68. Super caelos Deum exaltari, Psalm. 67. de glorificatione et declaratione potentiae Dei, in praeclaris operibus accipitur. Caelum exaudiri a Deo, et terram a caelo: Oseae 2, Exaudiam caelos, et ipsi exaudient terram: est quasi prosopopoeia quaedam, quasi terra petat pluviam a caelo (sicut et olim Anaxagoras dixerat terram amore pluviae detineri) et coeum porro vim pluendi a Deo flagitet. Quare Deus dicit se caelo id est, aeri daturum facultatem pluendi, et illum irrigaturum sitientem terram. Ponitur, hic caelum pro regione aerea, unde venit pluvia. In caelo verbum et veritas esse aut firmari dicitur. Psalm. 89. In caelis firmasti veritatem. Et Psalm. 119. In seculum verbum tuum permanet in caelo, significat certitudinem, seu immotam veritatem verbi ac veritatis Dei: sive facta allusione ad materiale hoc caelum, quod ea demum firma sint quae ibi sunt, cum terrena omnia sint infirmissima: sive ad Spirituale caelum, quod promissiones spirituales nobis potissimum ratae ac firmae sint. Caelum tertium pro intimis secretis Dei, in quae paulus fuit inductus, ponitur. Aliqui exponunt de caelo crystallino, quod primum caelum sit regio elementaris, secundum aetherea, tertium illud supremum, ubi aliqui nimium carnaliter somniant Deum habitare.

Inclinari caelos, ac descendere, videtur esse descriptio pluviarum ac nimborum, quod ibi nubes propius terrae existentes, et in eam pluviam effundentes, talem quandam speciem exhibent, ac si pars caeli ad nos descenderet, aut etiam ac si ipse Deus cum suo caelo ad nos descenderet. Ad caelos, in caelum, usque ad caelum aliquid pervenire, amplificationes magnitudinem rei describentes sunt. ut Ierem. 51. Pervenit ad caelos iudicium eius: id est, magnitudo iustae poenae est immensa. 2. par. vigesimo octavo. Et occidistis eos in furore, qui usque in caelum pervenit: pro, furore summo. Sic dicitur Esdrae 9. Delicta nostra usque in caelum creverunt. Et primi Samuelis quinto. Ascendit clamor civitatis in caelum.

Eadem significatio est, usque ad caelos misericordia, et usque ad nubes veritas tua, Psalm. 36 et 86. Sic etiam in Apocalypsi dicuntur peccata meretricis pertigisse usque in caelum. Idem dicitur de turri Babel, Genes. 11. Sic credo accipiendum esse iliud dictum, peccavi in caelum, Luc. 15, id est, vehementissime, ita ut meum scelus pertingat caelum. Sed notae sunt tales loquutiones etiam Latinis. sicut Horatius dicit, se vertice sidera feriturum: de summa gloria. Triticum caeli, est manna, quia eam Deus caelitus pluviae aut roris instar demisit: Psalm. 78 et 105. Iustitiam e caelo prospicere, Psalm 85, pro divinitus propagari et foveri eam: aut Deum efficere largirique iustitiam in terra, tum politicam, tum et spiritualem. Verum de eo dicto infrâ in voce IUSTITIAE, MISERICORDIAE, et VERITATIS. Caelos indui tenebris, et saccum fieri operimentum eorum, Esaiae 50, pro obnubilatione: Dei omnipotentiam declarat, qui tanta efficiat. At Esaiae trigesimo quarto. Tabescet quoque omnis exercitus caelorum, et involventur caeli utliber, et omnis exercitus eorum defluet, sicut folium de ficu et de vite, quoniam inebriatus est in caelis gladius meus: quod aliqui exponunt de clade Iudaeorum, qui ob veram religionem fuerunt exercitus Dei aut caelorum. Aliquando tamen etiam per hyperbolen, aut hominum opinionem talis loquutio proponitur. Homines enim afflicti, et in rebus adversis, etiam ipsam lucidam serenamque diem iudicant esse tenebrosam et tristem, Esaiae 8, et Ierem. 4 de quo genere amplificationis infra saepius dicetur: saepissime enim ea adhibetur in exaggerandis laetis ac tristibus: idque magis secundum hominum opinionem, quam secundum rei veritatem. Nam bene habentibus caelum ipsum congaudere et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.