Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 92 --

159/160 in hac significatione, Iudic. 20. 2. Sam 11. 1. Sam. 4. 1. Par. 28 Sic dicitur David confortari in Deo, 1. Sam. 30. id est, spe certa Dei fretum, magno esse animo, ac in rebus recte praeclareque agendis strenue pergere. Sic Ionathan dicitur confortare manum Davidis in Deo, 1. Sam. 23. pro, verbo Dei eum confirmare. Sic confortari manus alicuius, 2. Sam. 2. Zach. 8. Sic et Psal. 27 dicit, Confortetur et confirmetur cor tuum, et spera in Deum. Plerunque autem talibus locutionibus describitur vera fides aut fiducia in auxilium Dei, quae vere est quoddam infractum robur animi, ut Deo freti non timeamus, etiamsi montes ruant in cor maris. Rom. 4. pulchre et phrasis haec et robur fidei depingitur, cum Apostolus inquit: Ac non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam ferme centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens, quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere: ideo et reputatum est illi ad iustitiam. Dicuntur et seductores contra confirmare impios in sua impoenitentia: ut Ier. 23, Confortaverunt manus malorum, ita ut non convertantur a malitia sua. Sic et Ezech. 13. Confortastis manus impii. Est etiam phrasis Confortare manus dissolutas, Isaiae 35. Cor, brachia, os et lumbos, Oseae 7. Mich. 2. Confortari significat non tantum animari, sed etiam alioqui adiuvari modis omnibus. Sicut Phil. 4 legitur: Omnia possum in eo qui me confirmat IESU Christo. Et eiusdem 4, Dominus mihi astitit, et confortavit me. Sic et Ezech. 3. Manus Domini erat mecum, confortans me. Isa. 8 insultat propheta impiis, dicens: Confortamini, et vincemini: consulite consilium, et dissipabitur.

CONFRINGERE, significat crebro per metaphoram, perdere. ut Psal. 2. Tanquam vas figuli confringes eos. Psalm. 56. Dominus in ira sua confringet populos. Ier. 50. Confractus est malleus universae terrae. Sed de hac voce in verbo Frangendi plura.

CONFUNDOR, verbum usitatissimum et significantissimum, idem valet cum erubesco ac pudefio. Plerunque vero in Sacris literis significat aliquem vinci, opprimi, aut alioqui res eius pessime cadere. Significat igitur effectus causam, nempe ignominiam aut confusionem praecedentem calamitatem. Inde enim perturbatio animi, ignominia et pudefactio solet oriri, sicut Hesiodus dicit: Ad ignominiam etiam damnum habere. et vulgo Germani dicunt: Qui damnum patitur, is ne sit sollicitus, ne ignominia non veniat. Psal. 31. In te Domine speravi, non confundar in aeternum: id est, ne permittas me succumbere, et in aliqua tristi calamitate haerere, ut omnes mihi insultent. Et Esaiae 49. Qui speraverit in eum, non confundetur: pro, optime habebit, felicissimeque aget. Contra vero dicit Ezech. 7. Rex lugebit, principes induentur confusione. Psal. 109. Induantur adversarii mei confusione: Luctus enim et confusio sunt effectus, et ideo etiam certa indicia calamitatum. Confundi aliquando est agnoscere iustam reprehensionem, et suam confusionem. Ierem. 8, confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. id est, non puduit eos suorum facinorum et iustae reprehensionis. Ezech 36, Confundimini et erubescite super viis vestris. Confunduntur quidem impii semper de suis sceleribus, vel Deo puniente ac redarguente eos, vel etiam piis doctoribus illos refutantibus: sed confusionem suam agnoscere non volunt. perfricta enim fronte et indurata conscientia resistunt. Sed quoniam in Hebraeo proprie est pudefieri, sicut et in Graeco καταισχύνω : ideo in eo verbo etiam hoc exponetur. Alioqui Genes. 11. est aliud verbum, nempe Bâlal בלל . ubi confundi aut conturbari linguae dicuntur. Confusio pro verendis ponitur, Deut. 25.

CONGREGO, verbum Hebraeis solet etiam plerunque verti per colligo. Quare eius Hebraismos quaere in verbo Colligo. Hic tantum de uno aut altero loco dicam. Congregare exules. Psal. 147. Exules Israelis congregabit: id est, colliget pios, primum in Ecclesiam vocando eos, ad veram doctrinam: deinde etiam in vitam aeternam. Allusio autem est in ista loquutione ad dispersionem Israelitarum, tempore captivitatis Babylonicae, et postea factam qualemcunque recollectionem tempore instauratae Hierosolymae. Sic Iohan. 11. Christus dicitur esse passus, ut filios Dei dispersos congreget in unum: id est, omnes electos ex omnibus partibus mundi, primum ad cognitionem Dei, seu in veram Ecclesiam congreget, postea etiam in vitam aeternam. Sic Christus dicit se habere etiam alias oves, quas sit adducturus ut fiat unum ovile.

CONGREGATIO porro coetum aut Ecclesiam significat, de qua in voce Ecclesiae agetur.

CONIUNCTUS Syna, vertit vulgata versio, Galat. 4. Syna enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem. Erasmus vertit Confinis. Locus sane ille est perobscurus, magis tamen quoad verborum connexionem, quam ad summam sensus, quae aliquo modo in genere aut capite habere potest. De quo licet multi varias sententias proposuerint, tamen profecto nondum omnem loci eius difficultatem sustulisse mihi visi sunt. Dicam igitur aliquid et ego pro doni Dei mihi collati tenuitate. Primum autem verba recitabo: Dicite mihi, qui sub lege esse vultis, legem non auditis? Scriptum enim est, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, alterum ex libera. Sed is qui ex ancilla fuit, per carnem natus est: qui vero ex libera, per promissionem. Quae allegoriam habent. nam hae sunt duo illa testamenta: una quidem quae est Agar, a monte Syna generans ad servitutem. Syna enim figura Agar, est mons in Arabia, coniunctus (vel Coniuncta) est praesenti Hierusalem, servit vero una cum filiis suis. Sublimis vero vel caelestis illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrûm. Scriptum enim est: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi sunt filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Nos igitur, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed quemadmodum tunc is qui secundum carnem genitus fuerat, persequebatur eum qui erat secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius. non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nempe nos, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. ¶ Huius loci summa aut scopus hîc esse videtur, quod sicut olim unus Abraham habuit duas uxores, Agar et Saram: et duplices filios, Ismaelem et Isaacum: quorum quidem prior carnalibus viribus sit procreatus, posterior vero ex gratia et promissione: sic etiam Deus duas quasi uxores et matresfamiliâs in mundo habeat, ex quibus gignat: nempe duo testamenta, aut duas doctrinas, legem videlicet, et promissionem aut Evangelium. Quarum duarum uxorum una venerit ex Syna, ubi lex data est, et testamentum legale sancitum, Exod. 24. Quae lex et foedus generat physice seu naturalibus viribus, sicut et olim Agar. Nam sicut ille externus Israeliticus populus physice ex semine patriarcharum propagabatur: sic et iustitia pietasque illa Legalis, tum viribus naturalibus praestabatur, tum ex propriis meritis pendebat. Altera vero (ut ita dicam) uxor Dei, aut mater populi, nempe promissio, veniat e caelo, et gignat per gratiam: quia novus populus ex mera gratia vocatur, convertitur et iustificatur. Iam inter istas duas matres, et hosce duplices liberos aut populos, perinde esse acrem rixam, disputationem, ac etiam persequutionem, dum contendunt, utri sint germani

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.