Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 94 --

163/164 sed in fine patefiet, ut est Apoc. 21. Ideo praesens illa terrena, caelesti ac venturae opponitur. Illud quoque observandum est, quod non videtur perinde alterum seu Evangelicum foedus loco alligare, sive Hierosolymae sive alii, ur Legale monti Sina: quo libere posset praesentem Hierosolymam, ut matrem, Synagogae servae Agar consociare. Verum illam secundam pactionem aut Testamentum, matremque spiritualium filiorum nominat promissionem, et caelestem aut supernam Hierosolymam, quae vere sit cum suis filiis libera, et haeres vitae aeternae ac spiritualium bonorum caelestis Abrahami. Longa vero ista allegoria, tametsi omnibus partibus, et ferme etiam verbis pugnet contra pseudoapostolos, legis iustitiam iactantes: tamen praecipue id facit eo fine ac scopo, quod docet legem gignere filios, et cultores Deo, aut iustificare homines suis propriis viribus ac operibus, eosque tantum in servitutem, maledictionem ac exitium: contra autem gratiam ac promissionem Evangelii, solo Dei favore iustificare, et revera ac Deo ipso testante et pronunciante servare ac beare. Ideoque Galatas merito ex gratia, non ex lege iustitiam ac salutem aeternam quaerere et sperare debere: et secundum promissionem potius, quam secundum legis opera, filios Abrahami esse, conari oportere: ideoque suam, non pseudapostolorum doctrinam sequi teneri. Simul vero indicat, deum iam olim tulisse sententiam de lite inter sectatores iustitiae legis et gratiae.

CONIURATIO, praeter communem significationem, in Sacris literis significat plerunque pertinacem, et contra conscientiam factam conspirationem in idololatriam. Ierem. 11. Inventa est coniuratio in viris Iuda. Et Ezech. 22. Coniuratio prophetarum eius in medio eius: id est, conspiratio in pravam religionem contra verbum Dei. Sicut enim fiunt coniurationes ac conspirationes a subditis contra suos reges: ita etiam homines conspirant in abiiciendam veram religionem et regimen Dei. Psal. 2. Esaiae 8. Ne dixeritis omnia coniurationem, quae populus iste dicit coniurationem: id est, ne adeo trepidate homines, dictitantes ubique parari contra vos bellum ac vim, quod magnum diffidentiae signum est: Deum ipsum potius timete.

CONSCIENTIAE vocabulo multum utitur Scriptura, praesertim novi Testamenti: quare explicandum est nonnihil. Est vero, in intellectu sensus quidam iudicii divini, quo de nostris actionibus animo et proposito ratiocinamur: primum habentes ante oculos quasi quandam regulam iuris ex verbo Dei aut aliunde, vel denique etiam ex falsa opinione religionis, honestatis aut iuris sumptam, ut maiorem syllogismi: cui porro ut minorem syllogismi, nostrum aliquod factum, dictum, institutum aut conatum accommodamus: ac denique concludimus, quid de eo nostro opere aut consilio, atque adeo de nobis ipsis sentiendum sit. Unde ulterius sequitur vel securitas ac laeticia aliqua, si id recte factum esse deprehendimus: vel etiam terror, dolor ac moeror, si quid prave, iniuste aut impie egimus. ut si quis sic secum ratiocinetur: Quod tibi non vis fieri, hoc alteri ne feceris: Tu proximo tuo hoc aut illud mali fecisti: Igitur contra ius ac fas egisti. Conscientiam igitur primum Scriptura et Ecclesia vocat, ipsam vim hoc modo ratiocinandi: et ferme convenit cum anima rationali. Porro autem praeter hanc primariam notionem, alias totam hanc ratiocinationem significat: alias solam minorem, nempe noticiam suorum bene maleve factorum: alias denique solam conclusionem huius ratiocinationis, seu veluti sententiam a semetipso de se suisve actionibus latam. quarum significationum exempla ordine proferam: illud prius monens, vocem hanc potissimum ex minoris propositionis natura sumi, quia continet noticias aut memoriam recte aut secus a nobis factorum, nostrarumque malarum aut bonarum actionum. Prima, significatio videtur in hisce dictis reperiri. Paulus dicit Rom. 13, Obediendum esse magistratui non solum propter poenam, sed etiam propter ipsam conscientiam: id est, animam rationalem, ne eam contamines, violes, ac oneres ira Dei: quasi diceret, Ne non solum in corpore puniaris, sed ipsam quoque animam ira Dei ac poenis aeternis graves. 1. Corinth. 8, Sic verberantes conscientiam ipsorum imbecillam in Christum ipsum peccatis. Item, Non ne conscientia eius imbecilli existentis, aedificabitur ad comedenda idolothyta? id est, confirmabis eum in idololatria? Sic et eiusdem 10 dicitur, Nihil interrogantes propter conscientiam: idest, ne vestra mens pollatur, quae talibus rebus proprie, si absit scandalum, pollui nequit. Ibidem, Conscientiam dico alterius: id est, ne alterius mentem tuo exemplo malo erudias, contamines, scandalizes. In hoc sensu puto etiam dici Conscientiam purificari, et sanctificari: id est, ipsam animam aut mentem ablui. Sicut alias de cordis purificatione dicitur, Purificatur autem dupliciter, quia et mundatur a reatu, et illuminatur, ut rectius de omnibus rebus sentiat ac iudicet. Secundam significationem, cum pro tota illa ratiocinatione ponitur (in qua plerique ferme semper hanc vocem accipiunt) in hisce exemplis reperiri arbitror: Testimonium dante conscientia, Rom. 2 et 9. Sedlocus Rom. 2, videtur etiam quasi definitionem conscientiae ponere. inquit enim: Testimonium dante conscientia, et cogitationibus mutuo sese accusantibus, aut etiam excusantibus, in die cum iudicabit Dominus occulta hominum. Quasi diceret: Conscientia sunt illae ratiocinationes aut practici syllogismi, damnantes aut absolventes hominem. Sic 2. Corinth. 5. Spero nos in conscientia vestra manifestatos esse: id est, vos, si recte vobiscum ratiocinari de me velitis, deprehensuros me esse syncerum Christi doctorem. Sic et cum Paulus de cauteriata conscientia dicit, puto eum totam hanc ratiocinationem intelligere: nisi quis de ipso iudicio, aut vi iudicante iam perversa intelligat. Verum de cauteriata conscientia mox. Tertia significatio de noticia suorum mali aut perperam factorum, quae sunt veluti minor huius syllogismi aut ratiocinationis conscientiae in hisce dictis reperitur 1. Corinth. 4. Nihil mihi sum conscius, non tamen in hoc sum iustificatus: id est, nullum meum tetrum scelus novi, honeste ac pie vivo, si quis alius: non tamen propterea plene legi ac iudicio Dei satisfacio. In hac significatione etiam ethnicus poeta hac voce utitur, licet simul totam conscientiae ratiocinationem perstringat aut definiat, inquiens:
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora, pro factis spemque metumque suis. Ultima significatio seu conclusionis est, cum toties bona aut mala conscientia nominatur. Actorum 23. Ego optima conscientia versatus sum: id est, non damnans me, sed absolvens ab omni culpa mali consilii: vel etiam habens optimum propositum recte agendi, non mea quaerendi. Sic 1. Timoth. 1. Habens fidem et bonam conscientiam Hebr. 3. Confidimus, quod bonam conscientiam habeamus. Sic et 1. Petr. 1. Habentes bonam conscientiam. 1. Corinth. 1. Conscientia bona, fides non ficta. In quibus et similibus exemplis per conscientiam possis intelligere etiam bonum propositum. In hac significatione conclusionis dicitur proverbium, Conscientia mille testes: id est, proprii cordis condemnatio non patitur hominem esse satis quietum, sed perpetuo eum accusat. Cauteriatam habere conscientiam dicuntur seductores, 1. Timoth. 4. quem locum alii aliter interpretantur. Duae autem sunt cauteriorum rationes. Nam primum equi, tauri et verueces cauterio, id est ardenti ferro castrantur, abscisis testiculis, quo sic non tantum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.