Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 88 --

151/152 Paulus esse pios. At seductores illi erant penitus concisi, comminuti, et subversi, ut qui nihil amplius prorsus certitudinis ac spiritualis vigoris in semet haberent, similesque sibi suos auditores vertiginosa doctrina ac spiritu efficerent. Sicut res concisa, confracta et comminuta. Non tantum igitur est elegans nominum allusio in Graeco, sed etiam rerum ipsarum antithesis: pulchreque ad utriusque doctrinae effectum accommodari potest.

CONCUBINAS habuisse in veteri Testamento etiam sancti leguntur: quod eis Deus singulari quadam dispensatione, potissimum propter duriciem cordis eorum, ac ne quid deterius accideret, concessit: ut Christus ipse testatur. Sunt quoque tum ipsae concubinae pro honestis, et quidem uxoribus habitae: tum earum filii legitimi iudicati, non tamen plane haeredes. Concubinae nomine Hebraeis ancilla intelligitur, viro in concubitum absque scripto et legitimis ceremoniis addita. Et proles ex tali nata coniugio non succedit patri in haereditatem, sed munerib, tantum aut legatis quibusdam dotari potest. Sic Agar fuit concubina seu pellex Abraham. Ergo concubinae et pellices in Scripturis, non sunt meretrices aut scorta, sed uxores. Verum licet generent procreentque liberos, tamen sub dominio esse debent herae, et non fieri dominae domus, quibus omnia sunt commissa, claves, etc. ut Gen. 35 Sara domina fuisse legitur: Agar, licet etiam fuit uxor, Sarae dominio tamen subiecta fuit. Nam tales concubinae sive uxores parent dominae, ut aliae ancillae. Sic Bala sub dominio Rachel fuit, ut Genes. 30, Ingredere ad eam, etc. Et hoc discriminis fuit apud Iudaeos inter concubinas, pellices, ancillas et heras, seu matres familias sive dominas domus. Ita Salomon multas habuit reginas, quibus singulis vel aulas vel castra dedit: concubinae, illarum famulae, et tamen etiam uxores fuerunt. Vide D. August. de concubina et uxore. Concubitum dare uxori alterius, Levit. 18, pro rem cum ea habere.

CONCIPERE metaphorice aliquando significat cogitare: sicut parere, ipsum cogitatum opus effectum dare. Iob 15. Conceperunt afflictionem, et pepererunt iniquitatem. Sic et Psalm. 7 Parturit iniquitatem, concipit perversitatem, et pariet mendacium: id est, irritum conatum. Sic Esa. 33. Concipietis quisquilias, parietis stipulam: ubi Concipere, ipsum cogitare est. Nam bella similitudo collatioque est, cogitationis cum conceptione, conatus efficiendi cogitata cum parturitione, et partus cum opere aut effectu. Ideoque metaphorae ab illis tribus ad haec tria percommode et molliter transferuntur. Conceptus perpetuus Ierem. 20 dicitur, cum foetus in utero remanet, ut semel est conceptus: nec unquam nascitur, sed in utero matris sepelitur. Genes. 3, Multiplicabo conceptus tuos: id est, dolores conceptionis toto tempore gestati foetus.

CONCLUDERE, habet etiam quasdam notabiles significationes ut, Concludere mulierem, aut vulvam, ne pariat, Genes. 16. 20. 1. Sam. 11 pro, reddere sterilem: de qua phrasi etiam supra in verbo Claudo dixi. Concludere in manus inimici, Psal. 31, Nec conclusisti me in manum inimici, sed stare fecisti in latitudine pedes meos. Significat ita aliquem in angustias redigere, et undique coarctare, ut non possit effugere hostem, sed ab eo tanquam conclusus capiatur. Sic servi Davidis dicunt ad eum 1. Sam. 26, conclusit Dominus hodie inimicum tuum in manum tuam. Sic et Amos 1. dicitur, Concludere captivitatem perfectam: id est, ita Iudaeis profugis omnes exitus fugae obstruere, negato eis vicinorum hospitio aut transitu, ut necessario omnes caperentur a suis hostibus, eos tunc insectantib. Concludere [retibus] pisces, Luc. 5. Concludere etiam est, instructa acie conclusisque umbonibus invadere hostem. ut Psalm. 35. Profer hastam, et conclude contra persecutores meos. Sic etiam subeuntes muros solebant connexis umbonibus testudinem facere. Sic Psal. 63, Pinguedine sua clauserunt: id est, potentia et opibus suis nos undique premunt impii. Claudere etiam per metaphoram coarguere et convincere significat, quod ibi quoque reus argumentis ita undique concluditur, ut effugere nequeat. Sic igitur Deus et Scriptura Rom. 11, et Gal. 3, omnes sub peccato conclusisse, seu peccati reatus ac mortis convicisse dicitur, ut omnium misereatur, id est, omnibus offerat misericordiam per et propter Christum. Theodoretus non bene locum ad Gal. Conclusit, per concessit, exponit, Dialectici utuntur etiam voce Concludendi et Conclusionis, cuius metaphorae ratio alia esse videtur: nempe quod ea quae prius quasi sparsim et dissipate dicta fuerant, nuncuna sententia veluti sera quadam aut claustro colligentur ac constringantur.

CONCULCARE alias simplicer pedibus premere significat, ut Esai. 1 dicit Deus, se id non requisivisse a Iudaeis, ut atria ipsius conculcent. Alias frequentare, incolere: ut Esaiae 7. Erunt agri in immissionem pedis bovis, et in conculcationem pecoris: id est, pecus multum pascetur in iis locis. Aliquando etiam gloriosam victoriam indicat. ut Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis leonem et draconem. Sic et Luc. 10 dicitur: Do vobis potestatem calcandi serpentes ac scorpiones, et super omnem potestatem inimici etc. Vicina est huic significatio, cum oppressionem indicat. 2 Par. 20, A Deo autem erat conculcatio Achaziae. id est, oppressio, exitium. Sic Psal. 7. Conculcet ad terram vitam meam. Non raro etiam significat contumeliose tractare: ut Matth. 5 dicitur de sale infatuato, quod ad nihil aliud sit idoneum, quam ut conculcetur pedibus. Sic Hebr. 10. Filium Dei conculcare. Et Matth. 7. Ne proiiciatis margaritas ante porcos, ne eas conculcent pedibus. Ezech. 34. Conculcastis reliquias pedibus. Esa. 10. Et ponat populum in conculcationem, sicut lutum platearum. Coincidit hoc verbum in quibusdam phrasibus cum verbo Claudere, de quo supra dictum est.

CONCUPISCERE, vehementer expetere aliquid significat. Varie autem a nativa propriaque ac simplici significatione declinat. Non raro etiam reduplicatur: ut, Desiderio desideravi comedere pascha, Luc. 22. Saepe de rerum mediarum desiderio accipitur: ut filius perditus et Lazarus cupiebant saturari, Lucae 15 et 16. Plerunque tamen in malam partem accipitur, idque de pravis cupiditatibus. 1. Cor. 10. Ne simus concupiscentes rerum malarum, quemadmodum et illi concupiverunt. Nec simpliciter in malam partem accipitur: sed et de innata pravitate pessimarum cupiditatum, pravorumque aestuum dicitur: ut in Decalogo, et Rom. 7 ac 13 dicitur: Non concupiscas. et Rom. 1 Traditi sunt in cupiditates cordium suorum. Saepe igitur proximum actum aut perpetuos aestus originalis corruptionis indicat: ideoque saepissime cum voce Carnis coniugitur, tam quam effectus aut motus cum sua causa. ut Rom. 6. Ne obediatis carni in concupiscentiis eius. Galat. 5. Qui Christi sunt, crucifixerunt carnem suam cum concupiscentiis suis. Et, Caro concupiscit contra spiritum. Item, Concupiscentiam carnis ne perficiatis. Hanc concupiscentiam seu perpetuum fervorem ac furorem malarum cupiditatum, ex corrupta natura exaestuantium, negat Paulus se scivisse esse peccatum, nisi sibi id per Decalogum fuisset indicatum. Iacobi 1, ita describitur cupiditas, ut videatur indicare ipsum originale peccatum, aut certe proximum eius motum, vel aestum. inquit enim: Unusquisque teneatur, dum a propria conscientia trahitur et inescatur: deinde concupiscentia posteaquam concaepit, parit peccatum: peccatum vero

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.