Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 15 --

6 Dei. Isaiae 5, Amos 2. Sic Paulus negat se abiicere gratiam Dei, Galat. 2. Contra autem idem nos adhortatur, ut abiiciamus opera tenebrarum, Rom. 13. et omnem immundiciem. Iac. 2, id est, magno fastidio ac detestatione reiiciamus impiam vitam et pravos mores. Abiectus, pro contempto ac despecto. Psal. 8. Elegi abiectus esse in domo Domini, quam, et c. id est, infimus ac despectissimus esse in Ecclesia, aut alioqui inter homines, veram pietatem sectando. Abiectio. Psalm. 22, et Thren. 3. in Vulgata versione ponitur Abiectio plebis, sed in Hebr. est aliud verbum בזוי bezui. significat autem rem contemptam extreme, ac ab omnibus reiectam.

ABIRE, habet quidem aliquos idiotismos, non tamen adeo obscuros, ut eos prolixe explicari sit necesse Abire in consilio impiorum, Psal. 1. pro, impia consilia sequi. De quo loco infra in voce Consilium. Abire post idola post deos gentium, post vanitatem, etc. significat falsas idololatricasque doctrinas ac religiones sectari. Abire aut everti post satanam, 1. Timoth. 5, est dedere se impietati ac flagitiis, atque ita imputa vita sequi satanam, deserto Christo. Abire aliquando deficere ac perire significat. 1. Sam. 9. Panis abiit de vasis nostris. Abire in consiliis suis, et duritia cordis sui mali, Ier. 7: id est, sequi consilia sua mala. Isa. 57. Abiit rebellis per viam cordis: id est, fecit quicquid gratum fuit illi. Abierunt post duriciem cordis sui, et post Baalim, Ierem. 9. quod est, sequuti sunt cor suum durum. Vide praepositionem POST.

ABLACTATUS, per metaphoram significat pios, esurientes, et expectantes iustitiam et opem Dei. Sic dicit Esaias, quod Deus docebit veritatem suam non illos saturos et ebrios pseudoprophetas, eorumque similes auditores, sed ablactatos et amotos ab uberibus: id est, perinde cupidos veritatis ac iustitiae Dei, sicut qui ablactantur, summo desiderio quaerunt et expetunt matrem. Eadem similitudine et Psal. 131, Scriptura utitur. Dicit enim Psaltes, se non grandia et mirabilia quaedam huius mundi (ut sunt opes, potentia, dignitates, gloria) sectatum esse: sed tantum in solum Deum sperasse, eumque expectasse, non aliter ac infans ablactatus toto animi affectu et oculis ipsis expetit, quaerit et expectat matrem: et denique hortatur omnes, ut sperent in Deum. Intellectus autem verborum illorum, quoniam varie torquentur hic est: Certe posui aut direxi, videlicet ergate, et tranquillavi, aut quiescere feci animam meam, scilicet ab omnibus carnalibus cupiditatibus octurbis. Sicut ablactatus aliis omnibus neglectis, in solam matrem intentus est, eamque desiderat: sic apud me anima mea omnibus neglectis, in te solum intenta est, te cogitat, te desiderat. Est sane ad modum pulchra descriptio fidei, ac cordis credentis, solumque Deum respicientis, et ex eo pendentis.

ABLUERE, aliquando per metaphoram significat abolitionem peccatorum: tum eam quae fit imputatione, quae idem est cum iustificatione: tum etiam inhaerentium sordium aut malitiae, quae fit reali renovatione. Isa. 4, Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem eius laverit de medio eius. 1. Corinth. 6. Et hoc quidem aliquando fuistis, sed abluti estis. Hebr. 10. Abluti corpus aqua munda Ablue peccata tua, Act. 2. id est, patiare ea sanguine Christi ablui. Verum de hoc composito, in simplici verbo LAVARE.

ABNEGARE, vox in sacris usitata, significat in genere repudiare, relinquere, aut plane deserere aliquod dogma, personam aut rem. Accipitur vero tum in bonam, tum etiam in malam partem. In malam, ut si quis quoquomodo, vel verbis, vel sermone, vel gestu, aut nutu aliquo significet, aut subindicet se abhorrere a doctrina Christiana vel tota, vel aliqua parte eius. Quod etiam silentio alicubi fieri potest, cum, ubi loquendum esset, tacemus. Non enim frustra dicitur: Qui tacet, consentire videtur. Caeterum de Abnegatione, eiusque significatis, aliquid etiam infra in verbo NEGO disseretur. Contrarium eius est Confiteri. Damnatur itaque hoc scelus gravissime, Matth. 10, Lucae 12. ubi verbum Negare idem valens ponitur. Paulus porro 2. Timoth, 3 dicit, et illos abnegare virtutem pietatis, qui impie vivunt. Porro in bonam partem accipitur, cum iubemur Abnegare nosmetipsos, ac nostra, qui pie vivere et Christum sequi volumus, Matth. 16, Lucae 9. id est, ita penitus nos addicere Christo, et toto pectore regnum caelorum quaerere, ut eius gratia parati simus quidvis ferre, facere ac pati, sive in bonis, sive in corpore, tanquam si iam nec pili quidem nos nostraque omnia faceremus. Tit. 3, iubemur abnegare impietatem et secularia desideria: id est, penitus illis, totoque pectore valedicere. Simile huic est verbum Abrenuncio, quo in renunciando satanae ac mundo in Baptismo utimur.

ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul et foedam et perniciosam. Genes. 46, dicitur Aegyptiis omnis pastor esse abominatio. Et 1. Sam. 27, dicit rex Achis, Davidem abominari populum Israeliticum. Sic Levit. 11 dicitur, animalia immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor, corpravum, iniusta mensura, labium mendax, via impii, arrogans, et similia. Proverb. 3, 11, 12, 15, 16, et 24, ac alibi passim in Scriptura. Tametsi Proverb. 6 dicatur peculiariter, septem esse Deo abominabilia. Caeterum praesertim falsae religiones ac idola, tanquam res detestandae et execrandae, simpliciter dicuntur Abominationes, tanquam si hoc nomen esset eis proprium, posito abstracto pro concreto et eius subiecto. 2. Reg. 13. 2. Paral. 33. 34. 36. Iere. 16. Ezech. 5. 7. 8, et alibi passim. Causa huius appellationis est, quia nihil est Deo et vere piis abominabilius, quam idola, et falsa doctrina. Ideo ea Spiritus sanctus simpliciter Abominationes vocat: ut Comicus ille, scelus pro scelerato dixit, per Auxesin. Verum quia inter omnes abominationes aut idololatrias, quae unquam fuerunt, una vel in primis est eximia ac summa, nempe meretrix Babylonica, aut Antichristus: ideo illam praedicit, et sic specialiter vocat Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit, Abominationem desolationis, id est, idololatriam horribiliter Ecclesiam ac regnum Christi desolantem et vastantem. Fuerunt quidem et aliae abominationes ac idololatriae innumerae omnibus temporibus: sed quae tantum damni regno Christi dederit, ut haec, nulla unquam fuit, nec erit. Aliae enim haereses plerunque vel singulos errores, vel certe paucos habuerunt, et brevi tempore duraverunt. At haec est cloaca aut sentina errorum, et diutissime regnavit, idque magna ex parte potenter ac libere. Non enim est antea acriter ita perpetuo oppugnata, sicut aliae. Addit vero non sine causa Christus, quod in loco sancto stabit: id est, in ipso vero Dei populo, religione, ac hominum conscientiis. Quomodo stet, et semet pro Deo ostentet iste homo peccati, in templo Dei, satis explicat Paulus 2. Thess. 2. Adiicit vero Christus praeterea gravem admonitionem, inquiens: Qui legit, intelligat. ut ostendat, grande mysterium hic contineri. Nimium ergo frigidi, ne dicam inepti sunt, qui intelligunt abominationem desolationis a Christo et Daniele praedictam, esse exercitum Romanum. Fuerant et ante ibi exercitus Syriaci, ex fece hominum sceleratissimorum et impientissimorum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.